The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS  PP. VI

EPISTULA

PERIUCUNDO ANIMO*

AD E.MUM P. D. ALOISIUM S. R. E. CARD. TRAGLIA,
VICARIA POTESTATE URBIS ANTISTITEM, QUARTO EXACTO SAECULO
A PONTIFICIO SEMINARIO ROMANO IN URBE CONDITO.

 

Venerabilis Frater Noster, salutem et Apostolicam Benedictionem.

 — Periucundo animo comperimus, Pontificium Seminarium Romanum Maius propediem eventum memoria sane dignum celebraturum esse, quartum scilicet expletum saeculum, ex quo hoc sacrum Romanae dioecesis ephebeum, iussu Decessoris Nostri Pii IV, feliciter conditum est.

Nos, qui erga hanc sacrorum alumnorum domum paternum amantissimumque gerimus animum, gratulamur admodum de consilio capto, ac placet per has litteras flagrantia proferre vota, ne in tanta animorum laetitia sileat vox Nostra Nostraeque desit benevolentiae testimonium. Idque eo libentius facimus, quod novam Nobis opportunitatem praebet grati animi existimationisque Nostrae sensus patefaciendi Seminarii Moderatoribus, ob egregiam ipsorum datam operam ecclesiasticae iuventuti rite sancteque instituendae, itemque alumnis significandi quo animo, quantaque spe in eos intueamur et quid hodie Ecclesia ab eis potissimum exspectet.

Decet profecto summas gratias Deo persolvere, a quo omne bonum et omne datum optimum proficiscitur, quod huic sacerdotii candidatorum domicilio inde ab eius ortu propitius affuit eiusque incrementa mire provexit. Inde Romanae Ecclesiae insignia beneficia manarunt, quorum copiam numerumque recensere longum est. In quibus illud est apprime memoria dignum, quod sacrum hoc ephebeum mox ecclesiasticae educationis laude in exemplum praeluxit, ac re factoque comprobavit, quam providum, salutare necessitatibusque Ecclesiae accommodum exstiterit decretum illud de Seminariis, quod a Concilio Tridentino, die XV mensis Iulii anno MDLXIII, promulgatum fuerat. Inde ex umbratili vita, decursu temporis, prodierunt ecclesiastici viri bene multi, qui apostolatus operibus, morum sanctitate doctrinaeque laude honorificum nomen et memoriam sui reliquerunt, quae hactenus restincta non est semperque vigebit. Horum in numero recolere iuvat Decessorem Nostrum f. r. Ioannem XXIII, qui hoc Seminarium in deliciis habuit, saepe professus, quidlibet in se videretur esse bonum, probandum, laudabile ecclesiasticae institutioni ibi acceptae potissimum deberi.

Agnoscere autem placet has laudes non tantum elapsas spectare aetates, sed ad praesens quoque tempus iure merito pertinere. Enimvero nunc quoque uberes inde percepti salutis fructus Ecclesiam laetificant, hac in alma Urbe praesertim, ubi cotidie sollertiam, oboedientiam, pietatem tot sacerdotum experimur, quibus honori est ex hac altrice domo suam sacerdotalem vitae formam hausisse.

Optimo igitur consilio factum est, Venerabilis Frater Noster, ut haec omnia proximis celebritatibus ante omnium oculos proponantur; idque putamus non modo Seminario Romano decorum, sed perutile etiam ac salutare animarum bono, quippe quod haud parum conferat ad aequam sacerdotalis vitae aestimationem faciendam atque promovendam. At in primis id prodesse posse confidimus sacrorum alumnis, si quidem praeclara apostolicae navitatis sanctitatisque exempla, quae hac data occasione commemorabuntur, ipsi non tam admirari quam imitari contendant; scilicet si efficiant, ut romanus ille sacerdotalis vitae spiritus a maioribus traditus, qui tam uberes salutaresque edidit fructus, intra Seminarii saepta integer perstet ac vigeat, eodemque ipsorum animi penitus imbuantur.

Hoc spiritu permoti dilectissimi Nobis sacerdotii candidati praecipuo in honore habeant caritatem, sanam doctrinam, Eucharisticum atque Marialem cultum; peculiarique modo religiosam diligant disciplinae observantiam, utpote notam huius Seminarii propriam, quae quidem, nedum filiorum Dei libertatem cohibeat aut humanae dignitati detrahat, multum vero confert, ut Concilium Oecumenicum Vaticanum II admonet, «ad sui dominium acquirendum, ad solidam personae maturitatem promovendam ceterasque animi dispositiones efformandas quae ordinatam et fructuosam Ecclesiae operositatem maxime iuvant» (1). 

Item a maioribus exemplum capientes, iidem discant singulari beneficio sapienter uti, quod commoratio in hac alma Urbe ipsis praebet, ubi, prope Petri Cathedram, facilior eis copia datur et cum Ecclesia sentiendi et Vicarii Christi vocem ac monita fidelius percipiendi. Quod quidem ab eis postulat ut uberiore haustu suam roborent Romanam fidem, quam laudavit gentium Apostolus (2), itemque erga Summum Pontificem cotidie magis observantiam ac pietatem alere studeant, ut addecet filios qui veluti sub ipsis Nostris oculis educantur.

Denique, cum sacerdotalis ipsorum institutio tempore Concilii Oecumenici feliciter contingat, attento animo gravissimam hanc horam perpendant, qua Catholica Ecclesia quaerit novas vias novasque rationes, quibus Christi nuntium hominibus aptius afferre queat. Quare, ut hodie testes sunt maximi huius Ecclesiae eventus, ita nullis curis laboribusque parcant, ut aliquando digni evadant Dei administri, quales Oecumenica Synodus exoptat.

Haec habuimus, Venerabilis Frater Noster, quae, hac data saeculari faustitate, potissimum meditanda proponeremus. Quae si effecta dentur, dubium non est, quin Seminarium Romanum digne absolvere pergat maximi momenti munus sibi demandatum, quod quidem non tantummodo spectat spirituales huius Urbis necessitates; nam, ut S. Bernardus monebat: « Primum quidem clerum illum ordinatissimum esse decet, ex quo praecipue in onmem Ecclesiam cleri forma processit » (3). 

Hac spe suffulti, Nostra vota Nostrasque preces Deiparae Mariae Virgini committimus, quam universi Seminarii alumni impenso amore diligunt ac dulcissima appellatione Matris a Fiducia invocare solent; eaque auspice fiat, ut praeclara haec sacrae iuventutis domus alumnorum numero et virtute crescat, ad maiorem Dei gloriam et ad Romanae Ecclesiae decus atque incrementum. Harum autem caelestium gratiarum pignus esto Apostolica Benedictio, quam tibi, Venerabilis Frater Noster, universisque Seminarii Romani Maioris Moderatoribus et alumnis peramanter in Domino impertimus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die XXV mensis Novembris, anno MCMLXV, Pontificatus Nostri tertio.

PAULUS PP. VI

 


*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 1, pp. 47-50

(1) Decr. de inst. sacerd. n. 12.

(2) Cfr. Rom. 1, 8.

(3) De consideratione I, IV, c. 2.

 

© Copyright 1965 - Libreria Editrice Vaticana

 

top