The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

COMMUNE OMNIUM*

NUNTIATURA APOSTOLICA IN REPUBLICA SANCTISSIMAE TRINITATIS
ET TABACENSI CONSTITUITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Commune omnium bonum quaerentes, numquam neglegimus ea persequi consilia aut incepta, quae Nobis videntur magno esse momento ad publicas necessitudinis rationes inter quam plurimas Nationes et Apostolicam Sedem fovendas vel magis magisque prosperandas. Hanc ipsam ob causam nunc animum Nostrum nominatim in Rempublicam Sanctissimae Trinitatis et Tabacensem intendimus ibique, hasce per Litteras de more datas, Apostolica potestate Nostra Nuntiaturam Apostolicam erigimus, cuius sedes in urbe Portu Hispaniae recte collocabitur ; eidemque novae Nuntiaturae eadem, ut par est, officia deferimus eademque privilegia atque indulta, quae talium Sedis Apostolicae Legationum sunt propria. Quae singula edicimus, statuimus, decernentes ut Apostolicae hae Litterae Nostrae sive nunc sive in posterum suam habeant vim. Contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXIII mensis Iulii, anno MCMLXXVIII, Pontificatus Nostri sexto decimo.

 IOANNES Card. VILLOT, Secretarius Status


*A.A.S., vol. LXX (1978), n. 8, p. 455-456

 

Copyright 1978 - Libreria Editrice Vaticana

 

top