 |
PAULUS PP. VI
HOMILIA
INEUNTE V SYNODO EPISCOPORUM
SUMMUS PONTIFEX HANC HABUIT
PATRIBUS SYNODALIBUS,
UNA CUM EO IN SACRA XYSTINA AEDE MISSAM CELEBRANTIBUS
Die 30 m. Septembris, a. 1977
Venerabiles Fratres,
«Gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et a Domino Iesu Christo» (1 Cor. 1, 3).
His Apostoli gentium verbis hodie vos consalutare placet; vos, inquimus, qui,
negotiis cotidiani muneris Vestri pastoralis intermissis, Romam convenistis, ut
hanc Episcoporum Synodum celebraretis, in quam profecto omnis Ecclesiae sanctae
Dei tum consideratio intenditur, tum convertitur spes.
Gaudeamus, Venerabiles Fratres, de hoc conventu; atque spirituali huius horae
laetitia fruamur, animos pervadentis atque corroborantis. Christus Dominus, qui
promisit se arcano modo ibi esse futurum, ubi plures congregati essent in suo
nomine (Cfr. Matth. 18, 20), contegat et consignet uberrima luce et
gratia sua Coetum hunc nostrum, egregium communionis ecclesialis exemplum.
Considerationi vero Nostrae, in hoc tam singulari momento, ille sancti
Evangelii locus sese sponte offert, quem modo audivimus, per quemque Sanctus
Marcus Evangelii sui finem facit. Cuius sane loci plura sunt quae succurrant
animo, praesertim discipuli ipsi et Apostoli Domini; Evangelium ab ipsis praedicandum;
homines, ad quos nuntius ille salutis afferatur. Haec sunt scilicet praecipua
Synodi nostri capita ac quasi inter Coetum tractanda totidem argumenta.
Atque primum, hoc mane in eam textus Evangelii partem intendamus, quae personas
discipulorum Domini attingit, cum ad nos directo pertineat: ad nos Episcopos
nempe, ac praecipue ad eos, qui ad hanc Synodum frequentandam designati sunt. Dominus nos illuminet!
Ad hoc quod attinet, duo potissimum placet in lumine collocare, atque imprimis
nostram uniuscuiusque conscientiam; qui ad id electi et votati sumus, ut
per missionem nobis creditam alios transformemus; cumque simus Episcopi, id est
successores Apostolorum atque Ecclesiae Dei Pastores, nostrum proprium est esse
et testes, et praecones Evangelii, et magistros apud homines. Quod idcirco
memoramus. Venerabiles Fratres, ut conscientiam redintegremus electionis et
vocationis nostrae, itemque officiorum, quae muneri nobis concredito, magno
quidem ac periculoso et incommodo, inhaerent; praesertim vero ut fiduciam, quam
in Christo collocavimus, confirmemus: fore videlicet certe ut ille aerumnis,
laboribus ac nostrae spei praesens adsit. Si quis enim de hominibus huius
temporis cogitet, ad quos omnis nostra Pastorum industria spectat, et quos omnia
probare videntur esse hostiles, neglegentes, surdos ad ea, quae nos proponimus,
tametsi revera saepe eorum agendi modus hoc solummodo prodat, inscios eos reapse
desiderare et quaerere Deum non sine magno labore — si quis, dicimus, haec
reputet, timor quidam, ut est hominum natura, eius animum penetret, robur omne
debilitans.
Non sane hic de humilitate agitur, sed de timore, qui instinctu quodam impellit,
ut viae quaerantur minus graves ac minus periculosae. Ita plane est: esse hodie
veros Christi Apostolos, ut est fortis animi, ita est viri virtuti et auxilio
Dei valde fidentis: quod praesidium Deus fidelissime suppeditabit, dummodo
Apostoli animus suavi ac potenti gratiae tactui pateat.
Ceterum, quo modo beatissimi Pauli Apostoli verba, quae sunt de christiani
armatura, non memoremus, tam apta Apostolo? Profecto ipsa Ecclesia hodie
magnanimis animosisque hominibus indiget, qui se discrimini ministerii sui
exponere non dubitent, audacter nunc, nunc tacite, semper tamen vigilanter,
actuose, cum omni fiducia et perseverantia.
Qua re ipsis Apostoli verbis vos hortamur: «Accipite armaturam Dei, ut
possitis resistere in die malo, et in omnibus perfecti stare . . . in omnibus
sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea exstinguere»
(Eph. 6, 13 ss.).
Altera facies seu ratio, ad quam dirigitur mens Nostra, est ipsa amplitudo
ministerii nostri. Magister enim nos exire iubet in mundum universum (Marc.
16, 15). Et probe scimus ex ipso hoc certissimo mandato iam definiri
ministerium nostrum ut universale et catholicum, immo vero - addere licet
secundum vim vocabuli Graeci — cosmicum. Nullis igitur finibus locorum
continetur evangelizatio: pro sua virtute et natura vult ac debet complecti
totum orbem terrarum, ante omnia orbem hominum, sed - propter principalem
hominis locum in rebus creatis et propter officium eius velut legati ac
sacerdotis, quod exercet inter res creatas — etiam orbem inanimum omnium rerum.
Hic mundi prospectus, in quem nostrum evangelizatorum officium intenditur,
praebet nobis aliquam speciem immensitatis operis nostri, immo permittit nobis
quasi manu experiri pondus muneris nostri. Tamen quot, quot res restant adhuc agendae! Inde primo aspectu emergit sensus
imparis et inferioris condicionis, quo opprimimur, sensus deficientium virium
nostrarum, qui videri potest plena insufficientia. Attamen, eam ipsam ob causam
debet affirmari simulque confirmari studium operae nostrae: conspectus mundi ac
prospectus futuri temporis nullum generare debet languorem, proprium istius
hominis, qui non haurit ex fonte apostolicae gratiae iudicium suum de mundo et
normam ad aestimandas veras potestates, suo muneri innatas. Ex contrario: non
tantum non licet refugere in nos ipsos, ne videlicet invitamento inertiae
cedamus, verum scire nos oportet «virtutem», hoc est potentiam, praesidium,
adiumentum Domini esse nobiscum. Hoc idem nobis promittit Iesus Christus
extremis et aequalibus huic rei verbis primi Evangelii: et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus (Matth. 28, 20). Praeterea visio
ipsa maximae mobilitatis rerum et eventuum huius temporis istud valde confirmat.
Homines nostrae aetatis sese avertunt a religione neque libenter audiunt nuntium
nostrum, quoniam sibi falso persuaserunt ingentes progressus humanitatis
cultusque rationalis — qui emineant in technologia ac scientia - iam auferre
necessitatem religionis. Attamen, quicumque diligenter considerat rationem
eventuum humanorum, apertius detegit duplicem consecutionem eorundem progressuum.
Hinc enim religiones ab homine institutae ipsi non sufficiunt, dum homo,
progressionem consecutus, sibimet ipsi placet, atque fìduciam, quam in mirabili
ubertate proprii operis, scientia duce patrati, ponit, pro religioso mentis
habitu substituit, qui atheismo dissolvitur. Illinc autem atque eodem tempore
necessario sentit sibi opus esse, ut cognoscat mysterium, immo mysteria universi,
cogitationum humanarum, vitae, atque item necessario experitur propriam
omnimodam frustrationem, cum ipse veritate religiosa careat.
Haec autem veritas efficeretur aenigma perenne, nisi ipsa sustentaretur Verbo
arcano, quod solum capax est ad fulciendum desuper aedificium scientiae humanae.
Quae quidem scientia quo magis progreditur eo magis postulat adiumentum huiusce
Verbi superni, dummodo hoc sit verum et dummodo confirmetur a Magistro, qui
cogitationes humanas inducere valeat in altiorem regionem Veritatis supremae et
futurae hominis sortis supernaturalis. Necessitas huius Verbi, quod ab homine
exigit Fidem, aetate nostra acrior est magisque cruciat quam umquam alias. Solum
si ei satisfit per Evangelium — quod est Veritas non repugnans veritati «scientificae»,
sed est hac superior — lux in terra iterum effulget.
Si res ita se habent, Fratres dilectissimi, — ut experientia pastoralis et
indagatio psychologica haud difficilis confirmant — munus nostrum his etiam
temporibus libentissime recipi potest. Si ex hac ratione, quae non est levis neque exterior, iudicamus, tempus nostrum
non est putandum tempus, cuius proprius sit atheismus, sed tempus Fide nostra
insigne, quae est Fides vera. Tempus hoc nostrum quasi privilegio commendari
dici potest propter veritatis annuntiationem; quapropter Coetus noster Synodalis
videtur esse opportunus et providus. Qui quidem Coetus, postquam hanc
necessitatem evangelizationis, urgentem et primariam, consideravit, perpendit et
illustravit autumno abhinc tres annos, nunc in eo est, ut eius formas et
methodos meditetur, studiose ponderet, ostendat, argumentum catecheseos
proponens, ad quod data opera incumbatur.
Est demum animadvertendum hanc securitatem circa Fidem corroborari alia ratione,
cui attendamus oportet: scilicet ratione «communitaria». Re enim vera Fides
progignit coetum credentium, qui est Ecclesia. Nonne in plurali numero posita
est sententia Domini?
Ipse enim ait: Euntes . . . docete, et ita congregat simul omnes
discipulos suos in unum opus, quod non exstinguit singulorum illorum propria
officia, sed iniungit praeterea iis consociatam et compositam industriam, quae
exsequenda est in communione intentionum et virium et propositorum. Ecce etiam
nos hic simul adsumus eiusdem rei causa: convenimus modo, ut penitius
pervestigemus et profiteamur et disseminemus Fidem in Christum, respondentes
eodem tempore interrogationi fratrum nostrorum, qui urgentius quaerunt. Nunc maxime efficimus nos «communionem»; et fortunati erimus si, iam inde a
primo hoc Eucharistico coetu ac deinceps per totum Synodi tempus, corroborare
poterimus sanctum istud vinculum communis operis, dum inter nos fraterne
permutabimus experientias set consilia, dum mutuo congrediemur ac multo magis
dum coniuncte tractabimus Verbum Dei et mysterium Corporis et Sanguinis Christi. «Beati, qui audiunt verbum Dei et custodiunt» (Luc. 11, 28): promissa
haec beatitudo hodie semperque consoletur nos, iam precari pergentes.
|