 |
PAULUS
PP. VI
EPISTULA
QUOD SOCIETAS*
AD REV.MUM D. VILLELMUM MOEHLER, SOCIETATIS APOSTOLATUS CATHOLICI RECTOREM GENERALEM, CUM EIUS INSTITUTUM MODERATIONI OPERIS A
SCHÖENSTATT APPELLATI RENUNTIAVIT.
Dilecte fili, salutem et Apostolicam Benedictionem.
— Quod Societas Apostolatus Catholici, moderationi renuntians Operis a
Schoenstatt appellati, diuturnam atque arduam quaestionem dirimere statuit, id
paterni gaudii peculiarisque solacii Nobis causa fuit. Facere non possumus quin
laetemur admodum de huiusmodi consilio opportune capto, quod quidem novum ac
praeclarum testimonium exstat promptae generosaeque illius alacritatis, qua
Institutum tuum, sancti Conditoris vestigia premens, ita semper operari studuit,
ut Dei voluntati Sedisque Apostolicae optatis morem gereret. Quare perplacet
Nobis grati memorisque animi Nostri sensus tibi proferre, dilecte Fili, qui tam
sapienter istius Societatis regimen tenes. Itemque omnibus tuis sodalibus
gratias libenter persolvimus, quos laudandum sane in modum obsecutos esse
scimus, iis quae de hoc negotio sunt statuta.
Nos minime effugit, quam grave
fuerit tibi tuisque sodalibus Operi renuntiare, quod in sinu Societatis tuae,
auctore P. Iosepho Kentenich, ortum atque incrementum habuit, ac propterea in
vestra laude merito est ponendum. Id efficit ut pluris aestimemus voluntariam
oneris tolerationem, quam amplexi estis, causis adducti, quae religiosum
spiritum vestrum praeclare commendant. Revera, cum vos sivistis, ut Opus a
Schoenstatt iam suis legibus viveret, nihil aliud spectastis, nisi ut Ecclesiae animorumque bonum, cui omnia sunt posthabenda, efficaciore ratione
promoveretur; iidemque unice permoti estis spiritu fidei in sapientissima
atque arcana Dei providentis consilia, qui tam saepe humanos eventus suaque
opera per vias ducit, quae a nostris dissimiles sunt, quasque non semper
intellegere valemus. Quare persuasum habemus, renuntiationem a vobis factam
nullo modo detrimentum afferre posse Societati vestrae, quasi haec necessario
optimarum virium praesidio destituta fuerit. Verum dubitandum non est, quin
Deus vestram agendi rationem nova supernorum bonorum copia rependat, cum ex
Ipsius lege fieri contingat, ut illic praesertim caelestis gratiae opera vigeant
ac floreant,
ubi largius seminatum est in dolore, in se devovendi studio atque in pleno
perfectoque divinae voluntatis obsequio.
Quod autem S. Vincentii Pallotti
suboles bene de Ecclesia merita est ob novum conditum apostolatus Opus a
Schoenstatt nuncupatum, id profecto res est, quae sinit sodales tuos sereno
animo rerum vicissitudines considerare, quae eiusdem Operis separationem a tua
Societate antecesserunt. Quae quidem vicissitudines haud breve temporis
spatium postulaverunt, ut variae difficultates solverentur, quas patet facile
oriri potuisse, si attendatur sive ad summam prudentiam, qua in huius generis
negotio procedendum fuit, sive ad necessitatem tuendi legitima iura Instituti
tui. Utcumque est, ad vestram laudem et solacium, itemque ad animorum
tranquillitati satius consulendum, aperte declarare placet, vestrum Institutum
semper Ecclesiae sanctae in exemplum obtemperavisse. Quodsi rerum adiuncta
eiusmodi fuerunt, ut aliquando necessaria visa sit separatio, quam diximus,
nihilominus vestra Societas in hoc negotio numquam cessavit se ad Apostolicae
Sedis normas conformare.
Aliud autem est quod multo magis cupimus vos certiores
facere.
Scilicet, etsi in praesens Societas Apostolatus Catholici iam desiit
Opus promovere, quod apostolicae navitatis formam, a legifero Patre vestro
conditam, ad effectum deducere videbatur, nihilominus grande munus, quod S.
Vincentius Pallotti filiis suis perficiendum commisit, adhuc suam vim suumque
momentum integre retinet. Quinimmo, si alias umquam, nunc potissimum apparent
huius vestri muneris pulchritudo, opportunitas et cum nostra aetate congruentia,
postquam Concilium Oecumenicum Vaticanum II laicos homines sollemniter admonuit,
ut sibi conscii fierent officiorum, quae cum sua ipsorum christiana vocatione
et professione necessario conectuntur. Hoc enim agendi modo suprema Ecclesiae
Synodus id comprobavit, ad quod efficiendum totis viribus vester legifer Pater
annisus est. Qui quidem, cum vehementer exoptaret nova vitae ubertate novisque
ad actionem incitamentis Ecclesiam ditare, id obtineri posse arbitratus est
actuosa laicorum hominum adiutrice opera in iis omnibus operibus atque inceptis,
quae non solum efficacia, sed necessaria quoque ad Dei regnum in terris
amplificandum viderentur.
Universos igitur S. Vincentii Pallotti filios enixe
adhortamur, ut alacres, fideles arcteque inter se coniuncti munus, quod ipsis
concreditum est, et apostolatus formam ipsorum propriam exsequi pergant.
Cum
autem tale munus ac talis apostolatus forma eo spectent, ut laici homines
apostolatui obeundo idonei reddantur, hinc plane intellegitur, cur ad vestrum
Institutum hodie amplissimus campus pateat apostolicae navitatis, et quidem egregiae,
nostris aptae temporibus, salutiferae, utpote quae contendat ad excitandam in
christifidelibus illius officii conscientiam, quod non unice clero absolvendum
est, sed pertinet ad omnia prorsus membra militantis Ecclesiae.
Ad huiusmodi
propositum efficiendum, in quo tota ratio Societatis Apostolatus Catholici
consistit, vos in sancto Condito re vestro exemplar habetis, in quod intuentes,
vestram agendi et sentiendi normam semper considerare poteritis. Ipse enim, cum
interioris vitae actionisque apostolicae insigne specimen eniteat, vobis
rectum tutumque monstrabit iter, quo Societas vestra, primaeva forma ac spiritu
fideliter servatis, ad nostrorum temporum rationes necessitatesque se
accommodet, quemadmodum postulant sive mutatae aetatis condiciones, sive
praesertim mutua adiutricis operae collatio inter Institutum vestrum et varia
sacri apostolatus opera in Ecclesia orta, quae a Hierarchia ecclesiastica
dependent. Ab ipso autem potissimum discere poteritis illum devovendi se
studii, amoris erga Ecclesiam, actuosae caritatis iugisque orationis spiritum,
in quo tota sita est cuiusvis apostolatus vis atque efficacia; qui quidem
spiritus vestram vitam primum vestramque actionem penitus imbuere debet, ut
deinde in aliorum animos transfundatur laicosque homines conformare valeat
religionis studio praestantes, in supernaturali vita solide fundatos,
suorumque officiorum plane conscios; ita quidem ut vitale evadant fermentum
humanae societatis, ubicumque ex Divinae Providentiae consilio ipsis propria e
navitatis campus obtigerit. Cogitatione iam praecipientes largam spiritualium
fructuum copiam, quae per Institutum vestrum nostra aetate, magis quam
praeteritis temporibus, Ecclesiae comparanda est, cupimus hos paterni animi sensus Nostrasque hortationes praeclaro illi pietatis ac religionis studio
committere, quo tu tuique sodales semper Dei gloriam promovere contendistis.
Ac pro certo habemus, inter varia apostolatus opera, quibus Institutum vestrum
generosam suam efficacemque praestabit adiutricem operam, Opus a Schoenstatt
principem obtenturum esse locum, quippe quod a Societate Apostolatus Catholici
ortum duxerit vestraque opera in variis Nationibus magnos fecerit progressus.
Quod quidem peculiari modo haud dubie continget tum apud Sanctuarium Mariae
Virgini dicatum, ubi Opus a Schoenstatt initium cepit, tum etiam apud illas
Provincias ac Regiones, in quibus pietatis forma, eiusdem Operis propria, a
tuis sodalibus legitime recepta est, approbante Capitulo Generali Societatis
Apostolatus Catholici anno MCMLIX celebrato.
Dum supplicibus Deo admotis precibus ubera divina auxilia ex animo
imploramus pro felicibus incrementis Societatis Apostolatus Catholici, Nobis
sane carissimae, libenter tibi, dilecte Fili, universaeque tuae religiosae
familiae Apostolicam Benedictionem peramanter in Domino impertimus.
Datum Romae,
apud Sanctum Petrum, die VI Ianuarii, in Epiphania Domini, anno MCMLXV,
Pontificatus Nostri secundo.
PAULUS PP. VI
*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 3, pp. 227-229
© Copyright 1965 - Libreria Editrice Vaticana
|