The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS  PP. VI

EPISTULA

ADVOLAT SUETO*

AD E.MUM P. D. LAURENTIUM TITULO S. LEONIS I PAPAE
S. R. E. CARDINALEM JAEGER, ARCHIEPISCOPUM PADERBORNENSEM,
QUINQUE CONDENTEM LUSTRA A SUSCEPTA EPISCOPALI CONSECRATIONE.

 

Dilecte Fili Noster, salutem et Apostolicam Benedictionem.

— Advolat sueto studiosior cogitatio Nostra ad te, Dilecte Fili Noster, quinque plena mox celebraturum lustra, ex quo episcopalem consecrationem suscepisti. Qui dies ut tibi maioribus laetitiis sit laetus, volumus apertum ad te pervenire testimonium tum benevolentiae, tum existimationis Nostrae, sive gratulationibus, quas proferimus, sive votis, quae ex animo promimus.

Gratulamur sane tibi de pastorali ministerio, quo per tot annorum spatium nitide et diligenter perfungeris. Moderationi tuae tradita archidioecesis ista casibus erat labefactata belli: ut in numera istic repararentur damna, ad pristinum statum et hoc meliorem, si fieri poterat, restaurandum toto pectore incubuisti. Religionis et pietatis studio nobilis, auctoritate et prudentia praeditus, numquam exanimata arduis rebus constantia, diuturni laboris adhibita cura tibi commisso parentis, doctoris, ductoris officio vacasti, haud sine uberi et aspectabili fructu, qui ad meritorum et solatiorum tibi numerum augendum nova spondet incrementa.

Ob haec quoque praemio dignus Sacrae Romanae Purpurae decore a Nobis honestatus es, et quemadmodum fas est et decet, electo dono catholicae fidei et reverentia in Apostolicam Sedem tutandis in exemplum praestitisti et praestas, ita ut optimi cuiusque tibi gratiam conciliaveris et imitanda virtutis specimina praebeas.

Gratulationibus omina libenter internectimus. Christus, Pontifex aeternus, perpes corona Praesulum, effundat in te, in famulatu Suo strenuum et fidelem, largifluam copiam lucis, sapientiae, vitae, te servet in sacerdotio fungendo legis Suae custodem observantissimum, virtutum sedulum opificem efficiat, ita ut, ad Ipsum configuratus, agendo, patiendo, docendo rutilantiores tibi congeras caelo inferendos thesauros sitque diu vivax lux gregi tuo flamma, qua ureris et splendes.

Haec habeto hortativa verba pignus propensae in te singularisque benevolentiae Nostrae.

Quo autem fructuosior anniversarius dies tuus evadat, libenter id tibi facultatis facimus, ut postquam sollemni ritu divinis operatus eris, Nostro nomine Nostraque auctoritate adstantibus christifidelibus benedicas, proposita plenaria Indulgentia, ad Ecclesiae legem lucranda.

Tibi denique, Dilecte Fili Noster, sollertibus Antistitibus Auxiliaribus tuis gregique universo, cui sacer pastor consulis, Apostolicam Benedictionem, praecipuae caritatis Nostrae pignus, peramanter impertimus.

Datum .Romae, apud Sanctum Petrum, die VIII mensis Septembris, anno MCMLXVI, Pontificatus Nostri quarto.

PAULUS PP. VI

 


*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 16, pp. 1141-1142

 

Copyright 1966 - Libreria Editrice Vaticana

 

top