 |
PAULUS
PP. VI
EPISTULA
SACROSANCTA ECCLESIA*
AD E.MUM P. D. PAULUM TIT. S. ANDREAE APOSTOLI DE HORTIS S. R. E. PRESB.
CARDINALEM MARELLA, QUEM LEGATUM DELIGIT AC RENUNTIAT, UT PARISIENSI INSTITUTAE
CELEBRATIONI PRAESIDEAT, OCTAVO SAECULO VOLVENTE EX QUO PRINCEPS TEMPLUM, B.
MARIAE VIRGINI RECEPTAE SIDERIBUS SACRUM, EXSTRUI COEPTUM EST.
Dilecte Fili Noster, salutem et Apostolicam Benedictionem.
— «Sacrosancta ecclesia Parisiensis», ut merito appellatum est princeps templum,
Beatae Mariae Virgini receptae sideribus sacrum, quo Galliae urbs caput perquam
nobilitatur, fidelium artiumque cultorum animos in praesenti ad se convertit,
siquidem octavum mox revolvetur saeculum ex quo tantum opus coeptum est exstrui.
Cum enim Alexander III, Decessor Noster, in tot temporum illorum difficultatibus
exsul in Gallia degeret, Mauricius de Sully, Parisiensis Episcopus, fidenti et
intrepido animo cathedralis istius templi iecit fundamenta, quod dignum foret
sede honoris sui atque natione. Vocanti Praesuli cives et artifices, mariali
pietate incensi, certatim responderunt, ita ut post LXX fere annos ecclesia,
Gothicae structurae generis mirabile specimen, in urbis Lutetiae Insula ad auras
surrexerit.
Cuius ob felicis eventus saecularem memoriam sollemnia, Dilecti Filii Nostri
Mauricii Cardinalis Feltin, Parisiensis Archiepiscopi, impulsu, agentur. Quae
quidem et Nos, qui egregiam istam domum Deiparae pie ac studiose invisimus et
inclito Galliae populo non una necessitudinis ratione devincimur, aliquo modo
cupientes participare, hisce Te, Dilecte Fili Noster, Litteris Legatum Nostrum
deligimus et renuntiamus, ut, Nostram veluti gerens personam, institutae
celebrationi praesideas.
Non vero propter ipsam molem et ornamenta ecclesia ista maxime celebratur, sed
etiam eo quod octo per saecula quasi theatrum fuit rerum praeclare gestarum,
quae ad historiam civilem et religionem quam maxime pertinent. Etenim coetus
regni amplissimi ibi sunt acti et magni ponderis causae susceptae. Vetustam
statuam almae Dei Genetricis Mariae, a Sancto Aniano appellatae, quae ibidem
supplicibus est proposita, reges, optimates, publicae rei moderatores, viri
sanctimonia praeclari, christifideles plurimi, e Gallia et externis e regionibus
adventantes, piis obsequiis sunt venerati.
Collegia artificum contenderunt, ut huius templi sacella decorarent, in quibus
memoratu digna est sodalitas a Sancto Marcello, urbis aurifices comprehendens,
quae singulis annis hanc aulam Dominae Nostrae aureis imaginibus locupletabat.
Praeterea Sanctus Ludovicus Rex anno MCCXXXIX Spineam Coronam, qua Christus
Servator traditur esse redimitus, eo detulit quasi pretiosum thesaurum. Nec
praetermittendum est Ludovicum XIII anno MDCXXXVIII regnum, thronum, subditos
omnes Beatae Mariae Virgini sollemniter devovisse; quod votum ex eo tempore, die
XV mensis Augusti, laudabili cum fidelitate quotannis novimus renovari, ita ut
Gallia appellationem «Regni Mariae» merito sibi vindicare videatur.
Sedem quoque eximiam christianae doctrinae eadem in ecclesia esse constitutam
non est qui ignoret, siquidem sacri oratores, qui verbo sunt potentissimi et
ornatissimi, ibi populum Dei sunt pascere soliti; cathedram veritatis dicimus,
quae errorum dispellit caliginem et rectam viam vitae demonstrat.
Nos igitur fore contidimus, ut Gallica gens his celebritatibus nova quadam
impulsione adigi se sentiat ad consectanda ea, quae sunt primaria et rebus
humanis praeponenda, id est ad servandam strenue excolendamque spiritualem
hereditatem, a maioribus acceptam, cuius hoc templum est quasi quoddam insigne.
Noverit sane una religione, quae actuose exerceatur, quaestiones posse exsolvi,
quae homines vexent, eam pignus esse prosperitatis et pacis, quam cuncti
affectent.
Nec sine Divinae Providentiae consilio hoc templum, omnium laudibus celebratum,
Deiparae Virginis est sedes augusta effecta. Quae clementissima Mater Galliam
elegit, ubi munera sua ubertim dilargiretur. Tanto honori congruat filiorum pia
alacritas, qua moti Regnum Mariae in suis quisque animis et in domestico
convictu stabilire et quoquoversus studeant propagare. Mariae si deservit,
humana familia veris affluit bonis; «ipsa» enim, ut ait S. Laurentius
Iustiniani, «est gloriosa domina et beata femina, innupta et fecunda, mater et
virgo, ancilla et genetrix, quae culpam abstulit et dedit gratiam, qua e
contulit mundo pacem, hominibus Deum, finem vitiis, vitae ordinem, moribus
disciplinam» (1).
Quorum fructuum copia ut e Parisiensibus istis sollemnibus oriatur, cupientes,
superna auxilia Tibi, Dilecte Fili Noster, invocamus atque Benedictionem
Apostolicam peramanter impertimus, quam per Te ad universos, qui eidem
celebrationi intererunt, libenter volumus pertinere.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXVII mensis Maii, in vigilia festi
Sancti Germani, anno MCMLXIV, Pontificatus Nostri primo.
PAULUS PP. VI
*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 7, pp. 426-428
(1) De spirituali et casto verbi animaeque connubio, c. 9
© Copyright 1964 - Libreria Editrice Vaticana
|