The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS  PP. VI

EPISTULA

NOBISCUM DEUM*

AD E.MUM P. D. HERMENEGILDUM TIT. REGINAE APOSTOLORUM S. R. E. PRESB.
 CARDINALEM FLORIT, ARCHIEPISCOPUM FLORENTINUM, QUEM LEGATUM
A LATERE CONSTITUIT, UT PISIS CELEBRITATIBUS PRAESIDEAT
DECIMI SEPTIMI EUCHARISTICI CONVENTUS EX UNIVERSA ITALICA NATIONE.

 

Dilecte Fili Noster, salutem et Apostolicam Benedictionem.

— «Nobiscum Deus»: haec verba animum moventia Eucharistico ex Italica Natione Conventui sunt proposita, qui proxime in «gloriosam civitatem Pisanam» cogetur. Quorum capti suavitate, mentem Nostram in multitudinem hominum convertimus, qui, fide in Sacramentum altaris accensi, sollemnibus illis intererunt. Quos inter etiam Nos cupimus esse, ut una cum iis praeconium concinamus, quo Iesus Christus, sub panis et vini latens speciebus, humiliter adoretur, utque ei gratias pro tam celso munere agamus eiusque misericordiam, cum tot premant necessitates et pericula impendeant, exoremus.

Haec Nos impellunt ut Te, qui principem Sedem archiepiscopalem Tusciae obtines, Legatum Nostrum a latere constituamus; quo videlicet munere fungens, personam geras Nostram ac festae praesideas celebritati.

Magna etiam cum laetitia accepimus Conventum istum praestabili sollertia Venerabilis Fratris Hugonis Camozzo, Archiepiscopi Pisani, et operis sociorum esse apparatum, maxime vero cleri fideliumque animos ad tanti ponderis rem spiritualiter esse compositos.

Pisis ergo in inclita urbe vox personabit, quae, per totam Italiam pervadens, ad omnes urbes, oppida et remotos pagos volumus pertingat: vocem dicimus, quae nova quadam cum vi confirmet in medio nostri esse Salvatorem, Deum et hominem, sub eucharisticis velis realiter et substantialiter praesentem. Quis non meminit Incarnationem Verbi, ineffabile mysterium amoris divini, per hoc sanctissimum Sacramentum quodam modo in saecula prorogari; scilicet qui carnem assumpserit, ut nostra causa salvificam mortem obiret, eundem Iesum Christum inter nos manere, et in Eucharistia veram praesentiam suam et Sacrificium Crucis in aevum, donec veniat, perpetuare? Merito ergo cum Ecclesia haec licet verba effari: «Neque enim est aut fuit aliquando tam grandis natio, quae habeat deos appropinquantes sibi, sicut adest nobis Deus noster» (1).

Sed Redemptor in hoc mirabili Sacramento non ita nobiscum est, ut modo quodam passivo fidelium obsequia accipiat, sed, qui auctor est vitae, ibi vivit et agit. Quam ob rem ea fere necessitudine possumus cum eo coniungi, quae inter Magistrum divinum, quo tempore in Palaestina mortalitate indutus conversabatur, et sectatores eius intercedebat, quamquam nunc divinitas eius et humanitas corporis fugiunt sensus.

Fore igitur confidimus, ut in hoc Conventu nova veluti fiamma eucharisticae pietatis exardescat, quae sine dubio efficiet, ut homines magnos profectus et singularia bona consequantur. Historia quidem comprobatur, quo ardentius in hoc Sacramentum ferretur christiana societas, eo altius hanc consurrexisse; contra, aetates, quibus illius usus et cultus languescerent, vigore potius caruisse minorisque esse aestimandas. Ultro, si exacta respicimus tempora gloriosa, menti obversantur quaedam lumina Italicae Nationis, veluti S. Thomas Aquinas, qui huius Sacramenti exstitit inquisitor sapientissimus et vates uberrimus, S. Clara, quae divina Hostia ostensa irrumpentes inimicos fugavit, S. Catharina Senensis, Apostolicae Sedis administra fidelissima, quae sola eucharistica alimonia aliquamdiu sustentabatur et, cum Pisis moraretur, refecta hoc cibo caelesti Dominum crucifixum vidit sacris Stigmatibus se donantem. Itaque ad SS. Eucharistiam cogitationes actusque amanti studio sunt dirigenda, adeo ut in fidelis cuiusque vita ea sit praecipua.

Serpentia etiam mala, quae singulorum animos facile inquinant et humanam consortionem in periculum adducunt, hoc augusto Sacramento, non minus quam praeteritis, hisce temporibus nostris possunt valide propulsari.

Cum demum hoc donum caeleste Ecclesiam imprimis roboret et coagmentet, caritatem unitatemque efficiens et augens, fideles Pisis circa sacrum altare congregati, impensas preces, ut speramus rogamusque, Domino adhibebunt, ut Concilio Oecumenico Vaticano Secundo optatos felices exitus largiatur, quippe quod eo non modica ex parte spectet, ut eadem Ecclesia nova vigeat iuventute et quae divisa sunt, supernae miserationis munere, tandem in unum coalescant.

Vota igitur suscipientes, ut legationis munus, quod Tibi per has Litteras mandavimus, non paulum conferat ad amplissimos eiusmodi fructus e Conventu percipiendos, Tibi, Dilecte Fili Noster, sacrorum Antistitibus, nominatim Pisano Archiepiscopo, quem memoravimus, Magistratibus, clero, religiosis sodalibus et universo populo Dei, sacrum hunc Coetum Eucharisticum participantibus, Benedictionem Apostolicam, paterni amoris et benevolentiae Nostrae testem, libenter in Domino impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXX mensis Maii, anno MCMLXV, Pontificatus Nostri secundo.

PAULUS PP. VI

 


*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 8, pp. 581-583

(1) Off. in festo SS. Corporis Christi; cfr. Deut. 4, 7.

 

© Copyright 1965 - Libreria Editrice Vaticana

 

top