 |
III ASSEMBLEA GENERALE DEL SINODO DEI VESCOVI
OMELIA DEL SANTO
PADRE PAOLO VI
Venerdě, 27 settembre 1974
Domine Iesu, de argumento huius sermonis, qui Episcoporum Synodum, mox
inchoandam, praecedit, mentem aperire Nostram non possumus, nisi verba induant
precationis formam.
Nostrorum enim studiorum nostrarumque disceptationum «de evangelizatione in
mundo huius temporis» initium facientes, Nos utique iuvaret spirituales mundi
necessitates et apostolatus opportunitates statim exquirere, atque vias
rationesque detegere, quae praesentiorem Ecclesiae actionem efficiant.
Placet ergo ad Te, Domine et Magister noster, ante omnia, cogitationem
convertere, ut certam hanc fidem in animis nostris confirmemus: ipsam nempe rem
evangelii nuntiandi a Te, Domine, procedere. Fluminis instar, id operis suum
fontem habet; ac Tu, Christe Iesu, iste fons es. Tu enim prodigialis huius
eventus in hominum historia fauctor es, Tu eius causa efficiens ac transcendens
exsistis: apostolatus a Te Magistro, a Te Salvatore, a Te principio atque
exemplo, a Te Pontifice et hostia pro humani generis salute, profectus est,
idemque est concreditus electis discipulis, quos Apostolos appellasti, et ab
Apostolis, per intermissam numquam sacri ordinis successionem, ad nos Episcopos
pervenit. Verbum Tuum, veluti fiamma per aevum et humanae historiae aetates
discurrens, ad nos usque perfertur, suavissimum idemque imperiosum, semper vivum,
semper novum, semper opportune praesens: Sicut misit me Pater, et Ego mitto
vos (Io. 20, 21; cfr. 15, 22; 17, 18).
Itaque, Domine, mens nostra usque ad Sanctissimae Trinitatis mysterium ascendat
necesse est, ut primam in Ea reperiamus originem iniuncti nobis mandati, quod
instat et urget, utque nos, ininvestigabilem divinae vitae altitudinem
scrutantes, illud amoris consilium perspiciamus, quo nostrum apostolicum munus
penitus afficitur proprieque distinguitur atque sustentatur.
Quomodo autem hoc fieri potest? Tam pusilli sumus, ut in immensa historiae
veluti oceani vastitate et in infinita humani generis multitudine quasi
solitarii evagemur; quomodo, igitur, ad tale ac tanti momenti munus eligi
possumus?
Ecce, Domine, sacro hoc temporis momento, quo nos officii nostri conscios
vehementer sentimus, nostras spirituales vicissitudines summatim exponemus.
Animum subit propheticum canticum Virginis Mariae: respexit humilitatem
ancillae suae . . . . fecit mihi magna qui potens est (Luc. 1, 48, 49).
Per similitudinem quandam, ab excelsa dignitate Deiparae Beatissimae deductam,
nos quoque divinitus electi sumus, profecto non propter humanam personae nostrae
excellentiam, sed fortasse propter nostram ipsam exiguitatem; idque eo consilio
fecisti, ut in explendo Messianico opere, quod nobis concredere dignatus es,
nostra qualiscumque esset humana virtus nullam gigneret ambiguitatem, sed ex
ipsa nostrarum virium exiguitate manifestius pateret opus Tuum per humilem
ministerium nostrum, ac praeterea nobis humilitatis et fiduciae causa esset
verbum Tuum, Iesu Magister: Non vos me elegistis; sed ego elegi vos et pomi
vos, ut eatis et fructum afferatis et fructus vester maneat (Io. 15,
16). Oh peculiares intimasque vices, per quas quisque nostrum vocatus est ad Tui
sequelam, Domine, ad Tuum famulatum, ad Tuum sacerdotium, quod peculiari omnino
titulo participamus vi ordinationis episcopalis! Quantum inde securitatis ad
animos nostros permanat, ut usque ad terrestris huius vitae nostrae finem,
singulares acerbioresque casus suscipiamus, qui in concredita nobis missione
occurrunt! Quam fortis ac dulcis catena insanabilem sustentat caducitatem
humanae nostrae naturae, cui plus etiam accessit fragilitatis ex critico quosdam
mentis habitu, hominum proprio qui hodie sunt! Verum qui sint videmus anuli
huiusmodi tam bene colligatae ac salutiferae; qua fulcimur, catenae: Primus sane
est sacerdotii nostri sincerissima veritas, siquidem verax prorsus est
catholicum sacerdotium; alter firma eius efficacitate continetur, quoniam
triplici viget sua potestate, magisterii nempe, ministerii, pastoralisque
regiminis; tertius in intima vitae invenitur consuetudine, quam Tecum sacrum
idem munus inire non solum sinit, sed etiam iubet, o Christe, qui omnium
amicorum primus es semperque fidissimus; adeo ut tuae voluntati salutis
obsecundemus et in illa fluenta ingrediamur amoris, quo erga homines flagras.
Alia praeterea vincula dictam adiuvant inaequalitatem inter infirmas vires
nostras et mandatum, quod praecipiendo commisisti nobis: fiducia in primis,
qualem Tu saepe tuorum cordibus discipulorum infudisti (Cfr. Luc. 12, 32),
fiducia quae animosam nobis fortitudinem tamquam officium iniungit (Matth.
10, 16, 28), fiducia quae ad incepta aggredienda nos adigit (Cfr. Matth.
10, 27), ad Evangelii nuntium universo mundo afferendum (Matth. 28, 19),
ad perseverandum denique, ultra humanae opportunitatis rationes, usque in finem
(Cfr. Matth. 21, 12-14). Qua cum fiducia spes coniungenda: Spes autem
non confundit (Rom. 5, 5); ac tandem, immo semper caritas: Quis
nos separabit a caritate Christi? Meminimus utique, bene meminimus
ardentissima haec Apostoli verba, quippe quae cautionem praebeant in immensum
patentem et adversus quamlibet perardui operis exsequendi difficultatem, quam
mundi evangelizatio obstruit nobis, qui homines inter homines degimus, nobis
terrena quavis potestate destitutis, nobis temporalium opum pauperibus (Cfr.
Rom. 8, 35 ss.).
Domine Iesu! En nos ad proficiscendum parati atque instructi, ut Tuum adhuc
nuntiemus Evangelium in mundo, ubi arcano quidem, sed amantissimo Providentiae
Tuae consilio nos ad vitam agendam collocamur! O Domine, roga - quemadmodum
promisisti - Patrem (Io. 16, 26), ut Ipse per Te mittat nobis Spiritum
Sanctum, Spiritum veritatis et fortitudinis, Spiritum totius coasolationis, qui
et apertum et bonum et efficax Nostrum reddat testimonium; et mane, quaesumus,
semper nobiscum, Domine, ut unum in Te nos omnes reddas, ideoque Tua virtute
habiles ad pacem Tuam Tuamque salutem mundo tradendam. Amen.
|