 |
PAULUS
PP. VI
EPISTULA
DIES, QUI*
AD E.MUM P. D. RICHARDUM SANCTAE ROMANAE ECCLESIAE PRESB.
CARDINALEM CUSHING, ARCHIEPISCOPUM BOSTONIENSEM, QUINQUE EXACTA LUSTRA AB
ACCEPTA EPISCOPALI CONSECRATIONE CELEBRATURUM.
Dilecte Fili Noster, salutem et Apostolicam Benedictionem.
— Dies, qui tibi, Dilecte Fili Noster, semper exspectatus acceptusque anni
revehitur circulo, mox animo tuo effusiorem afferet religiosam laetitiam:
quinque enim condentur lustra, postquam episcopali consecratione adauctus es.
Pro benevolentia et egregia existimatione, quibus te prosequimur, tibi
episcopatus tui natalem recensenti, et inde divite vena exortam fluentemque
divinorum donorum copiam recolenti, gratulationes proferimus, vota facimus,
hortationes admovemus. Quod, superna auxiliante gratia, perfecisti in gloriam
Dei amplificandam, in emolumentum et decus archidioecesis Bostoniensis, in
catholici quoque nominis utilitatem, id merito Nostro praeconio laudis care re
non sinimus.
Bonus et pervigil sacer pastor, cui praesidere est servire, cui praeeminere
est diligendo iuvare et iuvando diligere, sollicitudines curasque tuas ita in
commissas Christi oves impendisti, ut, quantum fieri possit, nihil eis desit
praesidiorum, quae ad Dei cultum promovendum et ad christianae vitae auctum et
florem fovendum conducere possunt. Archidioecesis profecto ista sapienti
moderatione ita instructa est, ut sacerdotum numero, religiosis sodalitatibus,
catholicis scholis et collegiis, actione sociali, christianae doctrinae
institutione, beneficentiae aptis inceptis insigniter floreat. In pastorali
munere fungendo, veluti bonus paterfamilias, profers de thesauro tuo nova et
vetera (1), sciens novas rationes novis necessitatibus hominum aptare,
haud omnino tamen relictis usu et experientia rerum probatis solidissimis viis.
Liberalitas animi opumque, profecto insignis et nobilis laus, mores tuos et
christifidelium, quorum ductui et profectui consulis, decorat. Qua fruita sunt
et fruuntur praesertim missionalium inceptorum campus et regiones Americae
Latinae, ubi generosa auxiliorum vestrorum copia multigenae inopiae ecclesiarum
haud sine spectabili fructu et laetis incrementis rerum occurritur, cumprimis
ope providentissimi operis a te conditi, quod a S. Iacobo Apostolo nomen sumit.
Cuncta felicia et salutari a tibi in praesens percupientes, Christum Iesum,
Pontificem aeternum, coronam Praesulum, auctorem et consummatorem fidei nostrae,
deprecamur, ut potioribus usque donis propitiationis Suae te exornet et ditet.
Quorum id apprime optabile et magni ducendum esse videtur, ut sanctitatem Eius
sive bonorum operum numquam intermissa serie et absolutione, sive crescenti et
flammanti Eius amore magis magisque sequaris. Volumus tuis gressibus motibusque
mentis praelucere vibrantia et dulcia dicta, quibus S. Gregorius Nazianzenus se
se ad devovendum se Christo exstimulabat: «Tibi vivo, tibi loquor, tihi sedeo, o
Rex Christe — Tibi moveo pedum vestigia, quoniam tu me manu tegis — Me igitur et
nunc perducas ad bonum finem itineris» (2).
Haec libenter accipe bene ominantia et hortativa verba, quibus anniversarium
agendum diem tibi iucundamus, cum pro comperto habere debeas Nobis parere
gaudium, ea quae tibi eveniunt votis tuis dignis impletione congruentia. Quo
autem fructuosior anniversarius dies tuus evadat, libenter id tibi facultatis
facimus, ut postquam sollemni ritu divinis operatus eris, Nostro nomine
Nostraque auctoritate adstantibus christifidelilbus benedicas, proposita
plenaria Indulgentia, ad Ecclesiae legem lucranda.
Tibi denique, Dilecte Fili Noster, et sollertibus Episcopis Auxiliaribus
tuis, gregique universo, cui sacer pastor consulis, Apostolicam Benedictionem,
praecipuae caritatis Nostrae pignus, peramanter impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXII mensis Maii, anno MCMLXIV,
Pontificatus Nostri primo.
PAULUS PP. VI
*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 9, pp. 563-565
(1) Cfr. Matth. 13, 52.
(2) Carm. I, 1, 36, vv. 31-33; Migne, P. G. 37. 519.
© Copyright 1964 - Libreria Editrice Vaticana
|