 |
PAULUS
PP. VI
EPISTULA
BENEVOLENTIAE CARITAS*
AD E.MUM P. D. FRANCISCUM TITULO SS. IOANNIS ET PAULI S. R. E. PRESB CARDINALEM SPELLMAN, ARCHIEPISCOPUM NEO-EBORACENSEM,
DECEM LUSTRA IMPLENTEM EX QUO SACERDOTIO EST AUCTUS.
Dilecte Fili Noster, salutem et Apostolicam Benedictionem.
— Benevolentiae caritas, quam erga te, Dilecte Fili Noster, penitus animo
inhaerere sentimus, significantior et apertior nunc prodeat oportet, cum anni
circulus mox tibi faustam anniversariam memoriam revehet: nam decem condes
lustra ex eo die elapsa, quo tu sacerdotio auctus es.
Laetitiae sanctae, qua clerus populusque archidioecesis Neo-Eboracensis te
felicitatem praeteriti eventus recolentem circumstabunt, decet sane et expedit
Nos veluti culmen afferre, dum hasce per Litteras Nostras tibi bene ominata
verba proferimus, quae quidem ut Nobis gratum est promere, ita tibi iucundum
erit excipere.
Cuncta igitur bona, spirituali profectui congruentia, vigorem virtutis,
restauratas vires, pie agendi novas alacritates a Patre luminum, Deo totius
consolationis, precamur, immo deprecamur.
Votis autem gratulationes cum laudis praeconio interserere haud una de causa
iustum et aequum esse ducimus.
Nam in sacro ministerio diuturni temporis iam emensa spatia in exemplum
sollers, vigil, arduis rebus non territus, consilii prudens et in exsequendo
magnificus et munificus, profuturis tuo muneri et universo catholico nomini
operibus et meritis implevisti, ita ut solidum honoris nomen adeptus sis, et Nos
quoque, haud minus quam Decessores Nostri, de benefactis in Ecclesia collocatis
gratias sincere et ex animo tibi agamus.
Ex praeclare adhuc gestis fac validum generosumque sumas incitamentum, ut
nova impulsione voluntatis perficias et de die in diem ad appetenda meliora et
potiora proficias. «Memor sit (Deus) omnis sacrificii tui, et holocaustum tuum
pingue fiat. Tribuat tibi secundum cor tuum et omne consilium tuum confirmet »
(1), freto scilicet adiutorio Domini Iesu, qui est eritque semper magis magisque
tuus ac tu ipsi, et insigniter possidens fidei donum electum (2), quo nihil
pretiosius, suavius, sanctius.
Quo autem salutarior sacerdotii tui natalis contingat, id tibi facultatis
facimus, ut, quo volueris die, adstantibus christifidelibus nomine Nostro
Nostraque auctoritate benedicas, plenaria Indulgentia proposita.
Nihil denique Nobis restat nisi ut tibi, Dilecte Fili Noster, Antistitibus
Coadiutori et Auxiliaribus tuis, cunctoque gregi moderationi tuae commisso
Apostolicam Benedictionem libenti volentique animo impertiamus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die X mensis Aprilis anno MCMLXVI,
Pontificatus Nostri tertio.
PAULUS PP. VI
*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 7, pp. 477-478
© Copyright 1966 - Libreria Editrice Vaticana
|