 |
PAULUS
PP. VI
EPISTULA
SACROSANCTA PORTIUNCULAE*
AD REV.MUM PATREM CONSTANTINUM KOSER, ORDINIS FRATRUM MINORUM VICARIUM
GENERALEM, SEPTINGENTESIMO QUINQUAGESIMO ANNO VOLVENTE AB «INDULGENTIA
PORTIUNCULAE»
PER HONORIUM PP. III SANCTO FRANCISCO CONCESSA.
Dilecti Fili, salutem et Apostolicam Benedictionem.
— Sacrosancta Portiunculae ecclesia, quam Beatus Franciscus Assisiensis
«amavit prae caeteris mundi locis» (1), per orbem catholicum in dies celebritate
innotuit, propterea quod ibi multa mire dixit gessitque seraphicus Pater,
potissimum vero quod peculiari ditata est indulgentia, quae ideo «Indulgentia
Portiunculae» nominatur, quamque a pluribus saeculis ecclesiam illam pie
visentes lucrantur.
Gratum Nobis est hisce diebus, quibus septingentesimus quinquagesimus
celebratur annus ab eadem indulgentia per Honorium III, ut fertur, ipsi Sancto
Francisco concessa, quam pluries Decessores Nostri decursu saeculorum
confirmarunt, christifideles alloqui, qui more institutoque maiorum Portiunculam
petunt insigni vetustate fulgentem, ut ibi perfectius ac promptius Deo
reconcilientur, ubi «qui oraverit corde devoto, quod petierit obtinebit» (2).
Ut verba iteremus, quae nuper pastorali acti sollicitudine protulimus, «ad
Christi Regnum nobis fas est accedere tantum "metanoia ", id est intima totius
hominis mutatione, qua ipse cogitare, iudicare vitamque suam componere incipit
ea sanctitate et caritate Dei perculsus, quae in Filio novissime manifestatae
sunt et plene nobis impertitae» (3).
Iis vero christifidelibus, qui paenitentia ducti hanc «metanoian» adipisci
nituntur, eo quod post peccatum eam sanctitatem affectant, qua primum baptismate
induti sunt in Christo, obviam it Ecclesia, quae etiam largiendo indulgentias,
materno quasi complexu et adiumento debiles infirmosque sustinet filios.
Non est igitur indulgentia facilior via, qua necessariam peccatorum
paenitentiam devitare possumus, sed est potius fulcimen, quod singuli fideles,
infirmitatis suae cum humilitate nequaquam inscii, inveniunt in mystico Christi
corpore, quod totum «eorum conversioni caritate, exemplo, precibus adlaborat»
(4).
Praeclarum documentum talis paenitentis et humanae infirmitatis conscii animi
reliquit nobis ipse Sanctus Franciscus, in quo tam egregie expressum miramur
«novum hominem, qui secundum Deum creatus est, in iustitia et sanctitate
veritatis» (5).Is enim non solum exemplum praebet efficacissimae illius ad Deum
conversionis vereque paenitentis vitae, sed iubet etiam in sua Regula homines
moneri, «ut omnes in vera fide et paenitentia perseveremus, quia aliter nullus
salvari potest» (6); idemque in explanatione Dominicae orationis, sic Patrem,
qui in caelis est, implorat: «Et dimitte nobis debita nostra; per tuam
misericordiam ineffabilem, per passionis dilecti Filii tui Domini nostri Iesu
Christi virtutem et per Beatissimae Mariae Virginis et omnium electorum tuorum
merita et intercessionem» (7).
Merito credi licet haec Sancti Francisci hortamina necnon miram illam
caritatem, qua ad petendam universis fidelibus Portiunculae indulgentiam est
impulsus, ex desiderio orta esse cum ceteris communicandi animi dulcedinem, quam
ipse expertus est post impetratam a Deo commissorum veniam. Quod quidem
suavissimis verbis enarrat praecipuus vitae seraphici huius Viri scriptor,
frater Thomas Celanensis: «Cum Domini misericordiam super impensis sibi
beneficiis miraretur, et conversationis suae suorumque processum concupisceret
sibi a Domino indicari, locum orationis petiit, sicut et saepissime faciebat,
ubi cum diu perseveraret cum timore et tremore Dominatori universae terrae
assistens, et in amaritudine animae suae annos male expensos recogitaret,
frequenter replicans verbum illud: "Deus, propitius esto mihi peccatori",
quaedam laetitia indicibilis et suavitas maxima sensim coepit cordis eius intima
superfundere. Coepit quoque a semetipso deficere, compressisque affectibus ac
tenebris effugatis quae timore peccati fuerant in corde suo concretae, infusa
est sibi certitudo remissionis omnium delictorum et fiducia exhibita est in
gratiam respirandi » (8).
Primus autem paenitentiae fructus est peccatorum nostrorum conscientia: «Si
vis ut ille ignoscat, tu agnosce. Peccatum tuum iudicem te habeat, non patronum
» (9).
Accusatores igitur nostri facti coram Ecclesia, cui Iesu Christus tradidit
claves regni caelorum (10), remissionem culpae recipiemus et poenae; tamen
ideo non debet retardari iter, quo ad Deum redeamus. Sumendum nobis est Christi
iugum eiusque crux ferenda vel per voluntariam castigationem quaerenda; bonis
operibus ac fructibus praesertim fraternae caritatis oportet demonstremus
sincere nos conversos esse ad domum Patris et firmius ac nova quadam ratione
Christi corpori insertos, quod est Ecclesia.
Paenitens christifidelis, qui hanc perficit renovationem animi, ut supra
diximus, non singulariter agit, nam «velut operibus quibusdam totius populi
purgatur, et plebis lacrimis abluitur, qui orationibus et lletibus plebis
redimitur a peccato, et in homine mundatur interiore. Donavit enim Christus
Ecclesiae suae, ut unum per omnes redimeret, quae Domini meruit adventum, ut per
unum omnes redimerentur» (11). Indulgentia, quam paenitentibus Ecclesia
largitur, est manifestatio illius mirabilis communionis Sanctorum, quae uno
caritatis Christi nexu Beatissimam Virginem Mariam et christifidelium in caelis
triumphantium vel in Purgatorio degentium vel in terris peregrinantium coetum
mystice devincit. Etenim indulgentia, quae tribuitur ope
Ecclesiae, minuitur vel omnino aboletur poena, qua homo quodammodo impeditur,
ne arctiorem cum Deo coniunctionem assequatur; quapropter paenitens fidelis
praesens reperit auxilium in hac singulari caritatis ecclesialis forma, ut
veterem exuat hominem novumque induat, «qui renovatur in agnitionem secundum
imaginem eius, qui creavit illum» (12).
Haec cum animo reputantes cupimus, ut septingentesimus quinquagesimus
anniversarius dies ab hac indulgentia instituta ita celebretur, ut sit revera
Portiuncula sacer adipiscendae plenariae veniae locus necnon confirmatae pacis
cum Deo.
Bene novimus, tot saeculorum decursu, ingentem peregrinorum turbam
Portiunculae ecclesiam sine intermissione adivisse, qui longis ac laboriosis
itineribus se committebant, ut velut in amplexu Reginae Angelorum, cui
Portiunculae ecclesia ac basilica dicata est, animi quiete post remissa peccata
gauderent ac sese divina gratia renovarent. Nec Nos latet his etiam temporibus
cotidie, at praesertim in sollemni dedicationis eiusdem sacelli, quo die
Portiunculae indulgentia in universis Franciscalis Ordinis ecclesiis acquiri
potest, plurimos ad Portiunculam accedere peregrinos, nullatemus curiositate vel
delectatione compulsos, sed tantum a Deo peccatorum veniam petituros, ut cum
caelesti Patre in posterum familiari consuetudine uti possint. Hi profecto
peregrinando quodammodo significant hominis vitam magnam esse peregrinationem,
quae longo et arduo itinere nos adducit ad Deum.
Optandum omnino est, ne singulorum vel plurium peregrinationes, quae in dies
ob tantam vehiculorum frequentiam crebriores fiunt, pietatis ac paenitentiae
indolem amittant, sed ut verum studium religionis iis sit proprium.
Faxit Deus, ut diuturno usu recepta peregrinatio ad Portiunculae ecclesiam,
quam ipse proximus Decessor Noster Ioannes XXIII pio suscepit animo, minime
cesset, at crescat potius continenter christifidelium multitudo, qui istic
occurrant Christo Domino miserentissimo eiusque Matri, quae apud eum praevalida
est deprecatrix.
Quae ut e sententia contingant ominantes, tibi, dilecte Fili, universae
familiae Franciscali et cunctis, qui ad hanc anniversariam memoriam sollemniter
recolendam in Portiunculae sacrarium congregabuntur, Benedictionem Apostolicam
libenter in Domino impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XIV mensis Iulii, anno MCMLXVI,
Pontificatus Nostri quarto.
PAULUS PP. VI
*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 9, pp. 631-634
(1) S. Bonavent. Legenda maior, c. II, n.8.
(2) 1 Cel. n. 106.
(3) Const. Apost. Paenitemini, A. A. S. LVIII (1966), p. 179.
(4) Const. Lumen Gentium, c. 2, n.11.
(5) Eph. 4, 24.
(6) Regulae I, c. 23.
(7) Laudes, Opusc. S Franc., Quaracchi 1949, p. 121.
(8) 1 Cel. n. 26.
(9) S. August., Serm. 20, 2; PL. 38, 139.
(10) Cfr. Matth. 16, 19.
(11) S. Ambros. De paenitentia, I, 15, 80; PL. 16, 469.
(12) Col. 3, 18.
© Copyright 1966 - Libreria Editrice Vaticana
|