 |
PAULUS
PP. VI
EPISTULA
LAUDANDO
PROBANDOQUE*
AD E.MUM P. D. PAULUM TIT. S. ANDREAE APOSTOLI DE
HORTIS
S. R. E. PRESB. CARDINALEM MARELLA, SECRETARIATUS PRO NON CHRISTIANIS PRAESIDEM,
QUEM LEGATUM DELIGIT, UT IN IAPONIA SACRIS SOLLEMNIBUS PRAESIDEAT, SAECULO
EXACTO POSTQUAM IN ILLAS ORAS CATHOLICI MISSIONALES REVERSI SUNT.
Laudando probandoque consilio statutum est, ut proxime revolutum celebraretur
saeculum, postquam in Iaponiae oras catholici missionales reversi sunt ibique
contra spem et exspectationem invenerunt servatas vividas reliquias christianae
religionis, quam dirus turbo insectationis, anno MDCXIV coortae et usque ad
annum MDCCCLXIII prolatae, avellere et deturbare non potuit, reppereruntque bene
multos eius abditos cultores. Quod in urbe Nangasaquo prodigiali quodam modo
contigit.
Quibus ut sacris sollemnibus pro gravitate eventus maior nitor accederet,
libenter votis Iaponiae Antistitum indulgentes, de Sacro Collegio Purpuratorum
Patrum mittere constituimus, qui Nostram in decretis illis celebritatibus
gereret Personam, atque tibi, Dilecte Fili Noster, huiusmodi honorificum munus
Delegati Nostri extra ordinem concredimus.
Nec delectum accommodationem hoc, quem habuimus, reputamus, cum tu, in
dilecta Iaponia diuturna Pontificia Legatione functus, eius rerum es cognitor et
investigator diligentissimus, atque inclitam illam Nationem singulari
benevolentiae caritate prosequeris.
Quapropter demandatum munus persolventi tibi
in promptu erit illustres replicare annales Ecclesiae in Iaponia, atque simul
erit acceptum gratulationes et vota Nostra proferre, quae praesentem eius
statum et condicionem spectant et maiores progressiones in posterum sinunt
portendi, sive cum Nangasaqui digne recolentur — necopinus thesaurus — tecto
viventes nomine christifideles complures, sive cum Osakenii Iustus Takayama Ukon
vir princeps, fidei studio insignis, viribus ingenii, opibus doctrinae
praecipuus, qui pro Evangelio fortiter egit et passus est — nomen perpetua
recordatione decorandum — festo amploque coetu commemorabitur.
Sanguis
Martyrum semen solet esse Christianorum. Eorum validissimae deprecationi et
secretae virtuti probe dandum potissimum est, si frumentum, quod in sinu terrae
marcuit, vividum refloruit et crevit in spicas (1), si acceptus ignis de altari occulte absconditus in valle, ignotus
omnibus, cum sol refulsit, qui erat in nubilo, iterum accensus est vehementi
flamma (2).
Quod si Nobiscum consideremus et aeque ducamus non numerum haud magnum
christifidelium in Iaponia, sed eorum virtutem non degenerem tantorum maiorum,
spem animo bonam fovemus haud sero evangelicum ver ibi esse oriturum. Cuius
nonnulla iucunda scitu indicia sunt incrementa vitae, praesertim quae ad cultum
animi spectant, et etiam conspicua, quae extra sunt, opera ad rem deducta,
nominatim tres recens exstructae egregia structura magnifico auso aedes sacrae
principes Nangasaqui, Osakenii, Tokieni.
Quod ut prosperiore usque contingat
exitu, valde optamus eas, quibus tu, Dilecte Fili Noster, nomine Nostro
praesidebis, celebritates conferre plurimum et fructus dulces et uberes edere.
Quam ob rem auxilia invocantes caelestia tibi, Dilecte Fili Noster, Apostolicam
Benedictionem peramanter impertimus, ac per te eam ad universos pertinere
volumus, Antistites, sacerdotes, christifideles, qui ad praeclarum saecularem
recolendum eventum una simul convenient.
Ex Aedibus Vaticanis, die XII mensis Ianuarii anno MCMLXV, Pontificatus
Nostri secundo.
PAULUS PP. VI
*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 5, pp. 375-376
(1) Cfr. Io. 12, 24
(2) Cfr. II Macc. 1, 19-22
© Copyright 1965 - Libreria Editrice Vaticana
|