The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS PP. VI

NUNTIUS TELEGRAPHICUS AD STHEPANUM S.R.E.
CARDINALEM
WYSZYŃSKI,
ARCHIEPISCOPUM GNESNENSEM ET VARSAVIENSEM,
 CELEBRATIONUM FACTO INITIO SACRI POLONIAE MILLENNII
 ATQUE SANCTI ADALBERTI EPISCOPI DIE FESTO RECURRENTE

 

Post novem transactos annos in animis vestris praeparandis communi, frugifero impensoque spirituali labore nec non providis inceptis christifidelium bono salutaribus, nuper tandem initium fecistis celebrationum sacri Millennii vestrae inclitae Nationis, quae peculiares gratias Deo persolvit dum christiana sua commemorat primordia, ad quae firmanda roborandaque operam contulit Sanctus Adalbertus Episcopus, cuius hodie liturgicum festum recolitur.

Iamdiu, nomine catholici populi vestris pastoralibus curis commissi, Tu ceterique Sacri Pastores saepe variisque modis, ac nuperrime etiam per nuntium telegraphicum diei 23 Martii proximi elapsi ad Nos missum, vestrum amantium filiorum flagrantissimum votum Nobis significastis, ut inter vos praesentes adessemus die tertia Maii huius anni, hoc quidem consilio, ut culmen huius faustissimi eventus decoraretur praesentia Christi Vicarii, qui recens datis Litteris peculiarem suae caritatis affectum erga gloriosam patriam vestram iterum patefecit.

Propensi plane eramus ad optata vestra benigne excipienda, sive ob benevolentiam, qua vestram gentem prosequimur, sive ob singulare harum sollemnitatum momentum.

Haud igitur parum dolentes quod votis annuere nequimus, sacrae Hierarchiae et christifidelium, qui peregrinationem Nobis perficiendam ad veneratissimum Claromontanae Deiparae Templum expostulabant, nihilominus a vobis minimo animo absumus; quin etiam proximos Nos vobis sentimus, ob illius communionis vincula, quae a Nostra spirituali paternitate a Nostrique amoris sensibus erga singulos universos Poloniae cives oritur nec non ab arctis caritatis rationibus, quae mutuo inter Sanctam Sedem et dilectam Polonorum Nationem semper intercesserunt.

Proximo mense Maio Beatissimae Virgini Mariae sacro, Nobis in animo est Poloniae fidelis Millennium hac in Urbe sollemniter commemorare.

Gaudemus Nostrae benevolentiae significationes iterum ostendere Tibi, venerabilibus in Episcopatu Fratribus atque sacerdotibus et christifidelibus dilectissimae istius Nationis, quibus omnibus uberum caelestium gratiarum auspicem Apostolicam Benedictionem impertimus.

Die 23 mensis Aprilis a. 1966

PAULUS PP. VI

 

top