The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS  PP. VI

EPISTULA

QUARTUM HISCE*

AD E.MUM P. D. IOSEPHUM TIT. S. PRISCAE S. R. E. PRESB. CARDINALEM
DA COSTA NUNES, QUEM LEGATUM ELIGIT UT MACAI SOLLEMNIBUS
 PRAESIDEAT, QUARTO IMPLETO SAECULO A PARATO
IN EA URBE MISSIONALIUM IN SINAS INGRESSU.

 

Dilecte Fili Noster, salutem et Apostolicam Benedictionem.

— Quartum hisce temporibus impletur saeculum, postquam ex urbe Macao coepit parari ac tandem in rem deductus est felix ingressus Missionalium in Sinas. In annalibus, christianae fidei propagationem enarrantibus, singularis prorsus ponderis et momenti hic eventus iure merito ducitur, quippe cum, diuturnis et constantibus partus laboribus, eximiorum ferax fuerit exituum et fructuum, quia illuminatio gloriae Evangelii recenti aetate per immensas Sinarum et alias contiguas oras inde ortum et incrementum sumpsit.

Cum provido sane consilio statutum sit, ut Macai huiusmodi facti, historia digni, sollemnis perageretur commemoratio, in auctum harum celebritatum decoris et nitoris e Sacro Purpuratorum Patrum Collegio mittere decrevimus, velut Apostolicae Sedis extra ordinem Delegatum; et, re mature perpensa, tibi, Dilecte Fili Noster, perhonorificum hoc munus concredimus, valde confisi fore, ut quibus sis praeditus animi et ingenii laudibus, et Macaonensium rerum diligentissimus sis exquisitor et cognitor, exspectationi omnium satisfacias et de re bene gerenda diu mansura haurias solacia.

At expedit Nobis, saltem presse et carptim, Macai, quod Evangelii diffundendi fuit et est ostium congruentissimum, inclitos revolvere casus. Iam anno MDLVII Sinensium magistratuum licentia, Macaum parvum aedificatum oppidum, paulo post, scilicet MDLXIV intra moenia sua promptum et egregie constitutum numerum collegit virorum religiosorum, qui non tantum Lusitanorum et orientalium illic spirituali vacabant curae, et ad laponiam proficiscentibus Missionalibus sollerti consulebant ope, sed etiam accurate et naviter in Sinenses Evangelio imbuendos sacras expeditiones parabant. Tunc enim Franciscus Pérez, Emmanuel Teixeira, Andreas Pinto e Societate Iesu certum sibi collocarunt domicilium in isto oppido, quod rite appellatum est a Sancto Nomine Dei, et cum Sinensibus primas necessitudines coniunctionesque habuerunt, quae Evangelico iaciendo semini sulcos praebuerunt lentae messis fecundos.

Post haud parva et pauca ferme semper irrita facta conamina, duobus demum sodalibus Societatis Iesu facultas impertita est in Sinarum Imperii territorio stabiliter manendi, scilicet Michaëli Ruggeri et Matthaeo Ricci, qui Macao profecti in urbe Shiuhing sedem sibi constituerunt. Quis ignoret magnanima missionalia incepta Matthaei Ricci, qui, virtute clarus, reconditis disciplinis et artibus eruditissimus, nobilis assecutus est sibi nominis famam et in ipsa urbe capite Peking christianae religionis dogmati et legi bene multos, etiam proceres doctosque viros conspicuos, ascivit, Evangelicae messis spem linquens post se uberrimam, cui proh dolor ob adversa rerum adiuncta exitus impar fuit?

Macaum hac quoque laude digne ornatur, quod pro Christo insectationes patientibus fidum confugium praestitit. Ita Missionales, qui e Iaponia eiecti fuerant, illic hospitio recepti sunt, inter quos B. Didacus de Carvalho, qui dehinc cum Vietnamum petivisset, ibi christianam communitatem, Martyrum palmis postea decoram, condidit. Illinc Evangelii praecones, in ecclesiasticis disciplinis quam plurimum instituti in Collegio a Matre Dei vel a Sancto Paulo nuncupato, profecti sunt, qui Cambojam, Sinum Magnum, insulam Hainam, insulas Celebes christianae veritatis luce collustrarunt.

Quas maiorum inclitas recensentes memorias, Macaonenses validum incitamentum sumpturi, novi ardoris studium concipiant christianae fidei integrae tutandae et quam latissime propagandae. Hac nobilitate urbs praestitit et praestat; hoc munus insigne quidem et praeclarum ipsi a providentissimo Deo concreditum esse probe putamus. Tantaque in certatione futurae aetates cum praesenti et cum anteactis, uno tenore, sine ulla intermissione cohaereant prorsus oportet. Ac fortasse, cum immensae propinquae regiones in mitioris aevi felicitatem iniqua tempora vertent, iterum Macaum, avitae retinentissimum gloriae, erit fidens asylum, liberale receptaculum, portus generosis hospitiis indulgens apostolorum, semper victuri gloriae Christi.

Haec imo e pectore ominati, tibi, Dilecte Fili Noster, a Patre luminum et Deo totius consolationis praesidium, lucem, gratiam invocamus, ut demandatum munus saecularibus sollemnibus Macaonensibus praesidendi fructuose et decore expleas; atque tum tibi, tum sollertissimo Macaonensi Episcopo, Paulo Tavares, tum magistratibus, clero, fidelibus illic interfuturis Apostolicam Benedictionem, caritatis Nostrae propensissimae testem, impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die X mensis Novembris anno MCMLXIV, Pontificatus Nostri secundo.

PAULUS PP. VI

 


*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 2, pp. 158-160

 

© Copyright 1964 - Libreria Editrice Vaticana

 

top