 |
PAULUS
PP. VI
EPISTULA
IN BOMBAYENSI*
AD E.MUM P. D. GREGORIUM PETRUM S. R. E.
CARDINALEM AGAGIANIAN,
SACRI CONSILII FIDEI PROPAGANDAE PRAEFECTUM, QUEM, BOMBAYENSI EUCHARISTICO
CONVENTU EX OMNIBUS GENTIBUS COACTO, GOAM MITTIT,
S. FRANCISCI XAVERII SACRAS VENERATURUM EXUVIAS.
In Bombayensi Eucharistico Conventu ex omnibus gentibus tu, Dilecte Fili
Noster, Legatus Noster a latere praeeris. Quod tibi mandantes munus, praegrave
scilicet et honorificum, per Apostolicas Litteras die XI mensis Novembris hoc
anno datas, quaenam esset celebritatum illarum causa praecipua, apertis
significavimus verbis: nempe «ut augustum altaris Sacramentum in terra illa
Indica sollemnissimo ritu propositum adoremus et hominibus ibi congregatis circa
Principem pacis sub Eucharisticis velaminibus delitescentem bonum nuntium
afferamus eosque in fide sancta confirmemus».
Qui ut concentus adorationis et laudis erga SS. Eucharistiam plenior sit
atque dignior, hoc consilium cepimus, ut S. Franciscus Xaverius, Apostolus
Indiae, quodam modo eius sit particeps. Quapropter hoc decrevimus ut diebus,
quibus illic Nos praesentes aderimus, tu Goam petas, sacras exuvias eiusdem
Evangelii praeconis sanctissimi veneraturus et eius impetraturus tutamen,
praesidium, lucis opem, ut Eucharistica Congressio feliciter cedat et dilectae
sibi Indiae fructus fidei et pietatis maturandos linquat uberrimos.
Tibi dum mandatum credimus, Apostolicam Benedictionem, caelestium munerum
pignus, peramanter impertimus.
Ex Aedibus Vaticanis, die XVIII mensis Novembris anno MCMLXIV,
Pontificatus Nostri secundo.
PAULUS PP. VI
*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 16, pp. 976-978
© Copyright 1964 - Libreria Editrice Vaticana
|