|
PAULUS
PP. VI
EPISTULA
TIBI OCTOGESIMUM*
AD E.MUM P. D. PETRUM TIT. S. LAURENTII
IN LUCINA S. R. E. PRESB. CARDINALEM CIRIACI, SACRAE CONGREGATIONIS CONCILII
PRAEFECTUM, OCTOGESIMUM NATALEM CELEBRANTEM.
Dilecte Fili Noster, salutem et Apostolicam Benedictionem.
— Tibi octogesimum natalem celebraturo non patimur deesse
egregiae in te voluntatis Nostrae apertum pignus, quod quidem istam diem
exornatiorem tibi facturum esse haud dubie putamus.
Accipe igitur flagrantissima vota Nostra, quae a Deo cuncta
felicia, salutaria, vero profectui semper apta et conducibilia tibi precantur.
Faustis autem ominibus interseruntur gratulationes Nostrae, quas ex animo tibi
proferimus.
Remetienti enim longa decursae adhuc aetatis tuae spatia, merito
tibi bonae conscientiae solacio erit multos et magni momenti tecum recensere
labores, pro Ecclesia a te exanclatos, praesertim cum pontificiis legationibus
fungereris in Cecoslovachia et Lusitania.
Nunc autem Cardinalis Praefectus Sacri Consilii decretis
Tridentinae Synodi interpretandis, et praeter alia Praeses Pontifěcii Consilii
recognoscendo Codici Iuris Canonici praepositi, antiqua virtute, subtili acie
mentis, recti studio, perspicienti usu rerum ita commissa a Nobis munera
persolvis, ut de adiutrice opera tua in perfunctione Apostolici officii a te
praestita pares gratias agamus.
Deus, e cuius dono vivere, valere et iuste pieque operari
profěciscitur, diu te servet actuosum et alacrem, suae gloriae et Ecclesiae
utilitati astrictum et deditum, largitatis suae muneribus usque locupletiorem.
Haec sincero mentis affectu percupientes, tibi, Dilecte Fili
Noster, et universis, qui, festiva corona, te natalia acturo circumstabunt,
Apostolicam Benedictionem peramanter impertimus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die XX mensis Novembris anno
MCMLXV, Pontifěcatus Nostri tertio.
PAULUS PP. VI
*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 14, pp. 966-967
© Copyright 1965 - Libreria Editrice Vaticana
|