 |
PAULUS
PP. VI
EPISTULA
MILLE EXACTOS*
AD E.MUM P. D. STEPHANUM S. R. E.
CARDINALEM WYSZYŃSKI, ARCHIEPISCOPUM GNESNENSEM ET VARSAVIENSEM, ET AD CETEROS
POLONIAE SACRORUM ANTISTITES, OB CELEBRANDA SOLLEMNIA,
MILLE EXACTIS ANNIS A SUSCEPTA IN ILLA NATIONE CHRISTIANA FIDE.
Dilecte Fili Noster et Venerabiles Fratres, salutem et
Apostolicam Benedictionem.
— Mille exactos annos, ex quo Mieszko I, Polonorum princeps,
baptismi aqua ablutus est, vos, Venerabiles Fratres, una cum utriusque sacrae
militiae clero et catholico populo, curis vestris commisso, celebrare
contenditis. Mirificus sane hic eventus, qui eo viam tulit, ut Polonia mystico
Corpori Christi intersereretur et numquam dissoluta eius coniunctio cum Petri
Sede incoharetur.
Aemulo obsequii studio recolenda res memorabilis dat, ut alte concepto gaudio
hasce Litteras vobis destinemus. Saecularis haec faustitatis memoria, quae
animum Nostrum magno afficit solatio, imprimis poscit sane a Nobis, ut
Sanctissimae Trinitati, verbis quoque universae rei christianorum publicae,
gratias agamus, quod pernobilem Polonorum Nationem per decem saeculorum decursum
et multigenas per eius historiae vicissitudines, portionem fecit Christi gregis,
quae firmiter et in exemplum catholicam religionem professa est. Patria vestra,
Nobis perquam cara, non modo ob vincula paternae caritatis, qua cum universo
populo Dei, ubique terrarum diffuso, devincimur, (verum etiam, quia iuvenili
aetate Nostra Deus largitus est Nobis, ut, Apostolicae Sedi deservientes,
humilem operam Nostram vobis adhiberemus), iure merito gloriatur, quod Sanctae
Matris Ecclesiae filia semper fidelis nuncupatur et exsistit.
Catholicae vitae mille defluxere anni: in tam longo decurso itinere quot
decora gloriae, quotque angores et moerores, quot magnifice ad effectum deducta
incepta, quot firma mentibus constituta proposita, velle vos, quemadmodum retro
fuit, profutura esse in strumenta Christi, qui Ecclesiae est vita atque spes
unica etiam nostrae aetatis hominibus. Vere fulgida diluxit Patriae vestrae
aurora, cuius vita ad civilem humanumque cultum, ad doctrinam et eruditionem
pertinens enata est, ad incrementa provecta et plenam maturitatem est adepta in
Ecclesiae sinu et saeptis, sub ductu et auspicio Beatissimae Virginis Mariae,
quae a Ioanne Casimiro, rege vestro, augusto ritu «Poloniae Regina» consalutata
est.
Etiam summatim historiae vestrae annales replicantibus, pro explorato habetur
rationem ipsam, quae vitae vestrae antistat, sitam esse in fidelitate servanda
Deo, Ecclesiae, Apostolicae Sedi eamque sacro respondere praecepto, a maioribus
vestris tradito, atque arduis et periculi plenis rebus, quas subivistis,
solidiore robore confirmato.
Nimirum recte Polonia suo ornamento tribuit nomen «antemuralis
christianitatis», praesertim quia indemne spirituale patrimonium servavit, cum
in quibusdam Europae regionibus lamentabili abruptione a catholica fide
abscessum est, et cum, trepidis tempestatibus ingruentibus, in christianae rei
publicae defensionem magnanima virtute consurrexit. Quodsi verum est, itidem pro
comperto ducitur, quam maxime Ecclesiam enixam esse et praestitisse, ut illa,
quae cogitationi et actioni sunt optima, secura consisterent et in vividiore
lumine ponerentur, ubicumque discrimina rerum, quae non sine moerore meministis,
eo devenerunt, ut ipsa Nationis vestrae incolumitas periclitaretur.
Pro loco mentem subeunt tot Servi et Ancillae Dei, tot Sancti Caelites, qui
Ecclesiam honestaverunt et dilectae patriae vestrae lumini sunt et splendido
atque occasus nescio decori.
Quomodo autem pari praeconio extollantur merita eorum, qui Poloniam Evangelio
imbuerunt? Sunt ii missionales, qui saeculis IX et X munierunt itinera
Vojtecho-Adalberto Episcopo, quem haud immerito existimatis et colitis veluti
primarium lapidem christiani nominis compaginis, quae in patrio solo vestro
exaedificata est.
Iam inde ab eius ortu, ac deinceps per hos mille revolutos annos, vestrates
saepe testati sunt, quam arctissimo vinculo Deo adhaerere atque cum Sancta
Ecclesia coniungi percuperent. Qua data occasione, meminisse iuvabit Sancti
Stanislai, Cracoviensis Episcopi, et Beati Vincentii Kadtłubek,
perinsignis illius auctoris operis, quod inscribitur «Chronica Polonorum», qui
in vestra Natione germanus veluti litterarum pater iure merito celebratur; tum
mentionem facere S. Hyacinthi, qui Fratrum Praedicatorum in Polonia navitatem
auspicatus est, S. Hedvigis, B. Cunegundis, B. Iolanthes, S. D. Hedvigis
Reginae, quae Cracoviensem studiorum Universitatem refecit atque restituit —
illud dicimus Athenaeum, cuius alumni non modo Nicolaus Copernicus, siderum ille
studiosissimus, sed etiam S. Ioannes Cantius numerantur — S. Stanislai a Kostka,
unius ex insignibus Societatis Iesu filiis, qui in patria vestra nati sunt, ac
denique Maximiliani Kolbe ex Ordine Fratrum Minorum Conventualium, cuius memoria
et recordatio tantopere apud vos viget.
Res quoque in missionali campo a vobis gestae haud minus praeclare testantur,
quantopere vestrae fidei fiamma eluceat. Etenim, praesertim inde a saeculo XV,
Polonica Natio optime de Ecclesia merita est, ob caritatis studium, quo ad alios
etiam populos, nondum christianae veritatis compotes, supernae salutis nuntium,
ab hac Romana Cathedra acceptum, perferendum curavit. Nam maiorum vestrorum
sollicita industria factum est, ut tota Natio Lithuana christianam fidem
amplecteretur; iidemque strenue curaverunt, ut frequentes numero fratres ex
Orientis regionibus ad unitatem cum Catholica Ecclesia se iterum componerent.
Itemque recolentibus missionalia incepta, quae nostra hac aetate gesta sunt,
vestratium nomina occurrunt, inter quos recordari suppetit Ioannem Beyzym e
Societate Iesu, qui in valetudinario leprosis curandis in Madagascaria mortem
occubuit.
Quod pariter Religiosae Congregationes atque Evangelicae perfectioni
adipiscendae Instituta apud vos floruerunt, ubi complures religiosi
religiosaeque sodales vitam suam Deo adorando animisque curandis dicaverunt
atque dicant, id plane, immo singularem in modum ostendit, quam firmo obsequio
Polonica Natio cum Ecclesia Petrique Successore conspiret. Inter has autem
Sodalitates, quae recentiore aetate exortae sunt, memoris laudis praeconium
tribuere liceat, ob miram eventus significationem, Religiosis Institutis a S.
Petro Claver, et sacrarum virginum Ursulanarum a Iesu agoniam passo, quae duae
sorores ex illustri familia Ledochowska condiderunt. Quam ob rem ad omnes
Poloniae Congregationes grata benevolentia cogitatio pervolat Nostra, quas cum
tam alacres tamque generosa virtute praeditas conspiciamus, tacere non possumus,
quin laetissimam melioris aevi spem animo concipiamus.
Etsi hac in fulgenti praeteritorum temporum commemoratione diutius
interquiescere velimus, nunc tamen oculos Nostros ad dilectissimos filios
convertere percupimus, qui, postquam novem annorum spatium quasi per novendialia
sese ad haec agenda festa paraverunt, iam optatum diem contingunt, quo sacrum
Poloniae «Millennium» ipsis recolendum est; diem, dicimus, quo Polonia semper
fidelis suam declaratam voluntatem iterum confirmabit, catholicae fidei traditum
a maioribus patrimonium illabefactum servandi, ac Sanctae Ecclesiae eiusque
adspectabili Capiti, Romano Pontifici, adhaerendi.
Quem ad modum Princeps Mieszko I sua territoria Petri Cathedrae dicavit, ita
vos Nationem vestram Deiparae Virgini Mariae, Ecclesiae Matri, iterum iterumque
sacrare contenditis, caelestis Reginae filios addictissimos vosmet profitentes,
eo consilio ut a Deo optimo maximo Christi Regni incrementum, plenam libertatem,
prosperitatemque nostra hac aetate inter omnes populos impetretis.
Magno animo exoptatis, ut haec millesimi anni expleti anniversaria celebratio
quasi novum quoddam baptisma evadat, quod pro sua etiam parte conferat, ut in
universa familia humana efficientia ac vigor effuse tribuantur constitutionibus,
decretis, consultis, sapientibus et perutilibus, quae in amplissimo Coetu
Oecumenico totus Episcoporum ordo approbavit et Nos sollemniter promulgavimus.
Quam digne apteque catholicae Poloniae paterni ac gratissimi animi Nostri
sensus velimus significare! Probe scitis, Venerabiles Fratres dilecti filii, vos
semper menti Nostrae obversari et in precationibus Nos vestri memoriam facere;
novimus enim difficultates, quibus estis obnoxii, et iuvat vobis enuntiare, Nos
eas animo commoto veluti ad pedes Christi deponere, cum Eucharisticum
Sacrificium cotidie celebremus. Sed maiores etiam gratias agimus, siquidem vos
videmus nunc generosiores, quippe qui, mystici holocausti instar, vos immoletis,
ut renovatio, a Concilio Oecumenico pro Ecclesia et mundo propugnata, feliciter
succedat et plane perficiatur.
Pastores Poloniae officii sui diligentes, utpote digni Apostolorum
successores, cor unum et animam unam efficiente s, coniunctim etiam cupiunt et
sibi proponunt id agere, ut ista Natio, servans ea, quae in Haptismate suo
spopondit, esse pergat «semper fidelis».
Hoc propositum iteratum probantes, obsecundavimus, et quidem libentissime,
precibus Nobis adhibitis, ut inceptis benediceremus, quae absolvere vultis
propter huius miliarii temporis exacti celebrationem, ac volentes statuimus
peculiare Iubilaeum pro universa gente Polonica edicere; id est pro filiis
Nostris, qui intra Poloniae fines degunt, et etiam pro iis qui longe a patria
commorantur.
Cupientes autem fructus spirituales, quos singulae animae vestrae e iucunda
hac miliarii temporis recordatione percipiant, uberes esse ac stabiles, Deum
enixe deprecamur, ut gratia sua fidem vestram confirmet novumque addat
splendorem vitae christianae, quam agatis.
Die III mensis Maii proximo anno vos ante imaginem Beatae Mariae Virginis a
Czestochovia hymnum «Te, Deum laudamus» decantabitis et iterum vos publice
suavissimae Matri ac Reginae vestrae devovebitis.
Pro certo habete Nos in ea sollemnissima celebritate una mente vobiscum
Christum Dominum suppliciter esse rogaturos, ut intercedente alma Deipara
Virgine, domus vestrae fiant sedes sanctitatis, ubi lex divina colatur atque
servetur; ut, familiis vestris benedicendo, eas augeat, quasi pretioso munere
dato, filiis, qui multi numero et egregio praediti animo Deo ad vitam
sacerdotalem et religiosam vocanti obsequantur, et qui vobis opus sunt; ut
mentes illuminet quo fiat, ut, submotis iis omnibus rebus, quae obstant et
impediunt, continenter fidem vestram possitis profiteri et secundum divina agere
praecepta; ut dubitantes roboret, dolentes reficiat, pacem, tranquillitatem,
perseverantiam iis praebeat, qui, praesertim sacerdotale ministerium gerentes,
labores sustinent ad Dei gloriam propagandam animarumque comparandam salutem.
Demum, pignus et auspicem caelestium donorum copiae, Benedictio
nem Apostolicam toti Hierarchiae Ecclesiasticae, initio sumpto a Dilecto
Filio Nostro Stephano Cardinali Wyszyński,
clero, religiosis utriusque sexus, et universae et percarae Nationi Polonicae ex
animo impertimus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die XVII mensis Decembris anno
MCMLXV, Pontificatus Nostri tertio.
PAULUS PP. VI
*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 3, pp. 205-210
© Copyright 1965 - Libreria Editrice Vaticana
|