 |
PAULUS PP. VI
EPISTULA AD
STHEPANUM S.R.E.
CARDINALEM
WYSZYŃSKI
ARCHIEPISCOPUM GNESNENSEM ET VARSAVIENSEM,
ET AD CETEROS POLONIAE SACRORUM ANTISTITES,
OB CELEBRANDA SOLLEMNIA,
MILLE EXACTIS ANNIS A SUSCEPTA
IN ILLA NATIONE CHRISTIANA FIDE
MILLE EXACTOS ANNOS
Dilecte Fili Noster et venerabiles Fratres,
salutem et Apostolicam
Benedictionem
Mille exactos annos, ex quo Mieszko I, Polonorum princeps, baptismi aqua ablutus
est, vos, Venerabiles Fratres, una cum utriusque sacrae militiae clero et
catholico populo, curis vestris commisso, celebrare contenditis. Mirificus sane
hic eventus, qui eo viam tulit, ut Polonia mystico Corpori Christi
intersereretur et numquam dissoluta eius coniunctio cum Petri Sede incoharetur.
Aemulo obsequii studio recolenda res memorabilis dat, ut alte concepto gaudio
hasce Litteras vobis destinemus.
Saecularis haec faustitatis memoria, quae animum Nostrum magno afficit solatio,
imprimis poscit sane a Nobis, ut Sanctissimae Trinitati, verbis quoque universae
rei Christianorum publicae, gratias agamus, quod pernobilem Polonorum Nationem
per decem saeculorum decursum et multigenas per eius historiae vicissitudines,
portionem fecit Christi gregis, quae firmiter et in exemplum catholicam
religionem professa est.
Patria vestra, Nobis perquam cara, non modo ob vincula paternae caritatis, qua
cum universo populo Dei, ubique terrarum diffuso, devincimur, (verum etiam, quia
iuvenili aetate Nostra Deus largitus est Nobis, ut, Apostolicae Sedi
deservientes, humilem operam Nostram
vobis adhiberemus), iure merito gloriatur, quod Sanctae Matris Ecclesiae filia
semper fidelis nuncupatur et exsistit.
Catholicae vitae mille defluxere anni: in tam longo decurso itinere quot decora
gloriae, quotque angores et moerores, quot magnifice ad effectum deducta
incepta, quot firma mentibus constituta proposita, velle vos, quemadmodum retro
fuit, profutura esse instrumenta Christi, qui Ecclesiae est vita atque spes
unica etiam nostrae aetatis hominibus.
Vere fulgida diluxit Patriae vestrae aurora, cuius vita ad civilem humanumque
cultum, ad doctrinam et eruditionem pertinens enata est, ad incrementa provecta
et plenam maturitatem est adepta in Ecclesiae sinu et saeptis, sub ductu et
auspicio Beatissimae Virginis Mariae, quae a Ioanne Casimiro, rege Vestro,
augusto ritu «Poloniae Regina» consalutata est.
Etiam summatim historiae vestrae annales replicantibus, pro explorato habetur
rationem ipsam, quae vitae vestrae antistat, sitam esse in fidelitate servanda
Deo, Ecclesiae, Apostolicae Sedi eamque sacro respondere praecepto, a maioribus
vestris tradito, atque arduis et periculi plenis rebus, quas subivistis,
solidiore robore confirmato.
Nimirum recte Polonia suo ornamento tribuit nomen «antemuralis christianitatis»,
praesertim quia indemne spirituale patrimonium servavit, cum in quibusdam
Europae regionibus lamentabili abruptione a Catholica fide abscessum est, et
cum, trepidis tempestatibus ingruentibus, in christianae rei publicae
defensionem magnanima virtute consurrexit. Quodsi verum est, itidem pro comperto
ducitur, quam maxime Ecclesiam enixam esse et praestitisse, ut illa, quae
cogitationi et actioni sunt optima, secura consisterent et in vividiore lumine
ponerentur, ubicumque discrimina rerum, quae non sine moerore meministis, eo
devenerunt, ut ipsa Nationis vestrae incolumitas periclitaretur.
Pro loco mentem subeunt tot Servi et Ancillae Dei, tot Sancti Caelites, qui
Ecclesiam honestaverunt et dilectae patriae vestrae lumini sunt et splendido
atque occasus nescio decori.
Quomodo autem pari praeconio extollantur merita eorum, qui Poloniam Evangelio
imbuerunt? Sunt ii missionales, qui saeculis IX et X munierunt itinera
Vojtecho-Adalberto Episcopo, quem haud immerito existimatis et colitis veluti
primarium lapidem christiani nominis compaginis, quae in patrio solo Vestro
exaedificata est.
Iam inde ab eius ortu, ac deinceps per hos mille revolutos annos, vestrates
saepe testati sunt, quam arctissimo vinculo Deo adhaerere atque cum Sancta
Ecclesia coniungi percuperent. Qua data occasione, meminisse invabit Sancti
Stanislai, Cracoviensis Episcopi, et Beati Vincentii Kadttubek, perinsignis
illius auctoris operis, quod inscribitur «Chronica Polonorum», qui in vestra
Natione germanus veluti litterarum Pater iure merito celebratur; tum mentionem
facere S. Hyacinthi, qui Fratrum Praedicatorum in Polonia navitatem auspicatus
est, S. Hedvigis, S. Cunegundis, S. Iolanthes, Beatae Hedvigis Reginae, quae
Cracoviensem studiorum Universitatem refecit atque restituit — illud dicimus
Athenaeum, cuius alumni non modo Nicolaus Copernicus, siderum ille
studiosissimus, sed etiam S. Ioannes Cantius numerantur — S. Stanislai a Kostka,
unius ex insignibus Societatis Iesu filiis, qui in patria vestra nati sunt, ac
denique Maximiliani Kolbe ex Ordine Fratrum Minorum Conventualium, cuius memoria
et recordatio tantopere apud vos viget.
Res quoque in missionali campo a vobis gestae haud minus praeclare testantur,
quantopere vestrae fidei flamma eluceat. Etenim, inde a saeculo XV, Polonica
Natio optime de Ecclesia merita est, ob caritatis studium, quo ad alios etiam
populos, nondum christianae veritatis compotes, supernae salutis nuntium, ab hac
Romana Cathedra acceptum, perferendum curavit. Nam maiorum vestrorum sollicita
industria factum est, ut tota Natio Lithuana christianam fidem amplecteretur;
iidemque strenue curaverunt, ut frequentes numero fratres ex Orientis regionibus
ad unitatem cum Catholica Ecclesia se iterum componerent. Itemque recolentibus
missionalia incepta, quae nostra hac aetate gesta sunt, vestratium nomina
occurrunt, inter quos recordari suppetit F. Albertum Chmielowski, atque Ioannem
Beyzym e Societate Iesu, qui in valetudinario leprosis curandis in Madagascaria
mortem occubuit.
Quod pariter Religiosae Congregationis atque Evangelicae perfectioni
adipiscendae Instituta apud vos floruerunt, ubi complures religiosi
religiosaeque sodales vitam suam Deo adorando animisque curandis dicaverunt
atque dicant, id plane, immo singularem in modum ostendit, quam firmo obsequio
Polonica Natio cum Ecclesia Petrique Successore conspiret. Inter has autem
Sodalitates, quae recentiore aetate exortae sunt, memoris laudis praeconium
tribuere liceat, ob miram eventus significationem, Religiosis Institutis a S.
Petro Claver, et sacrarum virginum Ursulanarum a Iesu agoniam passo, quae duae
sorores ex illustri familia Ledochowska condiderunt. Quam ob rem ad omnes
Poloniae Congregationis grata benevolentia cogitatio pervolat Nostra, quas cum
tam alacres tamque generosa virtute praeditas conspiciamus, facere non possumus,
quin laetissimam melioris aevi spem animo concipiamus.
Etsi hac in fulgenti praeteritorum temporum commemoratione diutius
interquiescere velimus, nunc tamen oculos Nostros ad dilectissimos filios
convertere percupimus, qui, postquam novem annorum spatium quasi per novendialia
sese ad haec agenda festa paraverunt, iam optatum diem contingunt, quo sacrum
Poloniae «Millennium» ipsis recolendum est; diem, dicimus, quo Polonia semper
fidelis suam declaratam voluntatem iterum confirmabit, catholicae fidei traditum
a maioribus patrimonium illabefactum servandi, ac Sanctae Ecclesiae eiusque
adspectabili Capiti, Romano Pontifici, adhaerendi.
Quem ad modum Princeps Mieszko I sua territoria Petri Cathedrae dicavit, ita vos
Nationem vestram Deiparae Virgini Mariae. Ecclesiae Matri, iterum iterumque
sacrare contenditis, caelestis Reginae filios addictissimos vosmet profitentes,
eo consilio ut a Deo optimo maximo Christi Regni incrementum, plenam libertatem,
prosperitatemque nostra hac aetate inter omnes populos impetretis.
Magno animo exoptatis, ut haec millesimi anni expleti anniversaria celebratio
quasi novum quoddam baptisma evadat, quod pro sua etiam parte conferat, ut in
universa familia humana efficientia ac Vigor effuse tribuantur constitutionibus,
decretis, consultis, sapientibus et perutilibus, quae in amplissimo coetu
oecumenico totus Episcoporum ordo approbavit et Nos sollemniter promulgavimus.
Quam digne apteque catholicae Poloniae paterni ac gratissimi animi Nostri sensus
velimus significare! Probe scitis, Venerabiles Fratres ac dilecti filii, vos
semper menti Nostrae obversari et in precationibus Nos Vestri memoriam facere;
novimus enim difficultates, quibus estis obnoxii, et iuvat vobis enuntiare Nos
eas animo commoto veluti ad pedes Christi deponere, cum Eucharisticum
Sacrificium cotidie celebremus. Sed maiores etiam gratias agimus, siquidem vos
videmus nunc generosiores, quippe qui, mystici holocausti instar, vos immoletis,
ut renovatio, a Concilio Oecumenico pro Ecclesia et mundo propugnata, feliciter
succedat et plane perficiatur.
Pastores Poloniae officii sui diligentes, utpote digni Apostolorum successores,
cor unum et animam unam efficientes, coniunctim etiam cupiunt et sibi proponunt
id agere, ut ista Natio, servans ea, quae in Baptismate suo spopondit, esse
pergat «semper fidelis».
Hoc propositum iteratum probantes, obsecundavimus, et quidem libentissime,
precibus Nobis adhibitis, ut inceptis benediceremus, quae absolvere vultis
propter huius miliarii temporis exacti celebrationem, ac volentes statuimus
peculiare Iubilaeum pro universa gente Polonica edicere; id est pro filiis
Nostris, qui intra Poloniae fines degunt, et etiam pro iis qui longe a patria
commorantur.
Cupientes autem fructus spirituales, quos singulae animae vestrae e iucunda hac
miliarii temporis recordatione percipiant, uberes esse ac stabiles, Deum enixe
deprecamur, ut gratia sua fidem vestram confirmet novumque addat splendorem
vitae christianae, quam agatis.
Die III mensis Maii proximo anno vos ante imaginem Beatae Mariae Virginis a
Czestochovia hymnum «Te, Deum laudamus» decantabitis et iterum vos publice
suavissimae Matri ac Reginae vestrae devovebitis.
Pro certo habete Nos in ea sollemnissima celebritate una mente vobiscum Christum
Dominum suppliciter esse rogaturos, ut, intercedente alma Deipara Virgine, domus
vestrae fiant sedes sanctitatis, ubi lex divina colatur atque servetur; ut,
familiis vestris benedicendo, eas augeat, quasi pretioso munere dato, filiis,
qui multi numero et egregio praediti animo Deo ad vitam sacerdotalem et
religiosam vocanti obsequantur, et qui vobis opus sunt; ut mentes illluminet quo
fiat, ut, submotis iis omnibus rebus, quae obstant et impediunt, continenter
fidem vestram possitis profiteri et secundum divina agere praecepta; ut
dubitantes roboret, dolentes reficiat, pacem, tranquillitatem, perseverantiam
iis praebeat, qui, praesertim sacerdotale ministerium gerentes, labores
sustinent ad Dei gloriam propagandam animorumque comparandam salutem.
Demum, pignus et auspicem caelestium donorum copiae, Benedictionem Apostolicam
toti Hierarchiae Ecclesiasticae, initio sumpto a Dilecto Filio Nostro Stephano
Cardinali Wyszynski, clero, religiosis utriusque sexus, et universae et percarae
Nationi Polonicae ex animo impertimus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die XVII mensis Decembris anno MCMLXV,
Pontificatus Nostri tertio.
PAULUS PP. VI
|