The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS  PP. VI

EPISTULA

VESTIGIIS INSISTENS*

AD E.MUM P. D. IOSEPHUM S. R. E. CARDINALEM PIZZARDO, EPISCOPUM ALBANENSEM, SACRAE CONGREGATIONIS DE SEMINARIIS STUDIORUMQUE UNIVERSITATIBUS PRAEFECTUM, QUINQUAGESIMO ANNO VOLVENTE
EX QUO IDEM SACRUM CONSILIUM EST CONSTITUTUM.

 

Venerabilis Frater Noster, salutem et Apostolicam Benedictionem.

- Vestigiis insistens S. Pii X, qui Romanam Curiam in aptiorem temporibusque magis congruentem formam redegit, Benedictus XV, Decessor Noster, Sacram Congregationem Seminariis studiorumque Universitatibus praepositam mente provida futurarumque necessitatum praesaga Litteris Apostolicis die IV mensis Novembris anno MCMXV motu proprio datis instituit.

Quam sapienter id fecisset, rerum eventus probavit: est enim compertum, quot labores in utilitatem adulescentis cleri, in quo spes Ecclesiae magnam partem innititur, Sacrum idem Consilium feliciter susceperit, quam ampli inde percepti sint fructus, qui in christianum populum redundarunt et adhuc redundant.

Merito igitur hic anniversarius dies est in memoriam revocandus; merito tibi, Venerabilis Frater Noster, tuique operis sociis eum gratulamur, id exoptantes, ut ad rationem Decreti de institutione sacerdotali a Concilio Oecumenico Vaticano II nuper probati et a Nobis sollemniter promulgati, ista Sacra Congregatio in posterum quam diligentissime contendat, ut sacrorum alumni ad veram pietatem, rectos mores, uberem disciplinarum scientiam ita instruantur, ut, in pastorali munere obeundo, Ecclesiam valeant aedificare et populum Dei ad salutem perducere.

Haec ex animo ominati, tibi, qui istam Congregationem moderaris, Venerabili Fratri Nostro Dino Staffa, Archiepiscopo titulo Caesariensi in Palaestina, qui eius Secretarium agit, cunctisque eiusdem Sacri Consilii sodalibus, Benedictionem Apostolicam, benevolentiae Nostrae testem et supernorum munerum auspicem, libenter in Domino impertimus.

Ex Aedibus Vaticanis, die I mensis Novembris, anno MCMLXV, Pontificatus Nostri tertio.

PAULUS PP. VI

 


*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 14, pp. 963-964

 

Copyright 1965 - Libreria Editrice Vaticana

 

top