The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS PP. VI

HOMILIA

HABITA IN PATRIARCHALI BASILICA VATICANA,
EUCHARISTICO SACRIFICIO
A BEATISSIMO PATRE CONCELEBRATO,
UT EPISCOPORUM SYNODI COETUS INAUGURENTUR

Die 29 m. Septembris, a. 1967

 

Venerabiles Fratres,

Gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Cristo.

His verbis vobis Nos salutem dicimus, qui magna veneratione magnaque laetitia affecti vos excipimus; qui, vos cernentes circa Nos congregatos, iucundi animi Nostri sensus vobis patefacimus; qui vos agnoscimus Fratres delectos ad partes sustinendas universae Catholicae Hierarchiae, qua Pastores totius Populi Dei, in Synodo Episcoporum, cuius primum coetum hodie auspicamur. Salvete, Fratres carissimi! Ac salvere iubemus singulas quoque Ecclesias, unde venistis; praesentia vestra vestraque caritas Nobis manifestum exhibent signum illius prorsus admirandae communionis, quae inter vestras Ecclesias intercedit et ex qua Ecclesia sancta Dei universa, modo arcano sed vero, in unam firmam arctamque compaginem coalescit. Debitae etiam grates persolvantur de voce vestra, venerationis et nobilitatis plena, quae, communium omnium sensuum interpres , nunc Nobis testatur vestrum obsequium, vestrum amorem, vestrum propositum allaborandi semper coniunctis viribus ad Dei gloriam et ad mundi salutem promovendam; vocem vestram dicimus, quae Nostra laude Nostrique grati animi testimonio digna est; quae egregias voluntates vestras vestramque officii conscientiam plane addecet; cui iam nunc benedictio Nostra respondet.

Vobis plane in comperto est, quid a nobis nunc peragatur.

Una simul sacrificium Eucharisticum celebravimus, quod mysterium fidei ac mysterium caritatis verissime nuncupatur. Non alio enim nomine apte appellari potest sacramentale illud prodigium, vi cuius inter nos, qui adhuc in mortali hac vita peregrinamur, Christus realiter fit praesens in incruenta repraesentatione immolationis suae, quae causa exstitit nostrae salutis; praeter fidem in eius verba, nulla humana scientie certos nos efficit de re tam excelsa; ad tanti autem doni magnitudinem quodammodo percipiendam, solum valet consideratio immensae caritatis Christi, qui illud instituit, itemque consideratio humilis caritatis nostrae, quae amori Dei infinito, ad coniunctionem et ad sui diffusionem eam impellenti, respondere conatur. De Missae sacrificio agitur, cuius celebratio feliciter efficit, ut cum Christo nos coniungere possimus, non modo vi alicuius commemorarionis vel symboli, vel promissionis, sed etiam ac praesertim vi cuiusdam verae ac vivae communionis, etsi occultae et sacramentalibus signis tantum exprescae; illic nostrum robur situm est, nostrum alimentum, nostrum gaudium, nostra veluti ecstasis, humilis quidem et beata, quae inter labores et vicissitudines terrenae huius vitae nobis sinit iam nunc ineffabilem caelestis vitae laetitiam praegustare; illic etiam nostra, in signo crucis, cotidiana arcana coniunctio cum Christo, qui gloriose regnat ad dexteram Patris; illic denique operosa virtus Christi, quae efficit ut in unitatem Corporis sui mystici coalescant omnes quotquot Ipsum participant, qui fidelium multitudini se ipse panem unicum praebet.

Cur, Venerabiles Fratres, haec vobis commemoramus, quae vos probe nota et gratissima habetis?

Hoc facimus, quia eadem Nobis videntur posse ac debere peculiari modo animis vestris inhaerere inter sacram huiusmodi celebrationem, quae omnes invitat ad plenam eamque sollemnem edendam fidei et caritatis professionem.

Biennio elapso a Concilii Oecumenici Vaticani secundi conclusione, ut tunc polliciti sumus, rursus in venerandam hanc aulam una simul convenimus ob duplicem hanc causam: primum, ut per oblationem nostrae fidei debito prosequamur honore saecularem memoriam martyrii Sanctorum Petri et Pauli; deinde, ut nostra incendatur caritas, cum feliciter celebraturi simus primum coetum Synodi Episcoporum. Haec Nostra proposita cum eodem Concilio Oecumenico rationem ac necessitudinem profecto habent. Nam hic consessus, quem Episcopi numero et lauctoritate praestantes cum humili Petri successore celebrant, quamvis praeditus non sit sollemnitate et potestate Concilii Oecumenici propria, nihilominus quaedam ex praecipuis Concilii Oecumenici propositis ad effectum deducit; quorum propositorum primum huc spectabat, ut in tuto poneretur et confirmaretur catholica fides, eius integritas, eius vis, eius progressus, eius cohaerentia, ratione habita doctrinae atque historiae; itemque catholica fides agnosceretur necessarium christianae vitae principium atque Ecclesiae suprema ratio et causa. Ad rem quod attinet, nullo modo e memoria nostra excedere poterunt sacrosancta illa verba, quibus Decessor Noster sanctae recordationis Ioannes XXIII Concilium Oecumenicum Vaticanum secundum inaugurabat eiusque celsissimum munus, quod praeteriri nequit, statuebat:

«. . . Concilium Oecumenicum primum et vicesimum - quod efficaci magnique laestimando auxilio utitur eorum, qui scientia sacrarum disciplinarum, apostolatus exercendi resque recto ordine agendi excellunt - integram, non imminutam, non detortam tradere vult doctrinam catholicam, quae licet inter difficultates et contentiones, veluti patrimonium commune hominum evasit. Hoc non omnibus quidem gratum est, tamen cunctis qui bona voluntate sunt praediti, quasi paratus thesaurus uberrimus proponitur . . . In praesenti oportet ut universa doctrina christiana, nulla parte inde detracta, his temporibus nostris ab omnibus accipiatur novo studio, mentibus serenis atque pacati, tradita accurata illa ratione verba concipiendi, et in formam redigendi, quae ex actis Concilii Tridentini et Vaticani primi praesertim elucet . . .» (A.A.S., LIV, 1962, pp. 791-792).

Huiusmodi autem sollicitudo de doctrina fideliter servanda, quae proximi Concilii initio tam graviter declarata est, hoc etiam tempore, quod Concilium sequitur, permanere debet, eademque tanto vigilantius ab iis praestanda est, qui in Dei Ecclesia a Cristo mandatum acceperunt docendi, evangelicum nuntium propagandi atque fidei depositum custodiendi, quanto crebriora gravioraque sunt pericula, quae hodie idem depositum in discrimen adducunt; pericula dicimus quae immania sunt ob huius aetatis mentis habitum a religione alienum, eademque insidiarum piena, utpote quae in ipsius Ecclesiae sinu oriantur nonnullorum magistrorum et scriptorum opera, qui, dum contendunt doctrinam catholicam novis viis ac modis exprimere, saepe tamen magis cupiunt fidei dogmata ad profanas cogitandi loquendique rationes accommodare, quam normis magisterii ecclesiastici obtemperare; quo fit, ut eorum opinio libere pervulgetur, qui arbitrantur fas esse, verae doctrinae postulatis neglectis, ex fidei veritatibus eas tantum deligere, quae privato iudicio ac nativa cuiusvis hominis propensione admittendae videantur, ceterasque vero respuere: quasi morum conscientiae, liberae suorumque actuum dominae, iura sua vindicari liceat adversus veritatis iura, quorum prima ea recensenda sunt, quae a divinam revelationem pertinent (cf. Gal. 1, 6-9), itidem quasi sacrum doctrinae Ecclesiae patrimonium ita retractari fas sit, ut christianae religioni novae sententiarum significationes adiciantur longe discrepantes a theologiae rationibus, quas germana traditio, pro sua erga Dei verbum summa reverentia, dilucide descripsit.

Fides, ut probe novimus, non a verbi divini interpretatione arbitrio vel solum secundum naturae rationes facta, originem trahit, neque est significatio sensus religiosi, quae oriatur ex opinione, legitimo moderatore destituta, plurium hominum qui se in Deum credere affirment, ac multo minus est assensio, quae sententiis philosophicis et sociologicis certo quodam tempore eoque fugaci vigentibus, praestetur. Fides vero in illa posita est adhaesione, qua tota natura spiritualis nostra mirabile illud ac misericors nuntium salutis accipit, quod quasi per lucidas et secretas vias Revelationis ad nos pervenit. Fides non solum est inquisitio, sed imprimis certitudo; potius quam nostrae pervestigationis fructus, est donum quoddam arcanum, quod postulat, ut nosmetipsos dociles ac paratos praebeamus ad eximium illud colloquium, quod Deus cum animis nostris intentis ac fiduciae plenis instituit.

Itaque, post Concilium Oecumenicum peractum, fidei defensio tam necessaria est Nobis visa, ut universam Ecclesiam hortaremur ad «Annum Fidei», uti appellatur, celebrandum in honorem duorum Apostolorum, principum magistrorum ac testium Evangelii Christi; quo scilicet perpenderetur fides ab illis tradita nobis, et recte aestimaretur, respectu habito vitae hodiernae condicionum, munus summi momenti, huius primariae virtutis proprium, quad pertinet ad firmitatem religionis nostrae, ad Ecclesiae vigorem, ad aedificationem Regni Dei in animis hominum, ad colloquia oecumenica, ad usum, germanum et vivificum, quo Christi sectatores mundum huius aetatis contingere cupiunt. Hoc modo fidem nostram volumus confirmare, quatenus magistri, testes, pastores sumus in Ecclesia Dei, ut ipsa in conspectu unius Supremi Moderatoris, Christi viventis et invisibilis, appareat humilis, sincera, valida; confirmare etiam volumus fidem omnium, quotquot in Christo hlabemus filios, maxime eorum, qui theologiae et religioni student, ut, nova quadam et vigili conscientia circa immutabilem et certam doctrinam Ecclesiae ducti, sapientem operam auxiliatricem praebeant ad sacras disciplinas provehendas et ad firmiter tenendum propositum inviolabile doctrinae catholicae, luce, quae inde manat, et fecunditate, qua pollet, servatis.

Hac de causa, venerabiles Fratres, vos vocavimus ad celebrandum Nobiscum «mysterium fidei» super sepulcrum Petri Apostoli, astante eo, qui illius indignus quidem sed verus est successor, ad percipiendum iterum arcanum et laetificum charisma fidei et ad persentiendum officium, quo circa eam obligamur et firmamur.

Praeterea e «mysterio caritatis», quod a Sacrificio Eucharistico quasi lux irradians provenit, oportet deducamus rationem et quasi perspiciamus intimam naturam alterius finis, ob quem hic sumus congregati, et qui maximi momenti est propter ipsius novitatem et vim, quae in Ecclesiae vitam redundat; loquimur videlicet de initio Synodi Episcoporum.

Hic de novo eiusmodi instituto verba non facimus; siquidem eius naturam et finem in Litteris Apostolicis motu proprio a Nobis die quinta decima mensis Septembris anno millesimo nongentesimo sexagesimo quinto editis, quae a verbis «Apostolica sollicitudo» incipiunt (A.A.S. LVII, 1965, pp. 775-780), exposuimus, et cras, quaedam addendo, eiusdem instituti canonicam rationem breviter attingemus; hic ostendere sufficit,- qui sit fons spiritualis, unde ortum sit, et quod bonum morale, quo nitatur. Ad haec quod attinet, diximus novum eiusmodi institutum, visibili moderationi Ecclesiae inserviens, referendum esse ad Concilium nuper celebratum ut ad principium proximum suum: etenim dum Concilium ageretur, id a Nobis est conditum et a Concilio quasi prognatum. In Concilio enim necessitas apparuit arctioris communionis inter Episcopos catholicos, non solum quoad statum eorum sed etiam quoad actionem; cuius quidem Episcopatus collegialis forma a Concilio merito est in lucem prolata in constitutione Ecclesiae describenda; atque etiam apertior et potior Nobis visa est necessitas modo ampliore et magis disposito utendi auxiliatrice opera et consilio Fratrum Nostrorum in Episcopatu ad pastoralem moderationem ipsius Ecclesiae, qui modus his temporibus re vera facilior redditur miranda vehiculorum progressione.

Quam ob rem, Episcoporum haec Synodus sese ministerium ecclesialis caritatis profiteri vult; hoc autem caritatis ministerium, intus in Ecclesia positum, verissime penitusque oritur e caritatis mysterio, quo Eucharisticum Sacrificium appellare Nobis placet: quod evidenti indicio verbis illis comprobari videtur, quae Dominus noster Iesus Christus in ipsa extrema Paschatis cena fecit, quaeque eius Evangelii summa existimanda sunt, nempe: Mandutum novum do vobis, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem. In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem (Io. 13, 34-35). Quibus divinis verbis, ut ea quodammodo interpretemur, mira et vulgatissima illa diungere possumus, quae Apostolus Paulus scripsit: . . . unum corpus multi sumus, omnes qui de uno pane participamus (1 Cor. 10, 17).

Haec omnia nos admonent, Ecclesiam Sanctam communionem societatemque esse, in fide et caritate fundatam. De fide iam diximus. Quid vero de caritate Nobis dicendum est, ad propositam rem quod attinet? Hoc scilicet: oportet semper meminerimus, caritatem - amorem dicimus illum, qui a Deo est, quique in credentium cordibus diffunditur eosque ita ad amandum idoneos facit, sicut ipse Christus eos dilexit - principium esse constitutivum atque vitale Ecclesiae Sanctae, quam non sanguis, non territorium, non animi cultus, non rei publicae ratio, non utilitas coagmentat, sed amor.

Interrogationem quoque addemus: potestne talis amor in Dei Ecclesia crescere? Cui interrogationi illico respondebimus, dum in animo reminiscimur et recogitamus, huiusmodi caritatem in rebus gestis atque in Ecclesiae institutis alternas habuisse vices; respondebimus haec dicentes: eiusmodi amor crescere potest, immo crescere debet. Necesse est, ut Ecclesia sese intus diligat, ut sese magis diligat; necesse est, dicimus, ut nostro hoc tempore ii omnes, qui eam efficiunt, et eo magis ii, qui eius partes agunt eamque ducunt, inter se magis magisque conglutinatos illo arcano ac validissimo vinculo se sentiant, quod est amor, a Christo traditus, imperatus ac muneri datus. Si admirabili quadam eloquii vi et efficacitate dictum est: dilatentur spatia caritatis (Aug. Serm. 69; P.L. 5, 440), liceat Nobis addere: astringantur vincula caritatis.

Ut difficultates omne genus superentur, quibus Ecclesia nostro hoc saeculo laborat, atque ut gliscenti impulsioni ipsa respondeat, qua advertit labori sibi non esse parcendum ad Dei proferendum regnum atque ad humani generis comparandam utilitatem, hoc remedium, hanc virtutem Ecclesia sibimetipsi comparare debet: ut crescat in caritate, quae eam ut christianam declarat ac distinguit, et eius membra «cor unum et animam unam» (cf. Act. 4, 32) efficit. Quodsi res ira se habent, mirum non est, si ii, quos Spiritus Sanctus posuit episcopos vegere Ecclesiam Dei (Act. 20, 28), cupiant atque optent, ut Christi caritate magis magisque impellantur, et caritatis professioni novam dent se exprimendi rationem, curantes ut eadem professio novo instituto augeatur.

Episcoporum Synodus haec omnia praestare, haec omnia esse vult. Faxit Deus, ut eam talem ad effectum et rem deducamus, qualis ipsa proposito et afflatu esse cupit: scilicet, sicut iam diximus, caritatis ministerium a caritatis profluens mysterio.

                                                                                         

top