The Holy See
back up
Search
riga

 PAULUS  PP. VI

EPISTULA

NIHIL GRATIUS*

AD EXC.MUM P. D. SANCTEM PORTALUPI,
ARCHIEPISCOPUM TITULO CHRISTOPOLITANUM
ATQUE IN HONDURIA APOSTOLICUM NUNTIUM,
QUEM LEGATUM BEATISSIMUS PATER DELIGIT,
UT PRIMO EUCHARISTICO CONVENTUI PRAESIDEAT,
EX UNIVERSA HONDURIENSI NATIONE TEGUCIGALPAE CELEBRANDO.

 

Venerabilis Frater, salutem et Apostolicam Benedictionem. — Nihil gratius Nobis in Pontificatus Nostri tempora incidere potest, nullum Oecumenici Concilii Vaticani Secundi eximiorem maturescentem fructum laeti conspicimus, quam cum pro explorato habemus SS.mae Eucharistiae cultum passim nitidius augescere eique sollemniores honoris significationes deferri. Quapropter, haud tenui oblectamento affecti, inter tot apostolici muneris ardua recreati sumus pleno quidem veroque solacio, cum a Venerabili Fratre Hectore Henrico Santos Hernández, Archiepiscopo Tegucigalpensi, percepimus Honduriae primum e tota Natione Eucharisticum mox peractum iri Conventum. Una simul eventus magni momenti et ponderis recoletur recordatio. Quinquaginta enim haud ita pridem completi sunt anni, postquam a Benedicto XV, felicis memoriae Decessore Nostro, per Apostolicas Litteras «Quae rei sacrae» Ecclesiastica Provincia Honduriae constituta est.

Certatim studiosae omnes istic intenduntur curae, ut statae celebrationes magnifico cum decore et perfecto cum ordine cedant, atque prorsus ad christianae vitae florem et vigorem fovendum, praevia diligenti animorum paratione, aptae sint quam maxime. Itaque cum ab huiusmodi triumphali venerationis et amoris obsequio, Divino Servatori sub eucharisticis speciebus exhibendo, quod in dubitate Honduriae fasti in perpetuam prodent memoriam, abesse Nosmetipsi nolimus. Te, Venerabilis Frater, ob perspectam cognitamque tuam in Augustum Sacramentum religionem, deligimus et renuntiamus, qui ibi personam geras Nostram et Eucharistico Conventui auctoritate Nostra praesideas.

Verbis autem Nostris dicito omnibus, qui ad Tegucigalpensem Congressionem convenerint, eos omni studio et opera eniti debere, ut divinum Sacrificium altaris, quod Sacrificium Crucis incruente repraesentat atque perpetuat, Sacramentum praecelsum ceterisque Sacramentis praestantius horumque consummationem finemque, solem sacrae liturgiae, Ecclesiae vitalis unitatis signum et causam, omnis sanctitatis altorem fontem, praelucenti etiam vicinis gentibus exemplo, semper prosequantur et colant. Inde ipsi ubertim sumant incitamenta et vires ad publicae et privatae vitae recte componendos mores, qui fidei pietatisque observantia, concordia, pace, integritate, Dei casto metu et ad Evallgelii normam agendi vehementi propensione, speciem et pulchritudinem semper lucentiorem et nobiliorem ad laudem catholici et patrii nomillis promant, exhibeant, servent. Haec, nomine auspicioque Nostro, faceis omineris, faceis portendas laetissimum, spei bonae consentaneum, progressum et exitum istius, quem magni facimus, Eucharistici Conventus.

Caelestium interea donorum conciliatricem, tibi, Venerabilis Frater, sollertissimo Archiepiscopo Tegucigalpensi, atque universis Episcopis, magistratibus, sacerdotibus et fidelibus Tegucigalpam una simul congressuris, Apostolicam Benedictionem, spiritualis emolumenti auspicem, peramanter impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XIX mensis Martii, anno MCMLXVII, Pontificatus Nostri quarto.

PAULUS PP. VI

 


*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 6, pp. 390-391

 

© Copyright 1967 - Libreria Editrice Vaticana

 

top