The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS PP. VI

NUNTIUS GRATULATORIUS
AD E.MUM P. D. CAESAREM S. R. E. CARDINALEM ZERBA, DECEM IMPLENTEM LUSTRA, EX QUO SACERDOTIO EST AUCTUS.

 

Dilecte Fili Noster, salutem et Apostolicam Benedictionem.

Dies, quem tibi, Dilecte Fili Noster, semper gratum anni circulus revehit, mox animo tuo effusiorem afferet religiosam laetitiam: decem enim condentur lustra, ex quo ad sacri presbyteratus gradum evectus es.

Pro benevolentia, qua te prosequimur, tibi sacerdotii tui ortum commemoranti flagrantissima vota facimus, sacris precibus ea confirmantes, ut Deus te sospitet, adiuvet, et ditioribus usque donis munificae gratiae suae adaugeat.

Nec patimur pro temporis loco gratulationes Nostras tibi deesse. Tot enim per annorum spatium ecclesiasticum ministerium ita sustinuisti, ut operibus laude dignis et pio fructu locuples esset. Praesertim tibi honori est, quod diu a secretis Sacri Consilii disciplinae Sacramentorum praepositi, accurata scientia, fideli diligentia, devovendi te studio de Apostolica Sede et de communi bono egregie meritus es.

Tot laboribus exhibentes praemium, Purpuratorum Patrum Collegio te annumerare voluimus: ac nunc, in apostolici officii partibus implendis, rerum experientia et usu tuo fruimur haud parum frugifere et utiliter, quod quidem Nos admovet, ut gratias tibi persolvamus plurimas.

Cuncta felicia imo e pectore ominati, tibi, Dilecte Fili Noster, Apostolicam Benedictionem, caelestis auxilii pignus, peramanter impertimus, hancque ad universos anniversario tuo interfuturos libenter pertinere volumus.

Ex Aedibus Vaticanis, die I mensis Iulii anno MCMLXV, Pontificatus Nostri tertio.

PAULUS PP. VI

 


*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 9, p. 632

 

Copyright 1965 - Libreria Editrice Vaticana

 

top