The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS  PP. VI

EPISTULA

ANCONAE IN VIGILIA*

AD EXC.MOS PP. DD. MARIUM CASTELLANO, ARCHIEPISCOPUM SENENSEM, ANTONIUM SANTIN, ARCHIEPISCOPUM-EPISCOPUM TERGESTINUM ET IUSTINOPOLITANUM, CAROLUM BALDINI, EPISCOPUM CLUSINUM ET PIENTINUM: QUINTO EXACTO SAECULO A PII PP. II OBITU.

 

Venerabiles Fratres, salutem et Apostolicam benedictionem.

— Anconae in vigilia festi Beatae Virginis Mariae caelo receptae Pius II, cum iam feliciter compos esse videretur elaborati et ardui voti sub Crucis signo expeditionis suscipiendae, dum in Anconitano sinu diu exspectatas Venetiarum triremes iam in ancoris copsistentes contuebatur, morbis et deceptionibus fractus, in colle S. Cyriaci morte occubuit. Quae ab hoc decessu quinque revoluta implentur saecula, congruens sane sunt causa, cur tanti Romani Pontificis sollemnis memoria ad animos revocetur, praesertim ubi eius praesentiae, navitatis, beneficentiae exstant monumenta, manent vestigia, clarius nomen elucet.

Nostro iudicio bene validas putamus esse rationes, quibus huiusmodi commemorationis inceptio provehatur oportet. Aeneas Silvius Piccolomini inter Summos Pontifices, qui renatarum artium saeculo floruerunt, singularibus animi dotibus praestitit et, rebus fortiter et sapienter gestis, sui reliquit recordationem, quae temporis lapsu non pallescit, omnino prorsus dignam, quae, replicatis eius vitae annalibus, vivida revirescat.

Quamvis iuventutis tempore erroribus aliquantulum implicatus esset, quorum postea eum paenituit, Apostolicae Sedi praepositus praecelsum sibi concreditum munus egregie gessit. Assertor religionis, Petri Sedis iurium vindex, altor concordiae, artifex pacis inter eos, qui christiana republica continebantur, in excogitando magnanimitate, in agendo prudentia praestare consuevit. Praeter alia sui saeculi affiatui ac propensioni indulgens, liberalium disciplinarum egregius fuit amplificator et tutor. Ipse enim ea quae pulchra sunt religionis christianae cultui amico foedere iungens, in id annitendi movebatur consilio ut pulchritudo divinae veritati exteriores formas veluti splendidam vestem contexeret. Normas agendi exemplis vitae confirmans, ipse humanarum litterarum cultor insignis, latina scripta exaravit, ubertate pertractatarum rerum et elegantia sermonis celebria.

Quod vestra interest, Venerabiles Fratres, susceptam deliberationem laudamus in archidioecesi Senensi et in dioecesi Pientina in eius honorem celebrationes, in annum producendas, habendi. Nonne, quemadmodum suae gentis decora oblivisci et maiorum benefacta neglegere degeneris est indolis, ita generosum et profuturum est, priscas recensere glorias et ab avitae nobilitatis lineis non excidere?

Haud dubie Senae et Pientia Aeneae Silvio Piccolomini multa debent beneficia. Enimvero Senas, quas providus et actuosus Episcopus aliquot annos moderatus est, praeter alia ad metropolitanae dignitatis fastigium evexit, splendidis aedificiis exornavit; neque silendum est virginei decoris sidus et lumen eis addidisse, cum S. Catharinae Senensi publicos honores altarium decrevisset.

Pientiae autem, suopte nuncupatae et collustratae nomine, civitatis et episcopalis sedis honorem contulit. Antea rusticanum suum natale oppidulum munifico auso in concinnam formam novae urbis convertit, de qua poetica quaedam lingua perbelle dixit: «Pientia orta est ex amoris cogitatu et somnio pulchritudinis».

Pro loco autem aequum esse ducimus Tergeste quoque, cuius Aeneas Silvius Piccolomini providus Antistes fuit, de eo optime meritus, festam celebrationem vobiscum participare: quod quidem ubi fraterno cum commercio bene sentientis animi contingat, haud sine gratulatione gaudebimus et cum gaudio gratulabimur.

Multum optantes, ut ea quae in restaurandam memoriam Pii II quinto exeunte ab eius obitu saeculo excogitastis et in rem deducitis, dulces fructus edant et spei pares exitus pariant, supernae gratiae auxilia vobis, Venerabiles Fratres, et inceptis vestris deposcimus; atque in huius caelestis tutaminis auspicium vobis et clero, magistratibus, christifidelibus hanc ob causam congregatis, Apostolicam Benedictionem, caritatis Nostrae pignus, libenter impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die II mensis Septembris anno MCMLXIV, Pontificatus Nostri secundo.

PAULUS PP. VI

 


*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 12, pp. 747-749

(1) Act. 4, 32.

 

© Copyright 1964 - Libreria Editrice Vaticana

 

top