The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS  PP. VI

EPISTULA

IAM PROPE*

AD E.MUM P. D. EUGENIUM S. R. E. CARDINALEM TISSERANT, EPISCOPUM OSTIENSEM, PORTUENSEM ET S. RUFINAE, SACRI COLLEGII DECANUM
ET PRIMUM PURPURATUM PATREM E CONSILIO PRAESIDENTIAE
CONCILII OECUMENICI VATICANI II, PROXIME INEUNTE TERTIA
SACROSANCTAE SYNODI SESSIONE.

 

Venerabilis Frater Noster, salutem et Apostolicam Benedictionem.

— Iam prope accedit tertia Sessio Concilii Oecumenici Vaticani II, quae, ut statuimus ac nuntiavimus, initium capiet die XIV huius mensis Septembris, quo liturgicum festum Exaltationis Crucis Domini Nostri Iesu Christi celebratur. Non sine causa hoc festum ad Concilii Oecumenici coetus iterum agendos delectum est, quippe quod apte ostendere videatur, e quonam fonte nostra salus suam repetat originem, atque undenam Ecclesia spem hauriat felicis exitus magnae huius Synodi, hoc est e Passione nostri miserantissimi et amantissimi Redemptoris. Nos tanto huic mysterio debitum tribuere honorem cupimus, eius perennem ac salutarem memoriam recolendo, scilicet in ipsa eiusdem Sessionis inauguratione sacrosanctum Missae sacrificium Deo offerendo, quod Redemptionis nostrae opus repraesentat et renovat modo incruento. Ac Nobis in animo est sacrum huiusmodi ritum, utpote primum ac praecipuum Synodi actum, quae mox cogetur, per sollemnem concelebrationem perficere, quae quidem a viginti quattuor Concilii Patribus ex variis ordinibus et regionibus delectis ac Nobiscum coniunctis peragetur; idque eo consilio volumus, ut apud omnes clarior pateat et apud Deum efficacior valeat illa mentium voluntatumque unitas, vi cuius omnes cor unum et anima una (1) sint, quotquot Sanctae Synodo intererunt et super communes labores devocabunt divina lumina, e quibus universa catholica Ecclesia, dum divinam voluntatem inquirit, supremum ductum sumere debet. Constat, enim, Concilium Oecumenicum circa S. Petri Successorem congregatum, ut a Conciliis Oecumenicis Tridentino et Vaticano I asseveratum est, vere universalem Ecclesiam repraesentare.

Haec, Venerabilis Frater Noster, ad te scribimus, Sacri Collegii Decani munere fungentem, ut, qui praegrave officium a Nobis iterum suscipis primi Purpurati Patris e Consilio Praesidentiae Oecumenicae Synodi Vaticanae II, eiusdem Concilii Patres Nostro nomine et auctoritate adhorteris, ut, ad sollemnes coetus die praestituto celebrandos venientes, ad eosdem animum praeparent, velut ad singularem vitae Ecclesiae eventum; qui quidem sperare iubet fore ut Ecclesia eo magis Divino Paraclito excitetur ac permoveatur, quo intentiores, quo magis concordes, quo humiliores animi ad recipiendam gratiam una simul componentur. Huiusmodi eventus a nobis postulat impensam divinarum rerum considerationem, flagrantissimum animi fervorem, humilem pietatem, integram fidelitatem erga Christi praecepta, vigile studium Ecclesiae et humani generis necessitatibus consulendi.

Cupimus autem, ut tua hortationis verba non tantum Concilii Oecumenici Patres respiciant, ut magnum illum eventum integra cum animi alacritate concelebrent, sed ad christifidelium quoque universitatem facias, Sacrorum Antistitibus tibi ferentibus opem, ad quos converteris: scilicet, ad sacerdotes in primis, ad religiosos sodales ac virgines Deo devotas, ad eosque omnes, qui e catholicorum hominum familia arcto vinculo atque e conscientia Ecclesiae adhaerere cupiant; item ad animi corporisve doloribus affectos, qui Ecclesiae iam coniungantur, atque ad innocentes pueros puellasque, eiusdem Ecclesiae decus atque gaudium.

Oportet profecto, singula Mystici Corporis Christi membra hunc singularem Oecumenici Concilii eventum, historia sane dignum, etiam ad seipsos pertinere censeant, atque vigilanti ardentique conspiratione eiusdem Concilii participes sint. Etsi, cum superiores Oecumenicae Synodi Sessiones initium ceperunt, ad universos Ecclesiae ordines huiusmodi invitatio facta est; eam tamen iterare Nobis est visum, sive quia ob assuetam iam fidelibus maximam huiusmodi convocationem eorum exspectatio remissior fieri potest, quae contra nunc vigeat necesse est; sive quia, ad exitum properantibus argumentis, quae Concilio ad consideranduni proposita sunt, decernendarum agendarumque in ipso rerum gravitas augetur.

Duobus autem modis usu probatis, quemadmodum notum est, sive singuli christifideles sive ecclesiastica communitas rei, quae ratione religiosa et morali tanti est momenti, possunt spiritualiter sociari, et ad felices eius exitus operam conferre: paenitentia et precatione. Priore homo componitur ad impedimenta ex animo auferenda, peccata dicimus pravasque cupidines, quae obstant quominus Deo reconcilietur; altera vero comparatur ad accipiendam abundantiam caelestis misericordia; utraque opportune efficit, ut locus detur regeneratrici actioni divinae et ad ineffabilem illum veluti occursum duarum voluntatum perducit: voluntatis hominis, qui se submittens humilitate purificatur atque erigitur ad impense implorandum et sperandum; voluntatis Dei, qui libere tandem in vacuum cor hominis potest penetrare idque, illo in occursu, perfundit et inflammat Amore, naturam transcendente.

Volumus igitur, Venerabilis Frater Noster, ut voce tua, quae quasi totius Concilii sit vox, Ecclesia catholica moveatur ad peculiaria quaedam paenitentiae opera et precationes facienda. Haec autem sunt, quae suademus: hoc anno Quattuor Tempora, quae in dies XXIII, XXV et XXVI mensis Septembris incidunt, reapse sanctificentur: praedictis scilicet diebus is, qui poterit, ieiunium servet, et unusquisque officio se intellegat obstringi mortificationis alicuius vel paenitentiae exercendae; studeat etiam Deo peculiares preces piaculares et impetratorias adhibere. Die autem XXVII, quae est dominica, in toto terrarum orbe, in quovis coetu fidelium et qualibet ecclesiastica communitate, universales preces fundantur ea mente, ut Concilium Oecumenicum prospere eveniat: quod significanter fieri poterit sollemni recitatione precationis, quae a verbis «Pater noster» incipit.

Ut neminem latet, Nos arbitramur Concilium secundos habere exitus, si spiritus Christi in eius Ecclesia renovetur, si fratres a nobis adhuc seiuncti in unitate eiusdem Ecclesiae componantur, si conscientia religiosa in humana consortione excitetur, si iustitia et pax in eadem vigeant: haec quidem proposita ad summam ac generalem spectant utilitatem; haec vota ut perficiantur nemo non vehementer exoptabit, quemadmodum probe confidimus, eaque, utpote a te, Venerabilis Frater Noster, cum gravitate ac benevolentia enuntiata, homines pio et magno animo praediti sine dubio sedulo alacriterque secundabunt. Pro hac, quam plurimi facimus, cura tua gratias in antecessum agentes, tibi, universali Ecclesiae totique orbi terrarum Benedictionem Apostolicam peramanter in Domino impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die I mensis Septembris, anno MCMLXIV, Pontificatus Nostri secundo.

PAULUS PP. VI

 


*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 12, pp. 747-749

(1) Act. 4, 32.

 

© Copyright 1964 - Libreria Editrice Vaticana

 

top