The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS  PP. VI

NUNTIUS GRATULATORIUS
AD E.MUM P. D. HENRICUM S. R. E. CARDINALEM PIA ET DENIEL, ARCHIEPISCOPUM TOLETANUM, QUINQUE EXPLETA LUSTRA CELEBRATURUM, EX QUO IN ILLAM ARCHIDIOECESIM
INGRESSUS EST PRAESUL.*

 

Quintum et vicesimum plenum tibi celebraturo annum, ex quo tu, Toletanus Archiepiscopus, possessionem metropolitanae Sedis inivisti, in ominum votorumque concentu, qui e vicina et longinquis oris tibi resonabit, in testificandos concordes obsequii, studii et grati animi sensus, nolumus vocem silere et interquiescere Nostram.

Haec tibi laeto laeta perveniens, ultro confirmat iterumque pandit egregiam in te Nostram existimationem et singularem benevolentiae caritatem ob praeclara merita in perfunctione pastoralis officii lecta, in te scilicet nactum famam Antistitis, cuius pluris interfuit causa Ecclesiae et Evangelii quam vita. Deus tibi caelestium donorum copia et virtute ex alto delabente praesens adsit, ut voluntatem suam bonam et utilitati multorum consentaneam semper et fideliter puro et firmo corde perficias.

Haec amantibus verbis ominati tibi, Dilecte Fili Noster, superni auxilii pignus, Apostolicam Benedictionem impertimus, hancque ad gregem universum, cuius saluti et spirituali emolumento prospicis, libenter pertinere volumus.

Ex Aedibus Vaticanis, die XII mensis Martii anno MCMLXVII, Pontificatus Nostri quarto.

PAULUS PP. VI

 


*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 5, pp. 332-333

 

Copyright 1967 - Libreria Editrice Vaticana

 

top