The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS  PP. VI

EPISTULA

GREGORII MENDEL*

AD REV.MUM PATREM LUCIANUM RUBIO, ORDINIS FRATRUM S. AUGUSTINI MODERATOREM GENERALEM, PRIMO EXEUNTE SAECULO, EX QUO GREGORIUS MENDEL, RELIGIOSUS EX EO ORDINE SODALIS, SCRIPTAM RELATIONEM PROTULIT «VERSUCHE ÜBER PFLANZENHYBRIDEN» A SE NUNCUPATAM.

 

Dilecte Fili, salutem et Apostolicam Benedictionem.

— Gregorii Mendel hoc anno singularis recolenda recurrit memoria, quae, provido a te, dilecte Fili, capto consilio, apud Sodales tuos, et sponte passim apud viros doctrinis excultos dignis honorabitur obsequiis.

Ab his celebritatibus Nos alienos esse non patimur, quin etiam pro iusto et pergrato Nostro officio inclita ingenia et virtutes praeconio laudis extollendi, gaudemus et cupimus Gregorii Mendel nomen collustrare.

Die VII proximi mensis martii implebitur saeculum, ex quo religiosus ille sodalis e coenobio vestro urbis Brunae in Bohemia Societati rebus naturae investigandis, quae ibidem constituta erat, alteram et postremam relationem exhibuit — priorem mense ante protulerat — a se Versuche über Pflanzen Hybriden nuncupatam.

Spectabat haec felices certosque exitus experimentorum, quae per decennium in coenobii sui horto is peregerat, seligendo et copulando varietates multigenas herbae, quae pisum sativum appellatur, via et ratione nova, diligentia constanti, interpretatione sagaci et tutissima, quippe quae algebricis formulis esset expressa.

Numerus, sapientium iudicio, legem detegit et indicat; cumque is ad est, commentitiae hypotheses, ei obstantes, licet studiose elaboratae et communem favorem assecutae, prorsus facessunt.

Gregorium Mendel, ut in indagationibus suis numerum insectaretur et hanc sibi proponeret metam, certe celsitudo mentis adegit, et mathesis, qua erat peritissimus, validum ei praebuit praesidium. Attamen putandum est a vero non deerrare opinantes ipsum hoc carpsisse sciendi iter, sententiis motum beati Patris Augustini, qui amabat in detegendis et diligendis numeris rerum, tum grandium, tum tenuium, rimari et mirari numerose condentem Divinam Sapientiam.

«Quoniam... in divinis libris de sapientia dicitur, quod attingit a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suaviter (1), ea potentia, qua fortiter a fine usque ad finem attingit, numerus fortasse dicitur: ea vero, qua disponit omnia suaviter sapientia proprie iam vocatur, cum sit utrumque unius eiusdemque sapientiae» (2).

Gregorii Mendel autem inventa tunc prope universo silentio praeterita sunt. Multo vero postea quasi retecta sunt, et ex sibi indita vi manifesto prodiderunt plurimum sibi inesse rationis et efficientiae ad inquirendas dotes, quae hereditatis tramite per generationum lineas traducuntur et certum quo eae transeunt modum. Enimvero huius saeculi initio tres in Europa e variis nationibus naturae speculatores, scientia peritissimi (Hugo de Vries, Ericus von Tschermak-Seysenegg, Carolus Correns) sua reperta cum Gregorii Mendel inventis conferentes, incunctanter declararunt, ei, quia tempore antecesserat, primas partes tribuendas esse. Posthac disciplina, quae hereditarii generis elementa legesque exquirit, genetica vocata, auctioribus usque incrementis adolevit, et sive ad herbas, sive ad animalia, sive ad corpus hominis campos finesque protendit.

Praeterea physicae leges, a Gregorio Mendel enuntiatae, directo vel indirecto ad usum normalis biologiae et pathologiae applicatae sunt. Singularis denique biologia, ea quae scilicet ad hominem sanum et ad hominem aegrum pertinet, valide inde in suis progressa est studiis et raram adepta est cognitionum supellectilem novasque invenit rationes viasque, quibus hereditarii morbi et nonnullae hereditariae ad morbos proclivitates non tantum patescant, sed etiam praeveniendo amoveantur et aptae curationis eis adhibeatur medela.

Quocirca iure merito rerum naturalium investigatores et medici unanimo consensu huic plaudunt viro, cui acies ingenii par fuit utilitatibus summi momenti ex inventis eius profectis et cumulatioribus fortasse in posterum manaturis. Ipse nimirum praeclare consistit in consessu excultorum exquisita doctrina hominum, qui in natura rerum secretissima patefecere arcana et abditissimas Creatoris adierunt officinas; et ob emolumentum, quod inde devenit, iure universum genus humanum eius honoris et beneficii est particeps.

Tanto concentui laudum Nos quoque libenter consortem adiungimus vocem, hac etiam de causa, quod in Gregorio Mendel augustinianae religiosae familiae vident sodalem, qui intelligenti iudicio, integra fide, monasticae professionis observantia enituit. Quod quidem ex documentis et testimoniis vitae eius sine dubitatione constat, et inde quoque percipi id potest, quod nequiquam eius coenobii sodales concordibus suffragiis ipsum abbatem suum delegissent, nisi eundem conspexissent religione et prudentia eximium, quemadmodum accurata et perfecta scientia insigniter erat notabilis.

Clarum quod reliquit exemplum multis valido incitamento sit oportet, ut eam, quam signavit ipse viam, eodem studii ardore ineant, catholicum nomen, quo censentur, ita pariter nobilitaturi. Hoc sane congruit hortationibus et optatis, quae in Encyclicis Litteris Decessoris Nostri Ioannis XXIII fel. rec. a verbis incipientibus «Pacem in terris» continentur: «neque minus iidem (catholici) christiana luce collustrati caritateque ducti, contendant opus est, ut instituta sive ad res oeconomicas, sive ad res sociales, sive ad doctrinas civilemque cultum pertinentia adeo homines non impediant, sed etiam adiuvent ad se meliores faciendos in ordine tum rerum naturalium, tum rerum quae supra naturam sunt» (pars V).

Ex quo fit, ut causam inveniamus occasionemque nanciscamur propitiam valde gratulandi, quod Romae a carissimo Nobis Aloisio Gedda conditum est Institutum honori et memoriae Gregorii Mendel dicatum, ubi geneticae medicae et gemellologiae studia excoluntur et secundum recentis disciplinae praecepta provehuntur, quod quidem Institutum prosperis nunc incrementis floret et de se iubet potiora portendi.

Multo magis autem oportet de Gregorio Mendel Ordinem, cui tu digne moderaris, gloriari, veluti de claro lumine et decore. Nos autem valde gavisi, quod ex vobis hoc exstitit nitidum sidus, flagranti a omina facimus, ut saecularis eius memoria, dum merita eius recensenda curat, excitet quam plurimos ad sequenda tantae virtutis exempla et animis quam diutissime inhaerens dulces et uberes fructus edat.

Haec dum imo e pectore ominamur tibi, dilecte Fili, sodalibusque tuis et universis, qui Gregorii Mendel celebritates instaurant vel eis intersunt, Apostolicam Benedictionem peramanter impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XX mensis Februarii anno MCMLXV, Pontificatus Nostri secundo.

PAULUS PP. VI

 


*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 4, pp. 309-312

(1) Sap. 8, 1.

(2) De lib. arbitrio, II, 30.

 

© Copyright 1965 - Libreria Editrice Vaticana

 

top