The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS  PP. VI

EPISTULA

OBSEQUII PLENAS*

AD REV.MUM PATREM IOSEPHUM BOERIS,
ORDINIS CLERICORUM REGULARIUM A SOMASCHA PRAEPOSITUM GENERALEM, OB CELEBRANDA SOLLEMNIA, ALTERO VOLVENTE SAECULO,
EX QUO S. HIERONYMUS EMILIANI, RELIGIOSAE ILLIUS FAMILIAE CONDITOR,
 IN SANCTORUM CAELITUM ALBUM RELATUS EST.

 

Dilecte Fili, salutem et Apostolicam Benedietionem. — Obsequii plenas tuas excepimus litteras, quibus Nos certiores fecisti, volvente hoc anno sollemnibus celebrationibus commemoratum iri alterum expletum saeculum, ex quo S. Hieronymus Emiliani, religiosae Familiae tuae Legifer Pater, in sanctorum caelitum numerum relatus est. Iis qui piis huiusmodi coeptis, te auspice, animum adiciunt gratulamur admodum, ac libenter sane ominamur ut laude dignum propositum felici ne careat exitu, quin etiam ad religionis emolumentum virtutisque studium valde conferre possit.

Cognita profecto sunt planeque perspecta egregia erga Ecclesiam sanctissimi huius viri promerita, per quem in christianae caritatis fastis pagina exarata est, cuius numquam memoria delebitur. Revera, cum calamitosis temporibus vixisset, ipse tam impense se addixit miseris iuvandis eorumque corporis animique infirmitatibus curandis, ut nullum fere aerumnarum genus fuerit ab eodem neglectum. At praesertim erga pueros, qui parentibus orbati erant, misericordia permotus, primus orphanotrophia pro ipsis in variis Italiae urbibus erexit, vestraque Congregatione condita, orphanis non solum hospitium victumque praebuit, verum etiam curavit ut eosdem rite institueret, artem doceret christianisque moribus imbueret. Qua in re adeo eius exemplum refulsit, ut Decessor Noster f. r. Pius XI ipsum, die XIV Martii anno MCMXXVIII, orphanorum et derelictae iuventae Patronum universalem declaraverit (1).

Haec omnia memoratu digna ac gratissima sunt, cum clare inde pateat quantum possit catholica religio ad hominum animos recte excolendos, et quam tutum validumque Christi caritas remedium praebere valeat ad societatis mala aerumnasque allevanda.

Quare a Deo caelestia auxilia adprecati, ut ex statis celebrationibus actuosior ferveat vestra caritas, ac vos ad generosa opera suscipienda alacrius usque excitemini, tibi, dilecte Fili, universae Congregationi tuae iisque omnibus qui S. Hieronymo Emiliani digne celebrando dant operam, Apostolicam Benedictionem, supernorum munerum auspicem, peramanter in Domino impertimus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die V Aprilis, anno MCMLXVII, Pontificatus Nostri quarto.

PAULUS PP. VI

 


*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 9, pp. 611-612

(1) Cfr. A. A. S., XX (1928) p. 147.

 

Copyright 1967 - Libreria Editrice Vaticana

 

top