The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS PP. VI

HOMILIA HABITA IN BASILICA VATICANA
EXC.MIS PRAESULIBUS,
A BEATISSIMO PATRE
AD SACRUM EPISCOPATUM ORDINEM
SOLLEMNI RITU ASSUMPTIS

 

 

To all of you present here this morning we extend our greeting of grate and peace in Christ Jesus. We express our special welcome to those who have come from afar to share the deep joy of this ordination ceremony.

A tous ceux qui entourent les nouveaux Evêques, Nous souhaitons la plus cordiale bienvenue. Et Nous espérons que leur participation à tette cérémonie les aidera à affermir leur foi dans le Seigneur et à resserrer leurs liens avec l’Eglise.

Nos complacemos en dirigir un cordialísimo saludo a los amadísimos hijos, algunos venidos de tierras lejanas, que con su afecto y su gozo acompafian a los nuevos Obispos: esta unánime acción de gratias sea vivo testimonio de la fe y la caridad que nos unen a Cristo.

Desideriamo rivolgere un fraterno e riverente saluto agli Eletti, e un cordialissimo benvenuto a quanti fanno loro corona e partecipano intimamente alla nostra e alla loro gioia. Salutiamo rispettosamente le Autorità religiose e civili qui presenti; salutiamo tutto il Popolo di Dio, che è accorso festoso a questa significativa cerimonia, per attestare e rafforzare la propria fede.

Venerabiles Fratres ac dilecti filii,

Sacrae liturgiae ritus, qui nunc a nobis peragitur, in animis nostris duplicem excitat motum; prior nos inclinat ad sensa et cogitata nostra declaranda simulque ad Deum laudandum atque implorandum, alter vero silentium imperat atque tranquillitatem, quibus animus componitur ad interiorem Spiritus Sancti vocem percipiendam; per illum, ad Deum loquimur, per hunc, Ipsum audimus. Posteriorem animi motum nunc experimur. In hoc altero nunc immoramur, quo quidem preces et gestus praeclari huius sacri ritus intermittuntur et quo a nobis postulatur, ut sileamus simusque velut immobiles: priore ergo motu agimus, altero quiescimus. Nautae instar, qui remigare cessat ac sinit ut venti impleant vela sua suamque dirigant navem, ita uniuscuiusque nostri animus nunc paulum interna tranquillitate fruitur ac sese aperit ad Paracliti afflatum, ut tacitam sed cogentem eius vocem audire possit.

1. Aures igitur intendimus. Ac primum ad nos pervenit vox rerum ipsarum, quae, etsi mutae, suam tamen significationem spiritualem eloquenter declarant. Audimus quae celeberrimus ac semper arcanus hic locus profert. Agitur de «tropaeo» sepulchri; sepulchrum est, in quo Apostoli Petri cineres asservantur. Super illius tumulum congregamur, quem Christus ab humili ac debili Simone, Ionae filio, in Petrum convertit, fundamentum scilicet super quod ipse Christus se aedificium perenne, hoc est «Ecclesiam suam», erecturum esse praedixit.

Nonne hic res ipsae loquuntur, quas conspicimus quibusque circumdamur? Nonne muta earum praesentia aliquid nobis diserte proclamat? Sane verbis nostris opus non est. Hinc sermo extollitur. Iterum dicimus: hic satis est audire. Hic Petri sepulchrum loquitur, in quo humiles sed victrices exuviae galilaei piscatoris conduntur; hic sermo iam ex eo fit, quod nos huc una convenimus, eiusdem sanctae catholicae et apostolicae Ecclesiae membra, quae, licet natione, lingua, mentis cultura distinguamur, nihilominus eadem coagmentamur fide, quam per symbolum apostolicum unanimiter profitemur. Nonne hoc modo veluti in sua historica et quasi aspectabili veritate sacramentum elucet successionis apostolicae, quod in praesens celebramus? Nonne Episcopi successores sunt Apostolorum, tales constituti non vi iuris tantum, sed quia sunt ipsorum heredes per communionem numquam interituram virtutis et ministerii? Nonne princeps eorum, Simon Petrus, adhuc in hac sibi dicata Basilica docet, si quidem in memoriam revocamus vaticinium illud, quod in priore eiusdem Beati Petri epistula continetur (Cfr. 1 Petr. 2, 4-10), ex quo constat proprium ipsius munus nihil aliud esse nisi sacramentum vicarium verae et primae petrae vivae, Christi scilicet, angularis lapidis mysticae domus, ubi quaelibet pars superposita viva efficitur, ac fit stirps electa, regale sacerdotium, gens sancta, sapienti ac misericordi consilio illo redempta, unde genitus est Populus Dei? Nonne hinc cohaerentem aptamque significationem suam accipiunt sive distinctio sive necessitudo quae intercedunt inter sacerdotium commune fidelium, una nobiscum corpus Christi mystici efficientium, hoc est Ecclesiam, et sacerdotium nostrum ministeriale et episcopale, cui plenitudo potestatis servandi et dispensandi mysteria Dei est concredita?

Oeconomia successionis apostolicae, hierarchicae scilicet et ministerialis, profecto hic coram omnibus adstantibus faciem veluti induit historicam atque aspectabilem; at vehementius nos Episcopos percellit, quos conscios reddit supereminentis dignitatis nostrae, quae destinamur ad vocationem apostolicam, ad officium testium et magistrorum fidei, ad munus gratiae dispensatorum, ad amandum formidandumque pastorum onus. Penetremur igitur hac altiore sacrae nostrae ordinationis conscientia, quae caracterem sacerdotalem Christi in nobis imprimit.

2. At illud etiam audiamus, quod ex hoc arcana certissimaque successione apostolica consequitur, tamquam logicum et historicum, spirituale et concretum eius consectarium: unitatem dicimus, quae inde oritur, quaeque et ipsa hodie mane nostros animos permovere debet. Ecclesia, super Apostolos aedificata, ab aeterno Dei Patris consilio proficiscitur, qui per antiquum Foedus sibi delegit Populum promissionum messianicarum heredem, eumque per sacrificium sui unici Filii, hoc est per novi Foederis ritum, congregavit. Successio Apostolica illam unitatem in tuto collocat, cuius causa Christus mortuus est et resurrexit (Cfr. Io. 11, 52); Episcopi particularibus Ecclesiis praesunt, quae etsi inter se tempore et loco distant, numquam tamen esse desinunt solus atque unicus Populus Dei, quemadmodum Deus unus est, qui easdem vocat et sanctificat. In conscientia naturae suae universalis fundatur conscientia illa, quam Ecclesia habet suae unitatis: «Unum corpus et unus spiritus, sicut votati estis in una spe vocationis vestrae; unus Dominus, una fides, unum baptisma; unus Deus et Pater omnium, qui est super omnes et per omnia et in omnibus nobis» (Eph. 4, 4-6). Haec quidem conscientia per saeculorum decursum Ecclesiam suffulsit adversus omnia discidia atque schismata. Per eadem saecula historia semper locuta est de Ecclesia universali ac de Ecclesiis particularibus, de successore Petri ac de successoribus Apostolorum, eiusque vocem nos hodie hic percipimus, et quidem tam vivam et veram, ut nostri animi solacio ac tranquillitate perfundantur. Hanc etiam vocem, quae de unitate vitali apteque cohaerente loquitur, hodie audimus, cum nunc ad meditandum interquiescimus ac divina celebramus mysteria.

3. Sed alia arcana vox sonat, quae cum superioribus considerationibus arcte conectitur. Haec autem pertinet ad charisma potestatis pastoralis, Episcopis Ecclesiae Dei collatum secundum certam Christi voluntatem et Spiritus Sancti mandatum (Cfr. Act. 20, 28). Charisma igitur interius atque exterius Episcopi in eo positum est, quod ipse ad regendam vocatur illam gregis dominici portionem, quae est ei commissa et ad unicam Ecclesiam pertinet; quod quidem charisma absolvitur exercitio triplicis muneris pastoralis: scilicet magisterii, ministerii ac regiminis. Nos minime praeterit praesertim recentioribus hisce temporibus nonnullos ausos esse inter se opponere Ecclesiam charismaticam atque Ecclesiam hierarchicam, quasi de duobus ageretur institutis distinctis, immo suapte natura contrariis atque inter se adversantibus. E contrario, in hac potestate pastorali charisma atque auctoritas una eademque res sunt; ac revera Spiritum Sanctum accepimus, qui in munere episcopali ostenditur per hanc vitalem consociationem trium simul rerum: magisterii, cui adest lumine suo Paraclitus, ministerii, quod per eius gratiam sanctificat, regiminis, quod per caritatem servitii exercetur: hae sunt pariter Episcopi facultates, pariter Spiritus dona. Ipse Sanctus Paulus id commonet et confirmat: «Divisiones vero gratiarum sunt, idem autem Spiritus. Et divisiones ministrationum sunt, idem autem Dominus. Et divisiones operationum sunt, idem vero Deus qui operatur omnia in omnibus» (1 Cor. 4-6). Ex ipsa Divina Trinitate procedit unica Ecclesia, cuius cura potissima in Episcopos recidit, cuique dona charismatica et officia hierarchica, ratione unica, tribuuntur. Haud quidem particularia christifidelium charismata negantur; e contrario idem locus primae epistulae ad Corinthios eadem subintellegit atque agnoscit, quia Ecclesia corpus vivens est, ipsa Dei vita animatum, arcana et multiplici, quae nec praevideri potest nec quiescit, quaeque sanctificat atque transformat; at charismata christifidelibus concessa, ut rursus Sanctus Paulus admonet (Cfr. 1 Cor. 14, 26-33, 40), obnoxia sunt disciplinae, quam charisma potestatis pastoralis in caritate tantummodo tuetur.

Hoc munus, collegio episcopali demandatum, nos impellit, ut eodem tempore et Ecclesiam respiciamus et mundum, ad cui inserviendum destinavit nos Deus: in Ecclesia constituti sumus tamquam organa vivificantia familiam Dei, ita quidem ut, Christum imitantes atque sequentes (Cfr. Io. 15, 16), famulemur ac nosmetipsos quotidie devoveamus gregi, ei simul afferentes tutelam, communionem, gaudium et dona Spiritus universa (Cfr. Gal. 5, 22-23). Admiranda prorsus haec est et metuenda simulque stupenda contemplatio nostri muneris in Ecclesia, cuius cohaerentiam servare debemus per oboedientiam et amorem carissimorum filiorum nostrorum! Quod ut perficiamus, reminisci oportet nos aliquo modo segregatos esse ac prae ceteris electos: «segregatus in Evangelium Dei» (Rom. 1, 1).

Ministerii nostri partes postulant a nobis plenam nostri ipsorum donationem, nosque a quovis ambiguo vinculo cum mundo seiungunt; at simul in mentem nostram revocant nos pro mundi salute constitutos esse, ut eum nobilitemus et sanctificemus, animemus et consecremus. Vae pastori, qui neglegit vel unicam ovem, quoniam de omnibus ei ratio erit reddenda; quod quidem metuenda severitate nos admonet ipsa traditio Biblica prophetica atque evangelica. Caritas Christi, quae potestatis pastoralis charisma nobis contulit, id ipsum pro omnium salute nobis concessit, ac peculiari modo pro iis «qui a via veritatis quoquo modo deflexerunt aut Christi Evangelium et misericordiam salutiferam ignorant» (Decr. Christus Dominus, 11).

Venerabiles Fratres ac filii carissimi! Hae sunt voces quae in hac Basilica, apud Petri sepulchrum, inter orantem multitudinem insonant auribus nostris, quasque colligere studuimus, quamquam partim tantummodo divitissimum earum nuntium Nobis licuit illustrare. At earum ponderatio adhuc est prosequenda. Hoc ad vos praesertim spectat, qui estis novi «fratres nostri apostoli ecclesiarum, gloria Christi» (2 Cor. 8, 23), ut secundum aliud verbum Sancti Pauli, discatis «quomodo oporteat in domo Dei conversari, quae est Ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis» (1 Tim. 3, 15). Non hic terminatur officium et necessitas fructus percipiendi ex hac hora gratiae. Inter nos hoc ipsum exoptemus. Missae sacrificium prosequentes, coniuncti cum Christo Summo Sacerdote ac Pastore, qui nos omnes sanctificat et offert Patri suo per renovationem unici sacrificii Redemptionis nostrae, id ab Eo postulabimus, ut nobis liceat amantius, attentius ac perfectius usque illud intellegere. Et sic intellegentes, possimus auxilio gratiae eius vivere una cum populo Dei vocationem nostram.

     

top