The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS PP. VI

NUNTIUS GRATULATORIUS
AD E.MUM P. D. IOACHIMUM ANSELMUM S. R. E. CARDINALEM ALBAREDA, DECEM SACERDOTII IMPLETA LUSTRA CELEBRATURUM.

 

Dilecte Fili Noster, salutem et Apostolicam Benedictionem.

— Dies, qui tibi, Dilecte Fili Noster, semper gratus acceptusque anni revehitur circulo, mox animo tuo effusiorem afferet religiosam laetitiam: decem enim condentur lustra, postquam sacerdotio adauctus es.

ro benevolentia, qua te prosequimur, tibi sacerdotii ortum commemoranti ex animo gratulationes proferimus, vota promimus, atque haec sacris precibus firmamus, quibus a Deo, omnium bonorum Auctore et Largitore, id oramus et poscimus, ut caelestibus donis supernae munificentiae anniversarium faustum celebrandum diem laetiorem faciat.

Quod autem, tam diuturno temporis spatio, pro conlatis tibi muneribus egisti, laude Nostra carere non sinimus.

Praesertim in lumine ponenda est sollicitudo et opera, quam utpote Praefectus Apostolicae Bibliothecae Vaticanae, huius ordinationi, conformationi, incrementis consuluisti. Tuis meritis praemium praestans fel. rec. Decessor Noster Ioannes XXIII Sacro Collegio Purpuratorum Patrum temet annumerare voluit. Nunc in Romana Curia varia diversaque exsolvens officia adsidua diligentia, consilii prudentia, doctrinae copia in perfunctione apostolici ministerii Nobis magni aestimandum praebes adiumentum, quod scito esse Nobis pergratum.

Multum cupimus, ut natalis hic festa luce decorus tibi animi et corporis viribus valido, in virtutum nobili via celsiora et puriora usque adpetenti, diu redeat et servata inveniat quae tibi optamus solacia.

Haec imo e pectore ominati, Apostolicam Benedictionem tibi, Dilecte Fili Noster, peramanter impertimus et ad universos, qui sacro anniversario tuo intererunt, libenter pertinere volumus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXI mensis Iunii anno MCMLXV, Pontificatus Nostri tertio.

PAULUS PP. VI

 


*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 9, pp. 631-632

 

Copyright 1965 - Libreria Editrice Vaticana

 

top