 |
PAULUS
PP. VI
EPISTULA
AURORA, PRAENUNTIA*
AD EM.MUM P. D. HILDEBRANDUM TIT. S.
SEBASTIANI AD CATACUMBAS S. R. E. PRESB. CARDINALEM ANTONIUTTI, SACRI CONSILII
RELIGIOSIS ORDINIBUS SODALITATIBUSQUE PRAEPOSITI PRAEFECTUM, QUEM LEGATUM
MITTIT, UT CAEBUAE CELEBRITATIBUS PRAESIDEAT, QUARTO SAECULO VOLVENTE EX QUO
EVANGELIUM IN INSULIS PHILIPPINIS PRIMUM EST ANNUNTIATUM.
Dilecte Fili Noster, salutem et Apostolicam Benedictionem.
— Aurora, praenuntia felicis successus, ante quattuor saecula
Ecclesiae in Insulis Philippinis illuxit, cum Evangelium ibi primum est annuntiatum. Priores enim divini verbi praecones, sodales nempe Ordinis Sancti
Augustini, tunc ad Caebuanam terram appulerunt ibique sacram aedem, quasi
matricem ceterarum, aedificarunt.
Quam ob rem merito indicta sunt religiosa
sollemnia, quibus tanti ponderis memoria in Caebua insula rite recoleretur,
gratiae agerentur Deo pro inaestimabili munere Fidei, salutaria incepta
inirentur, veluti Eucharisticus e tota Natione Conventus et coronatio statuae
Iesu Infantis, in anteriore quadam expeditione eum in locum allatae. Quibus
celebrationibus Nos deesse nolentes, Te, dilecte Fili Noster, qua Legatum eo
mittere statuimus, ut Nostram veluti gerens personam, piis coetibus aliisque
caerimoniis praesideas.
Mens igitur Nostra ad Asiam convertitur, immensam
continentem terram, populis frequentem, humani ingenii rnonumentis insignem.
Eam, ut notum est, anno praeterito invisimus, ut in Eucharistico Conventu
Bombayensi ad nobilem Indorum gentem Christi et Ecclesiae testimonium
perferremus.
Philippinarum vero Insularum incolas Providens Deus singnlari est
benevolentia prosecutus, siquidem in Oriente eos elegit primitias in salutem, in sanctificatione spiritus,
et in fide veritatis (1).
Quod dum commemoramus,
animum pulsat mysterium Ecclesiae, eo vel magis quod Concilium Oecumenicum
Vaticanum Secundum, Constitutione dogmatica probata et a Nobis promulgata, id
luculentius explanavit; ac merito iterare licet haec verba S.
Cypriani: Ecclesia Domini luce perfusa per orbem totum radios suos porrigit
... Ramos suos in universam terram copia ubertatis extendit, profluentes
largiter rivos latius expandit: unum tamen caput est et origo una, et una
mater fecunditatis successibus copiosa: illius fetu nascimur, illius lacte
nutrimur, spiritu eius animamur (2).
Hoc scilicet feliciter contigit populo, qui
Insulas, postea Philippinas appellatas, saeculo XVI colebat, et, rudi quadam
religionis forma relicta, libenter ac propere est suboles tantae matris
effecta: haec advenit, Christum praedicavit, eius Regno gentem illam
adiunxit.
Licet etiam asseverare post Crucem in Insulis illis defixam
incolas in unum corpus coaluisse et evasisse Nationem, quin immo ex eadem regione,
catholicae Fidei munere iam aucta, religionem catholicam in alias Asiae partes
esse propagatam. Ob cuius rei memoriam inter ista sollemnia singulare monumentum
erigetur, id est Institutum Philippinum pro missionilms exteris, quod sacri
Pastores earundem Insularum pio gratoque animo condere statuerunt.
Ad
plantandam autem et provehendam ibi Ecclesiam quod attinet, silentio praeterire
nolumus labores sodalium Ordinum et Congregationum religiosarum; quos labores,
spiritualium fructuum feraces, ii olim susceperunt et etiamnunc suscipiunt. Iis
etiam ab ipso initio curae fuit, ut clerus ex ipsis Insulis Philippinis oriundus
ad sacerdotalia munera obeunda institueretur. Quod opus prospere successit, ita
ut plura surgerent Seminaria et Sacra Hierarchia a Sede Apostolica
constitueretur. Ut autem clerus ille numero magis in dies augeatur, per has
celebritates «Dominus messis» enixis precibus erit orandus, et omnia incepta
et subsidia ad rem utilia comparanda.
Non latent Nos difficultates sociales,
quibus dilectus Nobis populus Philippinus, continenter increscens, his
temporibus premitur. Itaque Ecclesiae filii, ii praesertim, qui gravioris
officii onere devinciuntur, praesto sint oportet et auxilia suppeditent, quae
illius magisterio pluries sunt significata. Peculiares etiam curae eo
intendantur, ut iuventus in scholis ad religionis catholicae praecepta formetur
atque adeo eorum animi recta disciplina componantur, qui in publicam vitam
postea momentum poterunt habere.
Haec omnia suadere videntur hae
celebrationes, quibus non solum Fides olim invecta commemoretur, sed etiam ea
cuncta parentur, quibus tantum munus olim acceptum integrum servetur et posteris, novis
auctibus locupletatum, tradatur.
Itaque pro certo habentes Te, dilecte Fili
Noster, qua es pietate ac diligentia, Legationis offido ampla cum fructuum
copia esse functurum, Tibi, Praesulibus, nominatim dilecto Filio Nostro Rufino
I. Cardinali Santos, Manilensi Archiepiscopo, et venerabili Fratri Iulio
Rosales, Archiepiscopo Caebuano, civilibus Auctoritatibus, sacrorum administris
utriusque cleri et universis Christifidelibus Insularum Philippinarum
Benedictionem Apostolicam, caelestium donorum pignus et paternae caritatis
Nostrae testem, peramanter impertimus.
Datum Romae, apud Sanctnm Petrum, die XXV mensis Martii, anno
MCMLXV, Pontificatus Nostri secundo.
PAULUS PP. VI
*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 7, pp. 500-502
(1) Cfr. 2 Thess. 2, 12
(2) De unitate Ecclesiae, PL 4, 518.
© Copyright 1965 - Libreria Editrice Vaticana
|