The Holy See
back up
Search
riga

 PAULUS  PP. VI

EPISTULA

PERLATUM NOBIS*

AD E.MUM P. D. HAMLETUM IOANNEM TITOLO ECCLESIAE SUBURBICARIAE
TUSCULANAE S. R. E. CARD. CICOGNANI, PUBLICIS ECCLESIAE NEGOTIIS
 PRAEPOSITUM, QUEM LEGATUM DELIGIT AD SOLLEMNIA TARRACONE AGENDA
 OB UNDEVICESIMUM REVOLUTUM SAECOLUM A S. PAULI APOSTOLI
IN HISPANIAM ADVENTU.

 

Ad E.mum P. D. Hamletum Ioannem titolo Ecclesiae suburbicariae Tusculanae S. R. E. Card. Cicognani, publicis Ecclesiae negotiis praepositum, quem Legatum deligit ad sollemnia Tarracone agenda ob undevicesimum revolutum saecolum a S. Pauli Apostoli in Hispaniam adventu.

 

Venerabilis Frater Noster, salutem et Apostolicam Benedictionem.

— Perlatum Nobis est sub exitum mensis Ianuarii proximo anno Tarracone sacra celebratum iri sollemnia ad recolendum undevicesimum revolutum saeculum, postquam Sanctus Paulus Apostolus ad nuntiandum Evangelium in Hispaniam se contulit. Sanctus Paulus, in Christo positus praedicator et apostolus, doctor gentium in fide et veritate (1),  quemadmodum optaverat et facere sibi statuerat (2), praeco factus in Oriente et Occidente, ad Occidentis quoque terminos venit (3), et, ad fidei lucem diffundendam, ab urbe Roma ad Hispaniam profectus est (4). Quapropter iure merito is intemeratae victoriae titulos nactus, triumphalis vir, aeque Asianus, Phrygius, Macedonicus, Achaicus, Romanus, Hispanicus quoque appellari poteste Litterarum documentis et fama proditum est, eum Tarracone quoque fuisse atque facile existimari potest Apostolum gentium non praeteriisse urbem florentissimam et pernobilem, ubi quidem maritimis itineribus Ostia in Hispaniam assuetus erat e navibus escensus, et qua ad Christi regnum constabiliendum patere poterat ei ostium apertum et magnum et evidens (5).

Ita excultus, fertilis ubere ager, fiorentes protulit messes, unde veri nominis gloria Tarraconensi urbi profecta est. Per saeculorum enim aetates vivido religionis sensu, integrae fidei firmitate, civili morum urbanitate spectabilis, propositi tenax, recti pervicax enituit civitas haec, cunctis urbibus eminens Hiberis (6), genetrix piorum Tarraco (7), rutilo decora cruore Martyrum Fructuosi episcopi et Augurii Eulogiique diaconorum.

Haec Nobiscum cum perpendissemus, ad augendum tantorum coetuum et celebritatum decorem, libenti animo indulgentes votis Dilecti Filii Nostri Cardinalis Beniamini de Arriba et Castro, Archiepiscopi Tarraconensis, decrevimus mittere de Sacro Purpuratorum Patrum Collegio, qui ibi Personam Nostram gereret. Et ideo te, Venerabilis Frater Noster, deligimus, renuntiamus, constituimus Legatum Nostrum, qui nomine Nostro Nostraque auctoritate praesis sollemni commemorationi S. Pauli Apostoli ad Tarraconensem oram adventus. Nec dubitamus, quin tu, ore et sermone suavis, doctrina clarus, in S. Paulum singulari amore flagrans, ita gesturus sis munus, ut Nostrae exspectationi cumulate respondeas, et inde, ob rem bene confectam, diu animo mansura dulcia haurias solacia.

Quae ut e sententia feliciter eveniant, tibi, Venerabilis Frater Noster, caelestia praesentissima deproperamus auxilia, et, horum pignus, Apostolicam Benedictionem peramanter impertimus. Hanc autem per te volumus, prolixae caritatis testem, pertinere ad supremos Hispaniae moderatores, ad sacrorum Antistites, ad universos civili vel militari potestate pollentes, ad sacerdotes, religiosos sodales, christifideles, qui statis celebritatibus intererunt, hoc Paulino effato precati: Deus spei repleat vos omni gaudio et pace in credendo, ut abundetis in spe et virtute Spiritus Sancti (8).

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXXI mensis Decembris, anno MCMLXIII, Pontificatus Nostri primo.

PAULUS PP. VI

 


*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 3, pp. 189-190

(1) Cfr. 1 Tim. 2, 7.

(2) Cfr. Rom. 15, 24-28.

(3) Cfr. Clementis, 1 Cor. 5.

(4) Cfr. Fragm. Muratorianum.

(5) Cfr. 1 Cor. 16, 9.

(6) Prudentius, Hymn. VI, 144.

(7) Id., Hymn. IV, 22-23.

(8) Rom. 15, 13.

 

Copyright 1963 - Libreria Editrice Vaticana

 

top