 |
PAULI VI
SUMMI PONTIFICIS
LITTERAE APOSTOLICAE
QUAE PER CARITATEM
Venerabili Servae Dei Mariae
Henricae Dominici, sorori Instituti a Sancta Anna et a Providentia nuncupati,
Beatorum honores decernuntur.
Ad perpetuam rei memoriam. – Quae per caritatem fides
operatur (cfr. Gal. 5, 6), quaeque ommino necessarium cuiusvis religiosae
actuositatis fundamentum semper fuit, mirabiliore quandoque fulget splendore
atque copiosis beneficiorum fructibus terrenam quoque saepe laetificat civitatem.
Ita fit, ut Ecclesia evidentius appareat variis filiorum suorum donis cumulata,
tamquam sponsa pulcherrima ornata viro suo (cfr. Ap. 21, 2) et ad omne
opus bonum instructa (cfr. 2 Tim. 3, 17). Quod quidem luculenter
monstratur in vita Mariae Henricae Dominici, cuius opera multiformis, firmiter
in fide radicata atque ingenti continuae orationis et contemplationis amore
inspirata, et spiritualem proprii Instituti renovationem efficaciter promovit,
et Ecclesiam sanctam notabili virtutum exemplo collustravit, et humanam quoque
societatem multiplicibus beneficiis ac genuini cultus civilis operibus bene
affecit. Quae Dei famula, in oppido vulgo Borgo Salsasio prope Carmaniolam,
intra Archidioecesis Taurinensis fines, die decimo mensis Octobris anno
millesimo octingentesimo undetricesimo nata, nomen accepit in baptismate Annam
Catharinam Mariam. Cum autem quattuor esset annorum, est patre orbata atque cum
suis ab avunculo Andrea Pipino, parocho oppidi vulgari sermone Borgo San
Bernardo cognominati, propriam in domum recepta; cum vero nonum aetatis
attigisset annum, eucharisticο pane primum nutrita est, ac post duos anuos sacro
chrismate inuncta. Ceterum, innocentem et puram gerens vitam, fioribus et
aviculis attentionem praestare in deliciis habebat. Cum vero ad altiora a Domino
vocaretur, paenitentiae viam ingressa est, fioribus etiam colendis generoso
renuntians animo, ut interiorem animae suae hortum diligentius colere ei liceret.
Igitur pecuniam sebi oblatam pauperibus reservabat, infirmos visitare et
confortare valde gaudebat, pueros ad primam Communionem eucharisticam aspirantes
doctrinam christianam docendo singulariter delectabatur. In religiosam autem
vitam inhians, de Instituto Sororum Franciscalium amplectendo consilium iniit;
propinquis vero firmiter contradicentibus, exsecutionem propositi differre
coacta, tandem anno millesimo octingentesimo quinquagesime, aetate unius et
viginti annorum, Institutum a Sancta Anna et a Providentia nuncupatum, a
marchionissa Iulia Falletti de Barolo tunc fundatum, ingressa est ibique, nomine
Maria Henrica sumpto, die sexto et vicesimo mensis Iunii anno millesimo
octingentesimo quinquagesime tertio, religiosam professionem absque ullo
impedimento emisit. Paulo post in domum religiosam, quae Castrifidardi erat,
tamquam Vicaria missa, ut inobservantias ibi serpentes tolleret, annο millesimo
octingentesimο quinquagesime quinto, morbo cholerico per oppidum grassante, per
tres menses singulari caritate et animi fortitudine ministravit incolis loci lue
affectis. Magistra novitiarum, ibi Arius, ac postea in domo etiam matrice
Taurinensi designata, triennio transacto, fere unanimi suffragio, annos nata
triginta duos, Generalis Instituts Antistita est electa. Supremum autem
huiusmodi regimen per triginta tres integros annos tenens, familiam sibi
commissam maxima rexit moderatione et prudentia. Nec tamen laetabatur quod in
sοla Taurinensi regione Institutum iucunde florebat, sed, illius opus ultra
patrios etiam confines cupiens dilatari, primas in Indiam destinavit Sorores
missionarias. Dum autem huiusmodi instabat laboribus, singularem ubique
ostendebat spiritum fidei, quo et multiplex eius industria plane imbuebatur.
Omnis enim Mariae Henricae operatio ex salutari contemplationis et vitae
interioris exuberantia promanabat. Nec praetereunda est constantia et fortitudo
praesertim in regulari disciplina restituenda. Itaque Dei famula, quae iure
altera Instituti fundatrix dici potest, meritis erga propriam familiam
religiosam atque erga Ecclesiam, necnon et erga civilem societatem egregie
refulgens, Taurini, in domo matrice, animam Deo reddidit, die uno et vicesimo
mensis Februarii anno millesimo octingentesimo nonagesimo quarto, aetatis suae
sexagesimo quinto. Cum fama sanctitatis Mariae Henricae longe lateque in dies
diffunderetur, de processu beatificationis instruendo actum est. Inquisitione
igitur Ordinaria apud Curiam Taurinensem peracta, atque Commissione
Introductionis Causae die quarto mensis Aprilis anno millesimo nongentesimo
quadragesimo tertio a Piο XII obsignata, Apostolico deinde Processu quaestio de
virtutibus Servae Dei apud Sacram Rituum Congregationem, ut olim cognominabatur,
agi coepta est, anno millesimo nongentesimo quinquagesimo octavo, die tertio
decimo mensis Maii. Instaurato deinde novo iure, Peculiaris Congressus Sacrae
Congregationis pro Causis Sanctorum atque Coetus Plenarius Patrum Cardinalium
habiti sunt. Quibus investigationibus rite actis, Nos, die primo mensis
Februarii anno millesimo nongentesimo septuagesimo quinto, sollemniter ediximus
Sororem Mariam Henricam Dominici christianas virtutes heroum in modem coluisse.
Mox accessit quaestio de miraculis intercedente eadem Serva Dei divinitus
patratis. Cum autem de variis supernis rite constaret signis, unum dumtaxat
miraculorum ad beatificationem satis esse putavimus; quod et probavimus per
decretum eiusdem Sacrae Congregationis pro Causis Sanctorum, die septimo mensis
Iulii anno millesimo nongentesimo septuagesimo septimo publici iuris factum.
Sollemnis autem Beatificatio hoc ipso die, ut provisum, acta est in Petriano
templo, nonnullis Patribus Cardinalibus adstantibus et Episcopis ac magna
Christifidelium turba, maxime vero Sororum Instituti a Sancta Anna et a
Providentia nuncupati. Νοs autem inter Missam haec verba pronuntiavimus: «Νοs,
vota Fratris Nostri Anastasii Alberti Ballestrero, Archiepiscopi Taurinensis,
necnon plurium aliorum Fratrum in Episcopatu, multorumque Christifidelium
explentes, de Sacrae Congregationis pro Causis Sanctorum consulto, auctoritate
Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabilis Serva Dei Maria Henrica
Dominici Beatae nomine in posterum appelletur, eiusque festum die ipsius natali
vigesima prima Februarii, in locis et modis iure statutis, quotannis celebrari
possit. In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen». De eximiis igitur
Beatae huius laetetur hodie Ecclesia virtutibus eiusque laudes ex hac
Apostolorum Principes aede festive in almam diffundantur urbem. Gloriosa exstet
tam clarissimae mulieris memoria quae innumerabili cum Beatorum agmine merito
gaudiis perfruitur Omnipotentes in caelis, ad maiorem cuius gloriam omnem suam
peregit vitam in terris. Apostolicas denique has Latteras sive nunc sive in
posterum ratas esse vimque suam habere volumus, contrariis quibuslibet non
obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die
VII mensis Maii, annο MCMLXXVIII, Pontificatus Nostri XV.
De speciali mandato SS.mi hae Litterae Apostolicae
signantur et expediuntur die XX m. Oct. a. MCMLXXIX.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1978 - Libreria
Editrice Vaticana
|