The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS  PP. VI

NUNTIUS GRATULATORIUS
AD E.MUM P. D. IOSEPHUM S. R. E. CARDINALEM FRINGS, ARCHIEPISCOPUM COLONIENSEM, OCTOGESIMUM DIEM NATALEM CELEBRATURUM.*

 

Perlatum est Nobis, a te proximo mense Februario octogesimum tuum diem natalem actum iri. Consono concentui votorum, quae undique tibi istiusmodi faustitatis eventum celebraturo advenient, maxime iucunda Nobis et accepta tibi interserantur haec, quae tibi proferimus, vota.

De fructuose impenso diuturnae iam tuae aetatis tempore tibi gratulati, a Iesu Christo, principe pastorum, eius divitias bonitatis et potiora supernae gratiae munera optamus et cupimus. De salute enim et de tua felicitate solliciti, id enixe oramus, ut sis perfectus et plenus in omni voluntate Dei (1) et, progrediens aevo et sapientia, haud parva rursum annorum serie redeuntem istum natalicium diem, serena pace et laetitia usque hilariorem, videas.

Haec imo e pectore ominati, Apostolicam Benedictionem tibi, Dilecte Fili Noster, impertimus, et ad universos pertinere volumus, qui festi tui erunt participes.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXIII mensis Ianuarii anno MCMLXVII, Pontificatus Nostri quarto.

PAULUS PP. VI

 


*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 3, p. 222

(1) Cfr. Col. 4, 12.

 

Copyright 1967 - Libreria Editrice Vaticana

 

top