 |
PAULUS PP. VI
HOMILIA IN AEDE SIXTINA HABITA,
BEATISSIMO PATRE SACRUM CELEBRANTE,
SECUNDO INEUNTE ORDINARIO COETU,
EPISCOPORUM SYNODI
Die,
30 Septembris mensis, a. 1971
Dilecti Nobis ac Venerabiles Fratres,
«Gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo»! (Rom. 1,
7; 1 Cor. 1, 3) Hisce verbis Pauli Apostoli vos salutamus et ad hanc
recipimus Synodum, in quam Ecclesia Sancta Dei considerationem intendit, in qua
spem collocat suam, ad quam etiam homines, qui sunt in mundo, studiosas mentes
non modice dirigunt.
Vos salutamus et recipimus animo fraterno vobisque patente, preces vestras
Nostris iungentes: ita cuncta operatio nostra incipiat, ut Deo quasi filii
cultum nostrum exhibeamus, et providentiae eius et misericordiae imploremus
auxilia.
Vos salutamus et recipimus in hac aula sacra et historiae memoriis insigni, ubi
imaginibus biblicis sors suprema humanitatis ante oculos ponitur, et gravissimi
coetus agi consueverunt propter electionem, rem sane summi momenti, Romanorum
Pontificum.
Vos salutamus et recipimus hoc ipso tempore, quo magni ponderis quaestiones de
sacerdotio ministeriali ac de iustitia in mundo promovenda agitantur; atque in
hoc novo Synodi instituto, quod a recenti Concilio Oecumenico spiritum ac leges
suas deducit, ita ut dicere nobis liceat totam Ecclesiam catholicam hic canonice
repraesentari et spiritualiter esse praesentem.
Haec autem veluti universalis praesentia manifestior fit et magis commovet
animos nostros eo quod Venerabilis Frater Noster Iosephus Cardinalis Mindszenty,
Archiepiscopus Strigoniensis et Hungariae
Primas, inter nos adest, qui post tot annos transactos, quos non sua sponte
abfuit, nuperrime Romam advenit. Hic optatissimus hospes noster hodie huic
sacrae celebrationi sociatur, quasi testis nobilissimus illius necessitudinis,
qua mille iam annos Ecclesia Hungarica cum Sede Apostolica coniungitur, quasi
signum quoddam spiritualis illius vinculi, quo nos omnes cum iis Fratribus
semper conectimur, qui impediuntur, ne ceteros Fratres et Nosmet ipsos usitato
more contingant, et exemplum intrepidae firmitatis in fide atque indefatigati
servitii Ecclesiae exhibiti prius alacri navitate, deinde vigilanti amore,
oratione diuturnisque doloribus. Deum benedicentes, hunc Pastorem exsulem et
illustrem universi, cum reverentia et cordis affectu, una simul salvere iubemus
in nomine Domini.
Nunc vero, aliis cogitationibus posthabitis, mens nostra fertur in ritum, semper
augustum atque arcanum, quem fraterne peragimus. Missam una cum Praesulibus
celebramus, quibus munus commisimus praesidendi rebus in Synodo agendis, quae
hodie initium capit. Est profecto Missa Cena memorialis et sacrificalis, quam
Christus instituit, ut — modo absolutissimo et roborantis auxilii plenissimo, in
hac terrena peregrinatione nobis concesso, — duplicem communionem, a se volitam
et instauratam, efficeret: communionem cum ipso Christo et communionem inter nos,
convivas in mysticis epulis. Est enim Sanctissima Eucharistia «sacramentum
unitatis», ita ut tanti sacramenti participatio, quam celebramus, sit vitae
nostrae actio maxime unitiva cum Christo et cum iis omnibus, cum quibus nobis
datur eundem panem manducare, qui illum repraesentat et continet.
Velimus, ut huius duplicis communionis cum Christo, Capite et Salvatore nostro,
et inter nos, sectatores eius et ministros, per huius Synodi tempus non solum,
ut ex more fit, memores simus, — quemadmodum in sanctissimo hoc ritu peragendo
semper a nobis postulatur — sed etiam interius et vivide eam experiamur, in
vitae usum deducentes haec verba Apostoli: «Si qua ergo consolatio in Christo,
si quod solacium caritatis, si qua societas spiritus, si qua viscera
miserationis, implete gaudium meum ut idem sapiatis, eandem caritatem habentes,
unanimes, idipsum sapientes, nihil per contentionem, neque per inanem gloriam,
sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes, non quae sua sunt singuli
considerantes, sed ea quae aliorum» (Phil.
2, 1-4). Sic fiat, ut bonum commune et
supremum Ecclesiae atque etiam hominum, societatis, in qua munus suum illa
exsequitur, sint, hoc ipso tempore animorum intentione conspicuo et gravi, non
solum optatio nostra, verum etiam solacium nostrum et gaudium, quatenus idem
bonum praesagire et ad effectum adducere conamur in huius Synodi sessione.
Huius ergo Synodi initium hac fit celebratione; cuius rei causam omnes novimus:
etenim a Deo Patre manat omne principium nostrum vitale per Christum Filium Dei
vivi et Filium hominis, Caput nostrum unicum et summum, invisibilem quidem, sed
in medio nostri praesentem (Cfr. Matth. 18, 20), Magistrum nostrum et
Redemptorem, salutis nostrae auctorem, quae posita est in animatrice actione
Spiritus Sancti, infusa in unoquoque nostrum et in toto Corpore Christi, quod
est Ecclesia. Hanc igitur Paracliti operationem illuminantem et sanctificantem
exspectamus et imploramus. Est enim necessarium nobis adiumentum Spiritus
Christi praesertim hoc ipso tempore, quod magnum momentum habet ad vitam
Ecclesiae et ad vitam nostram.
Ante alias autem quaestiones, haec ipsa tangit animos nostros: quomodo hoc
auxilium poterimus impetrare? Fide et oratione. Non est opus longum texere
sermonem de indigentia nostra ambarum rerum, quae sunt prorsus necessariae.
Probe enim novistis fidem esse humanae salutis initium et sine fide impossibile
esse piacere Deo (Cfr. DENZ.-SCHON., 1532, 3008); neque nimis festinanter, velut
in dignoscendo morbo, agere eum, qui causam primam et praecipuam difficultatum,
quibus vita Ecclesiae affligitur, et miserandi status spiritualis, in quo humana
versatur societas, quaerat in vario quidem sed unico discrimine seu, uti aiunt,
crisi fidei. Quare interius renovemus oportet nostrum certum eundemque laetum
mentis assensum divinae revelationi praestandum per firmissimum fidei actum;
sistamus oportet coram Deo et Iesu Christo animo gerentes ad humilitatem et
fiduciam rite compositum, ut christianos addecet, eo quidem consilio, ut
Spiritus Sanctus ad cor nostrum loquatur nobisque dona dilargiatur, quibus
indigent ii omnes, quibus in Ecclesia regendi munera sunt demandata: nempe
scientiam, consilium, intellectum, peculiarique modo sapientiam, atque in primis
caritatem.
Huic habitui animi prompti atque parati, quem «passivum» vocare possumus, «activum»
quoque animi habitum coniungamus necesse est, eumque continenter excitare et
fovere debemus: orationem dicimus, quam Christus Dominus tantopere commendavit
ac veluti necessariam condicionem statuit ad ipsius misericordiae beneficia
impetranda (Cfr. Matth. 7, 8; Luc. 11, 13; Io. 16, 23). Per
hos dies opus omnino erit in hoc iugis precationis studio perseverare, ut
Spiritui Sancta expeditus pateat aditus ad animos nostros (Cfr. Act. 1,
14; 2, 42): nostra oratio ac divinae gratiae operatio inter se concurrant
oportet, ut aures nostrae «quid Spiritus dicat ecclesiis» (Apoc. 2, 6),
valeant percipere.
Praeterea liceat Nobis, Venerabiles Fratres, vos de peculiari periculo commonere,
quod synodalibus nostris coetibus impendere poterit, quodque viis rationibusque
diversis, honestis vel subdolis, recte iudicandi facultatem perturbare poterit,
ac vel etiam nostram decernendi libertatem. Quod quidem periculum in vi quadam
positum est nos premente et urgente: vim dicimus opinionum, de quarum
conformitate cum fidei doctrina dubitandum est; propensionum, quae minime curant
de traditionibus legitimis et iam auctoritate Ecclesiae comprobatis;
sollicitationum, quae alliciunt animos ut se ad profanam saeculi mentem
accommodent; timorum ob diflicultates, quae e vitae hodiernae mutationibus
oriuntur; nuntiorum, quae in vulgus edita seducunt et molestiam afferunt;
insimulationum anacronismi et «iuridismi», quibus cohibeatur expeditus processus
«charismaticus», uti aiunt, novi christianismi; et ceterorum huiusmodi. Quae vis
nos premens et urgens multiplices induit formas, ac blanditiarum periculorumque
est plena. Opera nobis danda est, ut his impedimentis liberi simus, conscientiae
nostrae dictamini obsequentes, cum in nos recidat munus Pastorum Populi Dei, de
quo nobis reddenda est ratio coram Divino Iudici in novissimo die; studeamus
vero animi tranquillitatem ac fortitudinem servare, ut omnia bene nascere
recteque iudicare valeamus, secundum spiritum Christi et secundum veras
Ecclesiae nostrorumque temporum necessitates (Cfr. 1 Thess. 5, 21). Ab
iniustis impulsionibus et ab externis instigationibus liberi atque soluti in
obeundis nostri synodalibus officiis, hisce ipsis officiis nos obstrictos
sentire debemus, in quibus fidelitas recensenda est erga mandatum, quod
unicuique vestrum Conferentiae vestrae episcopales, vel Synodi Vestri ritus, vel
Consilium Superiorum Generalium concrediderunt. Vos, qui Synodi membra estis,
eius labores copiose apparastis una cum clero Vestro — cuius personam gerunt
sacerdotes hic praesentes, quos placet peramanter salutare — atque etiam cum
religiosis utriusque sexus laicisque, qui Ecclesiae vitam in vestris regionibus
actuose participant. Ac praeterea, collatis consiliis cum Nostris in Episcopatu
Fratribus, diligenti studio sociam vestram expendistis operam, ad quam
praestandam in Synodum advocati estis. Non igitur nomine Vestro vobis loquendum
erit - nisi id expresse significaveritis, iuxta normas Ordine Synodi statutas -
sed vox eritis auctoritate praestans vestrae Ecclesiae pro Ecclesia universa.
Superavacaneum est in mentem vestram revocare, quantopere Ecclesiae sanctae
nostrae, unius et catholicae, intersit istam audire vocem, in qua vox ipsa
Apostolorum repercussa resonat; ac propterea quam grave sit communis officii
nostri pondus: id vos probe novisitis. At ne in irritum cadat susceptum
communiter votum, ut Ecclesia ipsa — virtute Spiritus Dei «qui loquitur in vobis»
(Matth. 10, 20) ac deprecatione Beatissimae Mariae Virginis, quae mater
Christi est secundum carnem, eademque, ut fas est asserere, mater constituta est
ipsius mystici Corporis secundum Spiritum die Pentecostes — ut Ecclesia ipsa,
dicimus, «aedificari» possit (Cfr. Eph. 4, 12), ope huius Synodi, quae
hodie eventis perantiqua eius historia dignis ascribitur.
Haec «aedificationis» imago, tam saepe in Sacris Litteris usurpata, nos admonet
ut consociata opera omnibus viribus allaboremus ad explendum opus, in quo posita
est unica vitae nostrae ratio: ad aedificandam scilicet Ecclesiam super
inconcussum fundamentum, quod ipse Christus est, via, veritas et vita.
Nullo pacto patiamur nos averti ab hiusmodi via; alia enim non patet. Nulla
diversa vox nos alliciat; veritas una est. Nonnisi ad illum fontem trahamur,
quem Deus vivens et vivificans nobis aperuit.
Hoc est nostrum sacrorum Pastorum officium, suis lineamentis clare descriptum;
utinam eidem, iuvante Deo, fideles perstare valeamus, exemplum imitati illorum
sanctorum pastorum, qui, saeculorum decursu, Ecclesiam, in laborioso eius
terrestri itinere, sapienter et fortiter inter scopulos in altum ducere noverunt,
quo Christus eam vocat, ut omnibus hominibus salutis afferat nuntium.
Nos vero qui, etsi Simone debiliores atque infirmiores, nomen et officium Petri
ab ipso Domino recepimus, vobiscum erimus, ut mysticum et aspectabile Ecclesiae
aedificium novum suscipiat incrementum, atque firma ac fulgentia atria sua
nostris quoque temporibus patefaciat Populo Dei, qui in praesens nihil aliud
magis indiget, quam sincera fide, quae non decipit, secura spe, quae non fallit,
excitata caritate, quae non exstinguitur.
|