The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

PRISCIS IAM INDE*

CLASSICORUM IN PHILIPPINIS INSULIS MILITUM PATRONA CAELESTIS CONFIRMATUR BEATA VIRGO MARIA A ROSARIO AUCTA TITULO « LA NAVAL »

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Priscis iam inde ab annis christianae Insularum Philippinarum aetatis honor ac publicus cultus Beatissimae Iesu Christi Matris non sine causa arcte cohaeret ipsis cum eventibus et fortunis maritimis eiusdem insulanae gentis. Etenim non minus quinque navales victoriae — periculorum extrinsecus impendendum expultrices — saeculo decimo septimo valentioribus longe de hostibus praeter expectationem reportatae etiam nunc peculiari intercursui Virginis Mariae a Rosario adsignantur quae nimirum sub nomine Dominae Nostrae a Rosario, addita appellatione « La -Naval », maxima sollemnitate quotannis concelebratur manifestaque praedicatur fidelium pietate. Huic proin memorabili quondam tutelae et saeculari interim venerationi consentaneam rem suscepit nuper Venerabilis Frater Marianus Gaviola Episcopus titulo Girbitanus et Vicarius Castrensis in Philippinorum natione cum, adsentiente prorsus ipso Episcoporum ibi Coetu, persuasit ut eodem titulo diu invocata Genetrix Dei Maria eligeretur demum et institueretur iure superna Patrona classicorum militum in Philippinis Insulis quippe cum tales olim nautae prodigiosis victoriis istis paene omnes immaturo ex interitu essent incolumes erepti. Nos autem plurimum sane tribuentes efficacitati eius modi patronatus caelestis pro singulis qui eo adiiciuntur et praevidentes iam salutares fructus illius liturgicae dignitatis tum inter náuticos ipsos milites tum inter ceterorum Catholicorum communitates perlibenter sancimus id omne quod petenti memorato Castrensi Vicario prius concessit Sacra Congregatio pro Sacramentis et Cultu Divino atque certa scientia et matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi ac perpetuum in modum, Beatissimam Virginem Mariam — sub appellatione Dominae Nostrae a Rosario « La Naval » — praecipuam apud Deum Patronam universorum militum classicorum in Philippinis Insulis confirmamus seu iterum constituimus ac renuntiamus, cunctis additis simul honoribus et privilegiis quae praecipuis huius generis Patronis legitime conveniunt. Contrariis quibusvis haudquaquam obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIX mensis Maii, anno MCMLXXVIII, Pontificatus Nostri quinto decimo.

 IOANNES Card. VILLOT, Secretarius Status


*A.A.S., vol. LXX (1978), n. 8, pp. 452-453

 

© Copyright 1978 - Libreria Editrice Vaticana

 

top