 |
PAULUS
PP. VI
EPISTULA
GALVIAE IN HIBERNIA*
AD E.MUM P. D. RICHARDUM IACOBUM S. R. E. CARDINALEM CUSHING, ARCHIEPISCOPUM
BOSTONIENSEM, QUEM LEGATUM DELIGIT, UT SACRIS CAERIMONIIS PRAESIDEAT
CONSECRATIONIS REAEDIFICATAE CATHEDRALIS AEDIS GALVIENSIS.
Galviae in Hibernia mox novum reaedificatum Cathedralis Ecclesiae templum
patebit. Saeculo decimo sexto a novatoribus dirutum stratumque, illud diu
exspectavit, ut, quemadmodum plurimorum erat in votis, e ruinis exsurgeret. Quod
longa spes fuit, nunc res est felici et prosperrimo eventu in effectum
deducta.
Cura et diligentia recentium Antistitum Galviensis et Duacensis
dioecesis, qui ad tantum perficiendum inceptum generosa christiani populi
studia excitarunt, ac praesertim magno, constanti, amplo animo Venerabilis
Fratris Michaëlis Browne, eiusdem dioecesis Episcopi, nunc nobili mole et
egregia structura spectabilis stat illa aedes sacra princeps, qua e proxime
sollemni ritu dedicabitur.
Pro momento historiae digni eventus, concedentes
optatis Episcopi,
quem modo nominavimus, e Sacro Purpuratorum Patrum Collegio mittendum esse
statuimus, qui Personam Nostram gereret. Atque perhonorificum munus Legati
Nostri, qui sacris caerimoniis consecrationis venerandi templi operam det,
tibi, Dilecte Fili Noster, concredimus.
Quasi effectus os Nostrum, fac ut
commissum mandatum sueto tibi decore et gravitate persolvens, palam significes
ea, quae praeclaro exstructo templo exoptamus. Nihil potius malimus, quam ut
bono pulchroque omine auspicandum id tabernaculum Dei cum hominibus, unitatis
vividum signum, domus orationis, perfugium salutis et spei, caelestis urbis
Ierusalem imago, visio pacis, diutissimum in aevum sospitetur, servetur
diligentibus Deum et his qui custodiunt praecepta eius in mille generationes (1).
Haec imo e pectore precati, tibi, Dilecte Fili Noster, et sollertissimo
Galviensi et Duacensi Episcopo, universis, qui de exstructo sacro aedificio
egregie meriti sunt, vel eius sollemni dedicationi intererunt, Apostolicam
Benedictionem peramanter impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die X mensis Martii anno MCMLXV,
Pontificatus Nostri secundo.
PAULUS PP. VI
*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 10, pp. 718-719
(1) Cfr. Deut. 7, 9.
© Copyright 1965 - Libreria Editrice Vaticana
|