 |
PAULUS
PP. VI
EPISTULA
AD TE, DILECTE*
AD E.MUM P. D. IACOBUM S. R. E. PRESB. CARDINALEM
LERCARO, ARCHIEPISCOPUM BONONIENSEM, DECEM CELEBRATURUM LUSTRA,
EX QUO EST AUCTUS SACERDOTIO.
Dilecte Fili Noster, salutem et Apostolicam Benedictionem.
— Ad te, Dilecte Fili Noster, qui largiente Dei misericordia, quinquaginta
sacerdotii annos celebraturus es, suave est Nobis convertere studiosiores sueto
cogitationes Nostras et flagrantissima vota Nostra proferre.
Haec piis
laetitiis, quibus sacerdotes et christifideles archidioecesis Bononiensis te tam
faustam recolentem memoriam grati et gratulabundi circumstabunt, sertum quoddam
imponent et complementum sufficient; atque ideo sancti gaudii accessione
solidius et firmius fiet caritatis vinculum, quo sive inter vos, sive cum
Apostolica Sede cohaeretis.
Hanc nacti occasionem, bene ominantia verba tibi
libenti amantique animo expromimus, quod, tam diuturnis curis sacri ministerii
munera persolvens, praeclara tibi collegisti merita. Enimvero sive Ravennatensi
et Cerviensi archidioecesi moderandae praepositus sive illustris Bononiensis
archidioecesis, cui duodecim annos moderaris, sacer pastor pius, sollers,
benevolus, religionis, devovendi te studii, multiplici navitate perspicua
dedisti specimina, ita ut nomen tuum clara existimatione colluceret et
plurimorum tibi conciliares gratiam.
Laudi tuae praesertim hoc tribuimus, quod ad sacrae liturgiae cultum
fovendum, itemque quod in Concilii Oecumenici Vaticani Secundi laboribus
diligentiae plenam adhibes operam.
Deo, omnium bonorum principio et fonti, cui religioso mentis obsequio magis
solito effusas gratias persolves, quod longum per emensum iter tibi
praesentissimus auxiliator fuit et in profectum pastoralis sollicitudinis tuae
pandidit divitias bonitatis Suae, supplicem precationem fundimus, ut superno te
praesidio communiat et tueatur, corporis et animi vires servet et augeat,
copiosiorem messem ex sulcis, in quibus desudat industria tua, in impletionem
votorum tuorum producat.
Deus autem pacis, qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium in sanguine
testamenti aeterni, Dominum nostrum Iesum Christum, aptet te in omni bono, ut
facias eius voluntatem faciens in te quod placeat coram se per Iesum Christum,
cui est gloria in saecula saeculorum (cfr. Hebr., 13, 20-21).
Accipe, Dilecte Fili Noster, haec quae tibi laeta, fausta, salutaria
percupimus, veluti valde impensae benevolentiae Nostrae apertum testimonium
perspicuumque pignus, cum certe pro comperto tibi sit gratum Nobis esse quidquid
tibi evenit optabile atque iucundum.
Ut autem pio fructu ditior quinquagesimus sacerdotii tui natalis contingat,
id tibi facultatis facimus, ut, postquam pontificali ritu sacris operatus
fueris, adstantibus christifidelibus nomine Nostro Nostraque auctoritate
benedicas, plenaria Indulgentia proposita sueto more comparanda.
Nihil denique amplius addimus nisi ut tibi, Dilecte Fili Noster, sollerti
Antistiti Auxiliari tuo cunctoque gregi, moderationi tuae commisso, Apostolicam
Benedictionem libenti volentique animo impertiamus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXIV mensis Aprilis anno MCMLXIV,
Pontificatus Nostri primo.
PAULUS PP. VI
*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 7, pp. 424-425
© Copyright 1964 - Libreria Editrice Vaticana
|