 |
PAULUS
PP. VI
EPISTULA
PERLATUM EST*
AD E.MUM P. D.
IOANNEM S. R. E. PRESB. CARDINALEM LANDÁZURI RICKETTS, ARCHIEPISCOPUM
LIMANUM, QUEM LEGATUM ELIGIT, UT SEXTO EUCHARISTICO CONVENTUI, EX UNIVERSA
HISPANA NATIONE LEGIONE CELEBRANDO, PRAESIDEAT.
Dilecte Fili Noster, salutem et Apostolicam Benedictionem.
— Perlatum est Nobis Legione, in Tarraconensis Hispaniae urbe perquam nobili
atque tum rei civilis tum rei sacrae memoriis praeclara, sextum Eucharisticum
Conventum ex universa Hispana Natione proximo mense Iulio celebratum iri. Quam
maxime cura et sollicitudine Venerabilis Fratris Aloisii Almarcha Hernández,
Legionensis Episcopi, et consociata opera peritorum virorum, qui eum adiuvant,
huiusmodi sollemnis Congressio ita paratur, ut facile prospici possit, eam fore
religionis, studio praecipuam, decursu et exitu splendidam, copia spiritualium
fructuum locupletissimam.
Haud paucae autem inceptiones tum in rem deducentur, quae efficientius
reddent sanctissimum propositum huic Conventui constitutum, eumque apto
congruentique apparatu exornabunt; nam, praeter alia, de arte Dei cultui
dicanda, de sacra liturgia, de pietatis sensu Hispanis proprio, de pastoralis
vitae necessitatibus et muneribus fuse et cogitate edisseretur.
Eiusdem Eucharistici Congressus caelestes Patroni singulares delecti sunt S.
Isidorus Hispalensis et S. Turibius, Limanus Archiepiscopus. Hac non poterat
potior optio et electio fieri, propterea quod beati hi Caelites celsis
virtutibus meritisque eximii rutilantissima existimantur Hispaniae gentis
lumina, atque praesertim in augustum altaris Sacramentum ardenti cultu enituere.
Enimvero S. Isidorus Hispalensis, Latinorum Ecclesiae Patrum postremus,
magnitudine animi, doctrinae excellentia et copia, generoso ausu in profuturis
inceptis perficiendis artifex fuit spiritualis inter Hispanos compaginis;
itemque haud dissimili virtute S. Turibius, Archiepiscopus Limanus, Evangelii
praeco in America Latina, apprime probatus pontifex, virtutum opifex, pastor
bonus in populo, validus effector fuit coniunctionis et unitatis, qua
continentis illius terrae gentes cum Christo et cum Ecclesia cohaerent.
Te, qui S. Turibii episcopalem obtines sedem, concedentes votis eiusdem
Legionensis Antistitis, Legatum Nostrum eligimus, renuntiamus, constituimus, qui
Nostra auctoritate Eucharistico Conventui ex Hispana Natione sexto praesideas;
neque dubitamus fore, ut honorificum munus egregie et fructuose absoluturus sis.
Volumus antem ut tantis in peragendis celebritatibus et coetibus, factus quasi
os Nostrum, erga Sanctissimam Eucharistiam, sacrificium et sacramentum Novi
Foederis, caput et compendium omnium bonorum, adstantium animos inflammes cultu
et amore. Novisti praeterea Oecumenicum Concilium Vaticanum alterum eo
potissimum spectare, ut qui christiano decorantur nomine, unum sint, et Divini
Redemptoris gregis auspicata restauretur unitas.ů
Undenam autem ad divini huius impletionem incepti et voti potius sumendae
sunt impulsiones viresque, quam e Sanctissima Eucharistia, quae, quemadmodum
fons est caritatis, ita elatum est vexillum concordiae et pacis? «Sicut enim
panis ex multis granis constans, unitus est, ita ut grana nusquam appareant, sed
sunt quidem ipsa, non manifesta autem sit illorum differentia propter
coniunctionem: sic nos et mutuo et cum Christo coniungimur. Non enim ex altero
corpore hic, ex altero ille nutritur, sed eodem ipso omnes: ideoque adiecit (S.
Paulus Apostolus) omnes ex uno pane participamus. Si autem ex eodem et idipsum
efficimur omnes, cur non eandem caritatem exhibemus, et ex eadem ratione unum
efficimur?» (1).
Haec verbis Nostris illic loquere et adhortare, summopere annitens, ut ad
splendidiorem triumphum faciendum Divini Redemptoris, sub Eucharistico velamine
delitescentis, voluntatem suscipias ac strenuam conferas operam. Quod ut
feliciter contingat, tibi, Dilecte Fili Noster, superna invocamus auxilia,
horumque auspicem, Apostolicam Benedictionem peramanter impertimus, quam ad
sollertem Legionensem Episcopum, ad sacrorum Antistites, ad magistratus, ad
sacerdotes et christifideles Eucharistico Legionensi Conventui adstaturos
pertinere libenter percupimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XV mensis Iunii anno MCMLXIV,
Pontificatus Nostri primo.
PAULUS PP. VI
*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 11, pp. 685-687
(1) S. Ioannes Chrysostomus, In Epist. I ad Cor., Hom. XXIV, 2; Migne,
P.L. 61, 200.
© Copyright 1964 - Libreria Editrice Vaticana
|