 |
PAULUS
PP. VI
EPISTULA
CARITATIS INSIGNE*
AD REV.MUM P. CAROLUM MANSFELD, ORDINIS CLERICORUM
REGULARIUM MINISTRANTIUM INFIRMIS GENERALEM PRAEFECTUM, OB CELEBRANDA SOLLEMNIA
A PIISSIMO OBITU, S.CAMILLI DE LELLIS TRECENTESIMO ET QUINQUAGESIMO REVOLUTO
ANNO.
Dilecte fili, salutem et Apostolicam
Benedictionem.
—
Caritatis insigne et veluti notam Christus Iesus, ex hoc
mundo ad Patrem rediturus, Apostolis suis tradidit, cum, amoris sui exemplum
proponens suavissimum, eos hisce verbis allocutus est: Hoc est praeceptum
meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos (1). Hoc quidem mandatum
sanctissimi viri per saeculorum decursum summa cum fidelitate persecuti sunt,
qui Ecclesiam Sanctam tanto decoraverunt honore, ut, his collustrata documentis, ipsa mirabile caritatis
testimonium signum elevatum ad populos (2)
tot inter humani generis miserias exsisteret.
Praecipuo hoc merito singularique
splendore huius notae refulget S. Camillus de Lellis, a cuius piissimo exitu
trecentos et quinquaginta revolutos annos proximo medio mense Iulio tu, dilecte
fili, universique sodales tui celebrabitis, qui eius hereditatem generoso ausu
servatis indemnem. Quam ob rem hoc laude dignum consilium ex animo probamus,
eo vel maxime quod connitimini, ut perquam sollemni ratione haec anniversaria
memoria sive a vestra religiosa Familia sive a nosocomiis recolatur. Quocirca
tuis reverentiae plenis optatis libenter concedentes, hisce litteris
iucundiorem fructibusque feraciorem susceptam Legiferi Patris vestri
commemorationem facere cupimus, ut novum inde sumatis incitamentum ad vestrum
caritatis studium, eius tantis collucentibus exemplis, magis magisque alendum
ac provehendum.
Cum CCCL abhinc annos, omnibus clarus virtutibus, quas ab Evangelii puris fontibus hauserat, S.Camillus ad superna boni certaminis praemia
vocatus est, eius inceptum mirifica iam susceperat incrementa; quos sibi
asciverat «bonae indolis viros — ut ipse dicebat — ut Dei amore unice ducti
curandis aegrotis, una secum, sese devoverent», ii, pacifera ministrorum manus,
propitio omine augescebant, hoc moti consilio, ut religiosam adipiscerentur perfectionem, quarto addito voto «ad
infirmos, vel peste correptos, et corpore et animo allevandos perpetuo se
addicendi». Domus excipiendis aegris in tota fere Italia patebant, in quibus non
modo sacerdotes ad ipsos consolandos invenirentur, sed etiam medicorum ars et
disciplina foveretur, apti formarentur valetudinarii ministri, ac novae et illis
temporibus maxime accommodatae curandi rationes susciperentur, ita ut Sanctus
Conditor vester antecursor dicendus sit, in comparanda infirmis apta atque
valida subsidia. Quam ob rem iure merito Leo XIII et Pius XI Decessores Nostri
istius Ordinis Legiferum Patrem constituerunt Praestitem sive valetudinariorum
atque aegrorum, sive eorum, qui infirmos curant iisque providi assident.
Quodsi
tantae virtutis inquiramus causam, hanc unam esse Christi caritatem plane
intellegimus, qua Sanctus Dei vir usque ad extremum vitae halitum motus est:
caritatem dicimus, quam veluti signum suis asseclis servandum commisit, ut
«omnibus inservirent aegrotis», ut «pauperes velut ipsum Christum contuerentur,
omni qua par est diligentia et mansuetudine utentes, eos solarentur iisdemque
omnia, quae opus essent, summo amore et comitate concederent». Quod aliis
suadebat, S. Camillus constantissime servavit: etenim paterna blandaque
lenitudine infirmos ac pauperes semper prosecutus est, lacrimarum vim in hoc
officio saepe profundens, cum sciret se ipsi Christo inservire; quod ut
perfectius efficeret, omnia vitae huius commoda abdicare studuit, ut uni Iesu
viveret eidemque sese conformaret.
Quoniam igitur sanctae eius mortis memoria, sueto maiore sollemnitate proxime
celebranda, huiusmodi exempla et monita efficaciore ratione meditanda proponet,
oblatam opportunitatem libenter nanciscimur, ut S. Camilli religiosos sodales
paterno oblectamento adhortemur ad Conditoris vestigia fidelissimo semper gressu
premenda: quam caritatem ipse docuit et vitae exemplis monstravit, eam moribus
prae se ferant, illa duce ad humillima quaeque obeunda munera parati promptique
se accommodent, illa praelucente, in veritate et sanctitate Deo, qui caritas
est (3) se devoveant, atque infirmis fratribus indefesso studio et labore
adsint. Ea erit, quae istum Ordinem, tantopere de Ecclesia meritum, artiore
usque vinculo cum Divino Servatore conglutinet, et feliciora incrementa ipsi
suppeditet. Etenim, ut S. Augustini verbis utamur, nescitis quia ipsa unum
nos fecit in Christo? Caritas clamat ad Christum de nobis; caritas clamat de
Christo pro nobis! (4)
Eos pariter, quibus commissae sunt partes, ut in valetudinariis infirmis
assideant, paterna benevolentia prosequimur iisque animum addimus, ut proprio
munere summa semper diligentia fungantur, et vigili cura assuescant provida sua
ministeria, etsi humilia videantur, maximi pendere, quae Christo Iesu, Mystici
Corporis Capiti, offeruntur, cum eius membris exhibentur infirmis, quia
membra sumus corporis eius, de carne eius et de ossibus eius (5).
Aegrotos denique, qui angustias omnes genus tolerando, Christum crucem
ferentem propiore gressu sequuntur, summa caritate complectimur, eorum anxias
sollicitudines participamus, superna solacia flagrantibus invocamus precibus,
commotoque animo gratias agimus, quod, suas molestias patienter sustinentes,
Ecclesiam Sanctam fulgenti meritorum corona ditant atque amplificant.
Votorum Nostrorum pignus ac propensae voluntatis testimonium Apostolica est
Benedictio, quam tibi, dilecte fili, universoque isti Ordini Ministrantium
Infirmis, atque Sanctimonialibus, quae a S.Camillo nomen vel impulsionem sumunt,
peramanter impertimus, eamque ad omnes quoque pertinere volumus, qui in
nosocomiis sive aegrotant, sive quomodocumque infirmis inserviunt et adiutricem
operam praestant, ut pax Dei, quae exsuperat omnem sensum, omnium corda
custodiat (6).
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die I mensis Iulii, anno MCMLXIV,
Pontificatus Nostri secundo.
PAULUS PP. VI
*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 12, pp. 744-746
(1) Io. 15, 12.
(2) Cfr. Is. 62, 10.
(3) Cfr. 1 Io. 4, 16.
(4) S. Augustini Enarrat. in Ps. CXL, 3; P.L. 37, 1817.
(5) Eph. 5, 30.
(6) Cfr. Phil. 4, 7.
© Copyright 1964 - Libreria Editrice Vaticana
|