 |
PAULUS
PP. VI
EPISTULA
LUSITANIA, INCLITA*
AD E.MUM P. D. EMMANUELEM SANCTAE ROMANAE ECCLESIAE PRESB. CARDINALEM GONÇALVES
CEREJEIRA, PATRIARCHAM LISBONENSEM, QUEM LEGATUM ELIGIT, UT SOLLEMNIBUS
PRAESIDEAT CELEBRITATIBUS INDICTIS CENTESIMO EXACTO ANNO, EX QUO B. MARIA VIRGO
IMMACULATA
EXCOLI COEPTA EST IN MONTIS «SAMEIRO» SACRARIO.
Dilecte Fili Noster, salutem et Apostolicam Benedictionem.
— Lusitania, inclita regio, recentiore aetate singularem in modum materna
dilectione Beatae Mariae Virginis visa est frui; siquidem eius cultus permagnis
est auctus incrementis eiusque munera supplicibus largiter obvenerunt. Cui rei
documento est mons «Sameiro», Augustae Bracarum imminens, in quo post
definitum dogma, quo credimus almam Dei Genetricem sine labe esse conceptam,
illustris sedes pietatis marianae est constituta, unde ampla spiritualium
fructuum copia in Lusitanum populum permanavit. Allicit enim ad se augustum et
faberrime exstructum templum agmina Christifidelium, qui ibi opiferam Virginem
deprecantur, sacra Ecclesiae participant, gratia divina vegetant animos.
Cum
autem in eo sit, ut centesimus annus revolvatur, ex quo in sacrario Beata
Maria Virgo Immaculata est excoli coepta, sollemnes celebritates sunt
indictae, quae proximo mense agentur. Quas inter non parvum momentum obtinebit
Conventus, e tota Lusitania cogendus, cui propositum est, ut de argumentis
marialibus, maxime vero de munere, quod Ecclesiae in sanctuariis Deiparae
Virgini dicatis est proprium, ad doctrinae rationes disseratur.
Nos autem
huiusmodi consilia paterno animo probantes iisque sollemnibus plus
auctoritatis dignitatisque tribuere cupientes, Te, Dilecte Fili Noster, qui,
Romana purpura ornatus, principi sedi Lusitaniae es praepositus, Legatum Nostrum
his Litteris eligimus et renuntiamus, ut nomine Nostro praedictae celebrationi
praesideas. Neque dubitamus, quin pro pietate erga caelestem Matrem, qua enites,
et pro studio animarum, quo commendaris, commissum Tibi honorificum officium
coetibus, qui eo convenient, feliciter utiliterque sit cessurum.
Provido sane
consilio divino orta sunt in Ecclesia — et ad regionem istam quod attinet,
Fatima quoque animo accurrit — sacraria mariana, unde tot spiritualia percipiuntur emolumenta,
hisque temporibus videntur esse maxime accommodata, quibus apud non paucos
fides interiit vel saltem languet, caritas friget, ipsa religionis fundamenta
labefactantur. Est enim Beata Maria Virgo «omnium membrorum Christi
sanctissima Genetrix, mysticum eius Corpus eadem materna cura impensaque
caritate prosecuta, qua in cunabulis puerulum Iesum lactentem refovit atque
enutrivit» (1); neque fieri potest, ut qui eam deditissima filii voluntate
veneretur et observet, non perveniat ad Iesum atque adeo salutem adipiscatur.
Nova igitur alacritate gens Lusitana, quae merito gloriatur se a multo tempore
singulari studio Deiparae Virginis Immaculatae teneri, ad hanc Matrem Dei et
Matrem nostram se convertat, ita ut sancta religio auctibus provehatur et in
privata et publica instituta efficaciter influat.
Hanc spem foventes, Tibi,
Dilecte Fili Noster, ultro facultatem facimus, ut statuto die, Sacro pontificali
ritu peracto, adstantibus fidelibus nomine Nostro Nostraque auctoritate
benedicas, plenariam Indulgentiam iis proponens, ad Ecclesiae praescripta
lucrandam. Denique supernae gratiae conciliatrix peculiarisque benevolentiae
Nostrae testis sit Apostolica Benedictio, quam Tibi, Bracharensi Archiepiscopo,
civilibus Moderatoribus et Magistratibus, clero ac populo universo, horum
sollemnium causa congregatis, peramanter in Domino impertimus.
Datum Romae,
apud Sanctum Petrum, die XX mensis Maii, anno MCMLXIV, Pontificatus Nostri
primo.
PAULUS PP. VI
*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 9, pp. 562-563
(1) Cfr. Litt. Encycl. Mystici Corporis Pii Pp. XII; A. A. S.
v. XXXV, 1943, p. 248.
© Copyright 1964 - Libreria Editrice Vaticana
|