 |
PAULUS PP. VI
HOMILIA HABITA IN
PATRIARCHALI BASILICA VATICANA,
A SUMMO PONTIFICE MISSAE
CONCELEBRATIONEM PERAGENTE,
IN PUBLICA OECUMENICAE SYNODI SESSIONE
IN QUA TRIA CONCILII DECRETA
ET DUAE DECLARATIONES
PROMULGATA SUNT
Die 28 Octobris mensis,
a. 1965
Venerabiles Fratres ac dilecti filii,
Modo audistis verba Apostoli, de actione Christi Domini
disserentis, qui desuper opus suum in Ecclesia facere pergit; opus dicimus, eo
pertinens, ut non solum conservetur quod ipse, cum in terra conversaretur,
peregit, sed etiam novum quiddam aedificetur, id est progressus et incrementa
fiant, quemadmodum in celebri illo Evangelii loco ipse annuntiavit, ubi
pollicetur se auctus recte compositos et cobaerentes praebiturum esse aedificio
a se condito super Petram, ab ipso electam et aptam redditam ad tantam molem
sustinendam: «aedificabo», inquit «Ecclesiam meam» (Matth. 16, 18); ait
enim S. Paulus, in parte epistulae ad Ephesios modo ad meditandum nobis
proposita: «Et ipse dedit quosdam quidem Apostolos, quosdam autem Prophetas,
alios vero Evangelistas, alios autem pastores; et doctores ad consummationem
sanctorum, in aedificationem corporis Christi: donec occurramus omnes in
unitatem fidei, et agnitionis filii Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis
plenitudinis Christi» (Eph. 4, 11-13).
Haec res, divina, si causa spectetur, humana, si historia eius
et veritas experiendo cognita attendatur, hac etiam aetate sensibus nostris
spiritualibus percipi potest, dummodo hi ad tantum prodigium animadvertendum
sint accommodati. Licet ad nos transferre hoc verbum messianicum, a Christo
prolatum: «hodie impleta est haec scriptura in auribus vestris» (Luc. 4,
21).
Re enim vera, quid in hac basilica accidit? Vos novistis:
accidit, ut in hoc Sacrosancto Concilio Oecumenico, quod sanctae Ecclesiae Dei
praeit eamque totam repraesentat, post non pauca studia rebus impensa et
iteratas preces, promulgentur tria Decreta magni momenti, utpote quae ad vitam
ipsius Ecclesiae attineant, id est de pastorali Episcoporum munere, de vita
religiosa, de institutione sacerdotali. Quibus sollemnibus legibus adiunguntur
declarationes non minus sollemnes de educatione christiana deque rationibus
Ecclesiae intercedentibus cum iis, qui religiones non christianas profitentur.
Non est opus, ut horum documentorum materiam, vobis notissimam, explanemus neque
gravitatem neque amplitudinem, qua late patebunt per orbem terrarum et per
tempora, neque effectus, quos futuros esse saluberrimos speramus in animis et in
vita ecclesiastica ducenda; unusquisque enim vestrum iam has partes mirabiles
actorum, de quibus tractamus, ponderavit.
Nos ipsi potius meminerimus, post illorum promulgationem,
utilissimam nobis et ministerio nostro futuram esse considerationem eiusmodi
sententiarum ab Ecclesia edictarum, quae iterum animoque tranquillo a nobis
fiat; quas sententias ipsa, ministerii sui partes praeclarissimas et onere
gravissimas obiens, a Spiritu Sancto sine dubio mota, ab intima sua sapientia
deducit et sibimet ipsi proponit velut res, quas amanti et laboriosa cogitatione
est assecuta. Eas sibi constituit quasi novum quoddam officium, quo non quidem
oneratur, sed sustinetur, provehitur, et illam accipit plenitudinem, illam
securitatem, laetitiam illam, quas alio verbo appellare non possumus nisi nomine
vitae.
Ecclesia vivit! En huius rei probatio; en eius veluti halitus,
vox, cantus. Ecclesia vivit!
Nonne propter hoc, Venerabiles Fratres, huc post Concilii
Oecumenici convocationem accurristis? scilicet, ut sentiretis Ecclesiam vivere,
immo ut impensiorem vitam ei tribueretis, ut deprehenderetis non annos
senectutis eius sed iuvenilem vigorem perennis eius vitalitatis, ut inter tempus,
quod fugit hodieque, ob mutationes eodem concitatas et oblatas, magno impetu
volvitur, et opus Christi, Ecclesiam nempe, novam necessitudinem efficeretis;
quae quidem necessitudo non est huiusmodi, ut ad historiam tantum referatur vel
ex «relativismi» doctrina, secundum permutationes profani cultus ingenii,
consideretur natu.ra Ecclesiae, quae semper eadem est sibique constat; talis
videlicet, qualem Christus eam esse voluit et germana traditio perfectione
promovit, sed eandem magis idoneam facit ad salutare munus suum gerendum novis
in condicionibus humanae societatis? Propter hoc igitur huc convenistis; ecce,
his ipsis extremis actis Concilii quasi experimentis cognitum habemus Ecclesiam
vivere. Ecclesia cogitat, Ecclesia loquitur, Ecclesia orat, Ecclesia crescit,
Ecclesia suum veluti aedificium construit.
Oportet sensu nostro gustemus hanc rem prorsus mirabilem;
oportet mentes intendamus in eius rationem messianicam. Ecclesia a Christo
procedit et ad Christum contendit; hi sunt eius gressus, id est actus, quibus in
perfectiorem statum traducitur; se ipsam confirmat, incrementis se auget, se
renovat, se sanctificat. Hic vero nisus, quo Ecclesia suae perfectioni studet,
si intentius rem perpendimus, nihil aliud est quam significatio amoris erga
Christum Dominum; erga Christum, qui eam impellit, ut indolem suam authenticam
servet, sibi constet, sit viva atque fecunda, et qui eam ad se, Sponsum divinum,
vocat et conducit. Huius autem motus causa ministerialis est ipsa indoles ac vis
apostolica Ecclesiae, muneris nempe functio, qua Christus Corpus suum mysticum
et sociale praeditum esse voluit, et quae patefit, efficientiam ei tribuens, per
Hierarchiam apostolicam et pastoralem. Haec vero verba, gratiam, auctoritatem ab
ipso Domino trahit, ea servat, perpetuat, tradit, iis utitur, ea auget, Populum
Dei intrinsecus vivum et sanctum reddens, extrinsecus visibilem, scilicet
socialem et historicum.
Quod ad hanc apostolicam indolem atque vim attinet, tempus
celebramus locupletissimum ac perinsigne hoc animos nostros pervadat, non ut
nobismet ipsis meritum attribuamus, sed ut sursum ad Christum referamus gloriam
actuum, quos in eius nomine et in virtute Spiritus Sancti, quem in nos infundit,
peragimus, et ut nos, humiles ministri mediatores, deorsum in amplam familiam
Dei, id est in Sanctam Ecclesiam, incrementa largiamur efficacia, comparata ad
eius aedificationem, quae nondum est absoluta.
Itaque placet Nobis, ut hoc contingat festo die Sanctorum
Apostolorum Simonis et Iudae, ad quorum honorem verbum Domini est enuntiatum
lectione Evangelii, quam modo audivimus; quo verbo non promittitur facilitas et
felicitas officii apostolici, sed ostenditur difficultas, acui est obnoxium, ac
dolor, quo illud exercens affligitur.
Placet Nobis praeterea, ut hoc anniversario die electionis
venerandi Decessoris Nostri Ioannis XXIII eveniat, qui, peculiari quodam
instinctu permotus, eam mentem suscepit, ut hoc convocaret Concilium.
Placet igitur Nobis, ut Nobiscum adsint, concelebrantes, circa
hoc altare apostolicum quidam Episcopi, Fratres carissimi, qui regiones illas
repraesentant, ubi libertas, de qua Evangelium ius habet, coangustatur vel
aufertur. Horum nonnulli ipsi sunt testes doloris, quo apostolus Christi vexatur.
His fratribus, Ecclesiis, quarum cruciatus aequo animo toleratos ii in memoriam
revocant, regionibus, quarum amore iidem sua praesentia vehementius nos
inflammant, per hanc sacrificalem precem consociatas voluntates nostras,
caritatem nostram, vota nostra significamus.
Item Fratribus in Episcopatu, hic nobiscum praesentibus et
oriundis e Nationibus, in quibus pacis perturbatio causa est tot lacrimarum,
tanti sanguinis, tantae ruinae, et cur novae afflictationes timeantur, ex animo
salutem dicimus et optamus, ut rectus cum iustitia ordo, concordia et pax in
eorum partibus feliciter restituantur.
Pariter vobis omnibus, Fratres in Christo carissimi, apostoli et
pastores in eius nomine, praecones eius Evangelii et aedificatores eius
Ecclesiae, huius celebritatis communione, quam participatis aut cui assistitis,
caritatem Nostram volumus testari, vosque rogare, ut Nobiscum concordes et
unanimes perstetis, novis Concilii Decretis ad aedificandam sanctam Ecclesiam
Dei confirmati.
Deus, qui mystice nobiscum adest et brevi sacramentaliter aderit,
corroboret et sanctificet officium nostrum apostolicum et pastorale; utilitates
inde capiat de eoque laetetur universa communitas Cleri, Religiosorum, Fidelium,
quasi nova caritatis ostensione praebita; ad hoc enim Christus ministerium
hierarchicum direxit.
Hanc vero manifestationem vultus Ecclesiae, cui venustas
accessit, intueantur dilecti Fratres christiani, a perfecta eius communione
adhuc seiuncti; item eam respiciant sectatores aliarum religionum, imprimis ii,
quibuscum propinquitate Abrahae coniungimur, maxime Hebraei, quibuscum sic
agitur, ut non reprobentur neque iis diffidatur, sed ut erga eos reverentia et
amor adhibeantur spesque in iis collocetur.
Re quidem vera Ecclesia progreditur, firmiter tenens veritatem
et fidem, amplificans et propagans iustitiam et caritatem. Profecto hoc modo
vivit Ecclesia.
|