 |
PAULUS
PP. VI
EPISTULA
POSTQUAM GRAVISSIMA*
AD E.MUM P. D. PAULUM
S. R. E. CARDINALEM MARELLA, QUEM LEGATUM ELIGIT, UT CELEBRITATIBUS ET COETIBUS
PRAESIDEAT PITTSBURGI HABENDIS
A SODALITATE V. D. «CONFRATERNITY OF CHRISTIAN DOCTRINE».
Dilecti Fili, salutem et Apostolicam Benedictionem.
— Postquam gravissima voce Concilium Oecumenicum Vaticanum
Secundum, pastorales necessitates horum temporum agnoscens, ad Petri sepulchrum
est locutum, Sodalitas seu Confraternitas a Doctrina Christiana recto consilio
statuit quinquennalem Conventum suum hoc anno Pittsburgi, in urbe Pennsilvaniae,
ita celebrare, ut non modo e Foederatis Americae Septemtrionalis Civitatibus et
Canadia, sed etiam ex America Latina socii ei interessent, atque e regionibus
aliarum continentium delecti
homines eo se conferrent.
Cum igitur eiusdem Conventus tantopere sit auctum
momentum, singulari studio mentem Nostram ad eum convertimus, eo vel magis quod
de re agitur saluberrima et huic aetati maxime consentanea.
Quemadmodum notum
est, ista Sodalitas, quae per totam Americam feliciter est diffusa cuiusque
socii sunt ex ordine laicorum, magnam vim habet ad vitam Ecclesiae eique
praeclara affert auxilia, ut munus suum salvificum in mundo possit implere. Haec
omnia eadem Consociatio efficit christianam doctrinam tradendo sive pueris et
puellis, qui scholas non catholicas obeunt, sive adultis, intra vel extra limina
Ecclesiae versantibus,
qui ad cognitionem Christi eiusque mystici Corporis sunt adducendi.
Ut
igitur huic eventui maior nitor accedat, te, Dilecte Fili Noster, Cardinalem
Legatum eligimus, constituimus, renuntiamus, qui eisdem celebritatibus et
coetibus, Nostram gerens personam, praesideas. Quoniam vero in aperto est
diligentia, quam in negotiis, ad sanctam religionem pertinentibus, ponere soles,
et voluntas tua erga eos, qui christianae Fidei sunt expertes, non dubitamus,
quin creditum tibi officium egregie sis exsecuturus, ac fore confidimus, ut,
te suadente hortante, ista Sodalitas maiore etiam cum alacritate in sua
incumbat incepta eaque studeat amplificare.
Quod ei est propositum, plane
congruit eum sententia praedietae universalis Synodi et ab illa nobilissimi
mandati deducit rationem; haec enim Patres in Spiritu Sancto congregati
edixerunt: «Omnibus ... christifidelibus onus praeclarum imponitur adlaborandi
ut divinurn nuntium ab universis hominibus ubique terrarum cognoscatur et accipiatur»
(1). Huc accedit quod laici frequentiores asciscantur oportet ad
disseminandum verbum Dei, cum sacri ordinis ministri hic illic, pro dolor,
numero non paulum imminuantur. Praeterea laici interdum facilius homines
possunt attingere, quos conveniendi sacerdotibus copia non datur.
Sed eiusmodi
actio apostolica, perquam opportuna, immo necessaria, ut sit fecunda et
efficax, effluat necesse est ex animo cum Deo coniuncto eiusque gratia alito.
Laicus enim, quemadmodum idem Concilium monet, «ex fide in divino mysterio
creationis et redemptionis vivens», et, spirituali institutione rite comparatus,
tantum opus aggredi debet (2). Quibus, ut liquet, adiciantur oportet auxilia
humana, ad ingenii cultum, artes, rem technicam et socialem spectantia.
Nominatim autem ii, qui tam bene merentis Sodalitatis proposita persequuntur,
hoc monitum memoratae universalis Synodi, de apostolatu laicorum «ad homines
evangelizandos et sanctificandos» agentis, prae oculis habeant: «Cum autem
nostris temporibus diversi generis materialismus late ubique ... diffundatur,
laici non tantum diligentius doctrinam catholicam ediscant ... sed etiam
exhibeant testimonium vitae evangelicae» (3).
Pro certo habentes carissimos istius Sodalitatis
socios tam salutaribus praeceptionibus ea, qua commendantur, diligentia esse
obsecuturos, affirmare Nos iuvat Ecclesiam eos peculiari cum benevolentia
respicere multamque spem in eorum opera collocare. Boni enim fideles sunt et
ipsi quodammodo ministri Christi, ut Sanctus Augustinus exhortando asseverat:
Cum ergo auditis, fratres, Dominum dicentem: Ubi ego sum, illic et minister meus
erit; nolite tantummodo bonos Episcopos et clericos cogitare. Etiam vos pro
modo vestro ministrate Christo, bene vivendo, eleemosynas faciendo, nomen
doctrinamque eius quibus potueritis praedicando (4).
Haec animum pulsant Nostrum,
cum de proximo Conventu Sodalitatis a Doctrina Christiana recogitamus. Tibi
denique, Dilecte Fili Noster, et cunctis, qui eidem intererunt, Benedictionem
Apostolicam, supernorum munerum auspicem Nostraeque dilectionis testem, libenter
impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXVIII mensis Augusti,
anno MCMLXVI, Pontificatus Nostri quarto.
PAULUS PP. VI
*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 9, pp. 631-634
(1) Decr. de apostolatu laicorum 1, 3.
(2) Ibid. 6, 29.
(3) Ibid. 6, 31.
(4) In Ioann. Ev., 51, 12, 15; PL 35, 1768.
© Copyright 1966 - Libreria Editrice Vaticana
|