 |
PAULUS
PP. VI
EPISTULA
PERLIBENTI ANIMO*
AD REV.MUM PATREM IOANNEM BAPTISTAM
JANSSENS, SOCIETATIS IESU PRAEPOSITUM GENERALEM, CENTESIMO ET QUINQUAGESIMO
VOLVENTE ANNO AB EADEM SOCIETATE IN INTEGRUM RESTITUTA.
Dilecte fili, salutem et Apostolicam Benedictionem.
— Perlibenti animo comperimus, Societatem Iesu, cui tu digne praees, hoc
volvente anno eventum memoratu sane dignum recolere: centum scilicet et quin-
quaginta expletos annos, ex quo Decessor Noster Pius VII, Apostolicis datis
Litteris «Sollicitudo omnium ecclesiarum», Societatem Iesu in integrum
restituendam decrevit.
Decet profecto una vobiscum Deo grates persolvere
paternaque vota proferre, fausta hac data celebratione, quae non solum te
sodalesque tuos merita afficit laetitia, sed eiusmodi etiam est ut vos ad
salutaria concipienda proposita quam maxime permoveat. Quodsi haec celebratio
in memoriam quidem revocat dolendas rerum vicissitudines, quarum causa
Ignatianos sodales tot res adversas tantasque aerumnas passos esse constat,
eadem tamen opportunam simul praebet occasionem in sua luce ponendi miram vitae
ubertatem Societatis vestrae, ac praesertim firmissimam illam erga Ecclesiam
et Summos Pontifices fidelitatem, quae in S. Ignatii filiis, si alias umquam,
tunc maxime, cum infensissima volverent tempora, intemerata luce refulsit. De
peculiarissima enim laude agitur, qua Legifer vester insignitos voluit filios
suos, et quam ipsi nullo non tempore veluti sacram hereditatem religione summa
colere studuerunt. Quare mirum non est, si anno MDCCCXIV Decessor Noster Pius
VII, paulo postquam ab exilio Romam reversus erat, ut rei catholicae satius
provideret, consilium suscepit Societatem vestram, per totum terrarum orbem
paene deletam, ad vitam quam primum revocandi. Quo consilio, ipse et
incensissimis cordatorum hominum votis satisfacere voluit, et Petri naviculae
assiduis turbinibus agitatae se expertos remiges procurare putavit (1).
Vestrae
autem restauratae religiosae familiae benignus et praesens affuit Deus,
siquidem ipsa mox felicibus crevit auctibus, et a suis primis Moderatoribus
sapientissimo regimine ducta, hoc praesertim curavit, ut apud sodales primaevus
vestri Instituti spiritus omnino revivisceret. Quo ex spiritu, tamquam e
praecipua causa, illa profecta est nova Sancti Ignatii progenies, quae priscarum
laudum aemula, sive in missionalibus operibus promovendis, sive in doctrina
sacra provehenda, sive in iuventute educanda et Apostolicae Sedis iuribus
vindicandis, sive denique ac praesertim in christiana perfectione excolenda
atque inculcanda tot tamque praeclara gessit facinora, magno cum divinae gloriae
et catholicae religionis emolumento.
Optimo igitur consilio statuisti, dilecte
fili, ut haec omnia, fausta data opportunitate, ante sodalium tuorum oculos
proponerentur; idque putamus fore non modo Societati vestrae decorum, sed
Ecclesiae ipsi perutile ac salutare. Revera, dum aetatem hanc nostram cernimus
ad novum rerum cursum tam cito progredi, ac dum spectare cogimur tam ingentes
animorum necessitates urgere, late errores invalescere, homines tam sitienter
caducis inhiare bonis, caelestibus posthabitis, fatendum profecto est, non minus
hodie, quam tempore quo Societas vestra restituta est, Ecclesiam strenuis
indigere Christi militibus, fide intrepida praeditis, ardua quaeque perpeti
paratis, ad salutis nuntium nostrorum temporum hominibus efficaciter afferendum.
Quam ad rem, haud exiguam Nos in adiutrice opera vestra spem collocamus, si
quidem exempla, quae hac data occasione commemoraturi estis, non tam admirari
quam imitari studebitis; scilicet si, maiorum vestigia prementes, efficietis,
ut in moribus et in operibus vestris integer Conditoris vestri animus perstet ac
spiret, ab eiusque mente omnia nova suscipienda incepta nullo modo discedant.
Hoc spiritu afflatuque permoti facite igitur, ut in fidelitate erga
Ecclesiam et Christi Vicarium magis magisque confirmemini; quod si
christifidelibus omnibus praecipitur, a vobis tamen, ut diximus, tamquam
officium gravissimum haberi debet, quippe qui lege Instituti vestri
teneamini «Sedi Apostolicae peculiariter in servire» (2). Item a maioribus
vestris exemplum capientes, sedulam date operam catholicae doctrinae incolumitati, prout ab Ecclesia traditur, diligentissime servandae, adversusque
errorum conatus invicto animo aptisque armis tuendae; immo nec ullam humanam
disciplinam praetermittatis, quae progrediente aetate possit nova luce
christianam veritatem, quae semper eadem est, collustrare ac patefacere. Pergite denique,
ut facitis, indefatigatam operam praestare in externis apostolatus operibus,
quae ad missionales labores, ad iuvenum educationem et ad spiritualia
Exercitia potissimum pertinent, et in quibus vobis iam insignia promerita
comparastis.
Hac profecto agendi ratione, vos religiosae professioni vestrae
optime respondebitis, atque id etiam consequemini ut nova Societatis Iesu aetas
cum praeterita apte et decore cohaereat, atque per virtutem vestram
magnitudine operum sanctitatisque fulgore digna sit heres antiquae.
Haec vobis
ex animo ominamur a Deo, dum caelestium munerum conciliatricem paternaeque
benevolentiae Nostrae testem, cum tibi, dilecte fili, tum religiosae familiae
tuae, Apostolicam Benedictionem perlibenter in Domino impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XX mensis Augusti, anno MCMLXIV,
Pontificatus Nostri secundo.
PAULUS PP. VI
*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 13, pp. 803-805
(1) Cfr. Pius VII, Litt. Ap. Sollicitudo omnium ecclesiarum, 7 Aug. a.
1814.
(2) Constitutiones Soc. Iesu: Pars X, litt. b.
© Copyright 1964 - Libreria Editrice Vaticana
|