Index   Back Top Print

[ LA ]

 PAULUS  PP. VI

EPISTULA

EST CUR LAETEMUR*

E.MO P. D. IOSEPHO TITULO S. HONUPHRII IN IANICULO S. R. E. CARDINALI
 GARIBI ET RIVERA, GUADALAJARENSI ARCHIEPISCOPO, QUEM LEGATUM ELIGIT
 AD MISSIONALEM EX UNIVERSA MEXICANA NATIONE AGENDUM CONVENTUM.

 

Dilecte Fili Noster, salutem et Apostolicam Benedictionem.

— Est cur laetemur, quod proximo mense Novembri Conventus agetur Missionalis e tota Natione Mexicana, quam habemus carissimam et ad christianae vitae incrementa alacriter niti videmus. Eius videlicet filii respondere student sollicitudini pastorali Ecclesiae, quae ipso opere Redemptionis et Christi Domini mandatu est universalis et «omnibus ... gratiae Dei participandae dat potestatem» (1), atque adeo impellitur ad proferendos fines suos et quam plurimis salutem tribuendam.

Magni sane ponderis sunt argumenta, quae in coetibus ad disceptandum et excutiendum proponentur; siquidem doctrina et praecepta pertractabuntur, quae in Decreto «Ad Gentes» continentur, quod, a Concilio Oecumenico Vaticano Secundo editum, eo pertinet, ut nova animorum impulsione et ratione huic aetati consentanea opus missionale perficiatur.

Volentes autem Conventui tam opportuno plus decoris addere, quin immo ei quodam modo ipsi interesse, te, Dilecte Fili Noster, qui sollerti cum cura Archiepiscopi Guadalajarensis munere fungeris, Legatum Nostrum eligimus ac renuntiamus. Nostram igitur gerenti personam tibi curae sine dubio erit, ut sacri ordinis viros et fideles, qui tam nobilis incepti causa congregabuntur, ad studium Evangelii in toto terrarum orbe disseminandi excites, eosque accendas ad caritatem, quae non moratur spiritualia et temporalia auxilia fratribus ferre, quibus fidei lumen nondum affulsit, et verbi Dei praeconibus, qui non leves susceperunt labores. Praeluceant Mexicani in tam praeclara gravique causa tuenda ac sustinenda aliis in exemplum.

Enixis igitur cupimus votis, ut ex hoc Conventu egregii et uberes fructus percipiantur, scilicet ut is multum conferat ad aedificandam Ecclesiam hisce temporibus, quorum peculiare momentum omnes, qui catholicam religionem profitentur, comprehensum habeant oportet.

Tibi denique, Dilecte Fili Noster, sacrorum Antistitibus, clero et universis, qui eiusmodi coetibus aderunt, Benedictionem Apostolicam, benevolentiae Nostrae testem et caelestium munerum auspicem, amanti animo impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXX mensis Octobris, in festo D. N. Iesu Christi Regis, anno MCMLXVI, Pontificatus Nostri quarto.

PAULUS PP. VI

 


*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 16, pp. 1142-1143

(1) Cfr. S. Aug., De vera relig. 6, 10: PL 34, 127.

 

© Copyright 1966 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana