 |
PAULUS PP. VI
NUNTIUS
TELEGRAPHICUS AD
STHEPANUM S.R.E.
CARDINALEM
WYSZYŃSKI,
ARCHIEPISCOPUM GNESNENSEM ET VARSAVIENSEM,
QUEM LEGATUM
ELIGIT,
UT SOLLEMNIBUS PRAESIDEAT IN PERILLUSTRI
MARIALI CZESTOCHOVIENSI TEMPLO PERAGENDIS,
MILLE EXACTIS ANNIS A SUSCEPTA
IN POLONIA CHRISTIANA FIDE
Deipara Poloniae Regina intercedente, ad cuius suavissimam effigiem proximo die
III mensis maii in sacello ipsi dicato in Vaticanis Cryptis Eucharisticum
Sacrificium celebrabimus, Deum Patrem flagranter exoramus, ut nobili ac dilectae
isti Nationi, mille continuos annos Catholicam Religionem profitenti, caelestium
donorum copiam abunde concedat, quae novae virtutis pignus atque incitamentum
sint ad sacram christianae Fidei hereditatem servandam certatimque augendam.
Ut vero adventatibus iam sollemnibus in celebratissimo Mariali Czestochoviensi
Templo quam maximum decus et ornamentum accedant, tibi id muneris committimus,
ut ibi Nostram veluti Personam geras, ideoque te Legatum Nostrum eligimus ac
nominamus, facta potestate nomine Nostro Nostraque auctoritate Apostolicam
Benedictionem singulis universis sacro Ritui pie adstantibus impertiendi.
Die 30 mensis Aprilis a.1966
PAULUS PP. VI
|