The Holy See
back up
Search
riga

 PAULUS  PP. VI

EPISTULA

BOMBAYAE IN URBE*

E.MO P. D. GREGORIO PETRO S. R. E. CARDINALI AGAGIANIAN,
SACRI CONSILII CHRISTIANO NOMINI PROPAGANDO PRAEFECTO,
QUEM LEGATUM A LATERE MITTIT AD EUCHARISTICUM
BOMBAYENSEM EX OMNIBUS GENTIBUS CONVENTUM.

 

Dilecte Fili Noster, salutem et Apostolicam Benedictionem.

— Bombayae in urbe amplissima, quae est veluti porta Indiae, regionis illius latissimae, populo perfrequentis, civili cultu ab antiqua aetate nobilis, et post adeptam suis legibus vivendi potestatem ad novos progressus alacriter nitentis, proxime XXXVIII ex omnibus Nationibus Conventus Eucharisticus, ut notum est, agetur. Cui, ut nuper in Petriano Templo annuntiavimus, Nos ipsi, auspice Deo perbrevi tempore intererimus eo consilio, ut augustum altaris Sacramentum in terra illa Indica sollemnissimo ritu propositum adoremus et hominibus ibi congregatis circa Principem pacis sub eucharisticis velaminibus delitescentem bonum nuntium afferamus eosque in fide sancta confirmemus.

Ut autem tanti momenti celebritates tunc etiam, cum aberimus, per Purpuratum Patrem, qui Nostram gerat personam, quodammodo participemus, hisce Litteris Te, Dilecte Fili Noster, ad huiusmodi munus obeundum asciscimus, id mandantes, ut qua Legatus Noster a Latere sollemnibus piisque coetibus praesideas. Cum enim notae sint excelsae mentis animique Tui dotes, non dubitamus, quin legationis officio ita sis functurus, ut gloria Dei propagetur et Ecclesiae utilitates obveniant nec paucae nec leves.

Grave quidem argumentum Conventui est pertractandum, quod nempe in consideranda Eucharistia vertitur, quatenus hominem reddit novum, ea quidem «novitate vitae» (Rom. 6, 4), quae e gratia profluit divina: huius autem fons uberrimus est hoc ineffabile donum caeleste, in quo non solum gratia, sed ipse gratiae auctor accipitur.

«Novitate spiritus» (Rom. 7, 6) mundus his temporibus maxime opus habet, quibus homines materia veluti submergi videntur: ea novitas ex Indica illa ora, quasi ex scaturigine, novo impetu prosiliat et per universum orbem terrarum pervadat!

Doctrina autem de Sanctissima Eucharistia, e Sacris Bibliis et e Traditione hausta atque ab Ecclesia magisterio infallibili proposita ac defensa, tam locuples est atque tam luculenter et copiose explicata, ut inaestimabilis thesaurus merito sit habenda et quasi sacra hereditas inviolabiliter servanda. In hanc profecto doctrinam qui mentem intendit, ad altitudinem divini consilii circa genus humanum et ad infinitae caritatis plenitudinem admirandam vehementer incitatur.

Est enim Eucharistia verum et perfectum sacrificium, videlicet non solum adorationem gratiasque Deo persolvens, sed etiam propitiatorium et impetratorium, siquidem in eo «idem ille Christus continetur et incruente immolatur, qui in ara crucis semel se ipsum cruente obtulit» (Conc. Trid., Sess. XXII, 2). Humili sed certa fide credimus id evenire per consecrationem panis et vini, qua fit conversio totius substantiae panis in substantiam corporis Christi et totius substantiae vini in substantiam sanguinis eius (cfr. ib., Sess. XIII, 4). Ex hoc consequitur, ut statim post mirabilem illam et singularem conversionem, quam transsubstantiationem catholica Ecclesia apte appellat, non amplius panis et vinum, sed horum tantum species habeantur, sitque totus Christus, secunda Persona Sanctissimae Trinitatis, cum natura sua divina et humana sub utraque specie «vere, realiter et substantialiter» praesens, donec utraque perdurat (cfr. ib., 8).

Alimonia deinde spiritualis est Eucharistia, quae efficit, ut, qui rite eam sumant, vita vivant illius, qui dixit: «qui manducat me et ipse vivet propter me» (Io. 6, 58); quae quidem verba «ipse vivet propter me», ut peculiaris sententia huic Conventui sunt proposita. Est denique hoc caeleste epulum etiam antidotum saluberrimum, quo animi infirmitatibus cotidianis medemur et contra assultus daemonis et cupidinum munimur.

Ei igitur, qui in augusto hoc Sacramento praesens adest et nobiscum «exsulibus filiis Evae» conversatur, cultus non solum privatus sed etiam socialis iure est tribuendus. Hoc sensit Ecclesia, cum eucharistica sollemnia, sacras pompas et huiusmodi Conventus instituit.

Est denique Eucharistia unitatis signum et vinculum caritatis, secundum illud S. PauIi: «unus panis, unum corpus multi sumus, omnes, qui de uno pane participamus» (1 Cor. 10, 17). Recte igitur monet S.Augustinus: «Commendatur vobis in isto pane quomodo unitatem amare debeatis» (Serm. 227; PL 38, 1100).

Votis igitur impensis Deum deprecamur, ut in isto Conventu fiamma verae fraternitatis exardescat atque adeo ad effectum deducatur altera sententia eiusdem Eucharisticae Congressionis propria: «Ambulate in dilectione» (Eph. 5, 2).

Hanc enim mutuam necessitudinem aetate nostra homines bona praediti voluntate expetunt, ad eam contendunt; eius vero praecipui effectores oportet sint christiani, utpote quibus datum sit tanto Sacramento unitatis perfrui. Impelli hi se sentiant ad veram germanamque caritatem exercendam, quae scilicet non est indefinitus quidam humanitatis affectus, sed participatio caritatis Christi, qui « dilexit nos et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo» (Eph., ibid.). Haec igitur caritas postulat se devovendi studium, postulat voluntariam iacturam rerum ac temporis, postulat tolerationem incommodi, ut fratres fame laborantes, doloribus pressi aliisque aerumnis affiicti subleventur. Caritas, quae, divino igne intus urente, signum est christiani, qui vere proprieque dicitur, hoc perficit: ubi viget, vita florescit, ubi deest, pallet mors. Ea quaestiones gravissimae ad rem socialem spectantes, quibus aetas nostra tantopere exagitatur, non modica ex parte solvuntur.

Mentem igitur ad urbem Bombayam convertentes, ubi dilectionis divinae munus supremum celebrabitur, Spiritum Sanctum invocamus, ut piis affiet inceptis, atque lumen et robur suum large diffundat.

Haec habuimus, quae ad Te, Dilecte Fili Noster, qui in eodem Conventu Eucharistico non solum Legatus Noster a Latere eris sed etiam veluti praecursor, scriberemus. Tibi demum Benedictionem Apostolicam ex animo impertimus, quam pertinere etiam volumus ad Bombayensem Cardinalem et Archiepiscopum, qui cum operis sociis sollertissime hanc celebrationem apparavit, ad ceteros Archiepiscopos et Episcopos, ad Magistratus, ad sacerdotes et fideles universos, eidem Conventui interfuturos.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XI mensis Novembris anno MCMLXIV, Pontificatus Nostri secundo.

PAULUS PP. VI

 


*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 16, pp. 975-977

 

© Copyright 1964 - Libreria Editrice Vaticana

 

top