The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS  PP. VI

EPISTULA

IN URBE HUANCAYO*

AD E.MUM P. D. IOANNEM S. R. E. CARDINALEM LANDÁZURI RICKETTS, ARCHIEPISCOPUM LIMANUM, QUEM LEGATUM RENUNTIAT AC DELIGIT, UT CELEBRITATIBUS ET COETIBUS PRAESIDEAT SEPTIMI EX UNIVERSA PERUVIANA NATIONE EUCHARISTICI CONVENTUS.

 

Dilecte Fili Noster, salutem et Apostolicam Benedictionem.

— In urbe Huancayo, sub exitum proximi mensis Augusti, septimus celebrabitur e Peruviana Natione Eucharisticus Conventus. Quem cum ad apparandum iam diu studiosa impendatur diligentia, aemula certatione in id annitentibus clero populoque, sub ductu auspicioque sollertis Huancayensis Antistitis, facilis adfulget spes huiusmodi Congressionem, divina favente gratia, et magnificam et exspectationi in ea positae parem et fructuosam fore.

Ut haec sacra sollemnia in honorem Sanctissimae Eucharistiae peragenda eminentiora et nitentiora exsistant, vicaria praesentia adesse iis cupimus, atque ideo te, Dilecte Fili Noster, Legatum Nostrum renuntiamus, deligimus, constituimus, qui illis celebritatibus et coetibus nomine Nostro praesis.

Quod exsequens tibi concreditum mandatum fac, diserto, ut soles, ore, quasi factus os Nostrum, ad mirabile Sanctissimae Eucharistiae mysterium rite intellegendum, adorandum, colendum mentes erudias, animos inflammes. Valde enim id exoptamus, ut universis qui illuc convenient ad augusto altaris Sacramento exhibendum fidei et amoris obsequium, non solum laus sit plena et decora religiosa laetitia, sed etiam ut iidem puram doctrinae lucem et pietatis impulsionem excipiant, quod quidem fructus erit eximius, diu mansurus et ad alendam spiritualem vitam praedulcis. Quisnam digno honore cultuque extollat Sanctissimam Eucharistiam?

Ad hanc illud sacri Psaltae stupore correpti potest referri: «Memoriam fecit mirabilium suorum misericors et miserator Dominus: escam dedit timentibus se, memor erit in saeculum testamenti sui» (1).

Omnium Christi Sacramentorum nullum ei praestat virtute et excellentia; nam cetera caelestem conferunt gratiam, cum haec Auctorem eiusdem gratiae contineat, et illorum sit origo finisque ac veluti medius radians sol, a quo minora sidera trahuntur et collustrantur.

Non solum haec est Sacramentnm sacramentorum, sed etiam novae Legis est sacrificium mysticum, at verum, et proprium, quo panis et vinum vere fiunt Corpus et Sanguis Domini Nostri Iesu Christi, atque inde communicantes accipiunt peccatorum remedium, unitatis signum, aeternae vitae alimonium. Sacrificium nempe ea est, quod novissimam Cenam divini Redemptoris — atque ideo natura sua paschale convivium — et eius immolationem semel in Cruce cruente peractam perpetuat, ad effectum rei quod pertinet, latreuticum, eucharisticum, impetratorium et pro vivis ac defunctis propitiatorium.

Hoc etiam firmiter credendum est et catholicae fidei soliditate innixum, quod quidem ad Christi praesentiam attinet: totus Christus in Eucharistia praesens est sub unaquaque specie et sub singulis cuiusque speciei partibus, separatione effecta. Peracta consecratione, usque dum species manent incorruptae, adest Christus, manetque verum eius corpus in hostiis seu particulis consecratis, quae post communionem reservantur vel supersunt, atque rite adoratur et colitur.

Deliciae meae esse cum filiis hominum (2): hoc in tali venerando Sacramento divinus Redemptor voluit atque constituit. Atque salutare et iustum est tanto amori vicem referre, et adeo id eniti et praestare, ut summo in honore habeatur Sacrificium Eucharisticum, actuose id participando, atque crebro et devota mente percipiatur «panis vivus qui de caelo descendit» (3) et inde ad christianam vitam agendam, qua in Christum transferimur, cibum fortitudinis, roboris, caritatis, pacis sumamus. Nostris in flagrantibus votis hoc est, ut e celebrando Eucharistico Peruvianae Nationis Conventu ubertim flores fructusque supernae gratiae dehiscant et maturescant, utque eius memoria in aevum durabilis istic in Sacramentum altaris egregie erumpentem pietatem religionemque integram et augustam excitet et servet. Haec imo e pectore ominati, tibi, Dilecte Fili Noster, Apostolicam Benedictionem, superni muniminis et auxilii pignus, peramanter impertimus, hancque ad diligentissimum Huancayensem Episcopum, ad Antistites, sacerdotes, fideles, qui Euchuristicis sacris sollemnibus intererunt, pertinere libenter cupimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXV mensis Iunii anno MCMLXV, Pontificatus Nostri tertio.

PAULUS PP. VI

 


*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 10, pp. 719-721

(1) Ps. 110, 4-5.

(2) Cfr. Prov. 8, 31.

(3) Io. 6, 59.

 

© Copyright 1965 - Libreria Editrice Vaticana

 

top