 |
PAULUS
PP. VI
EPISTULA
CUENCAE, IN URBE*
AD E.MUM P. D. IULIUM S. R. E.
CARDINALEM DÖPFNER,
ARCHIEPISCOPUM MONACENSEM ET FRISINGENSEM,
QUEM LEGATUM DELIGIT, UT CELEBRITATIBUS PRAESIDEAT
EUCHARISTICI COETUS CUENCAE HABENDI
EX UNIVERSA AEQUATORIANA REPUBLICA.
Dilecte
Fili Noster, salutem et Apostolicam Benedictionem. — Cuencae, in urbe
Aequatorianae Reipublicae prisca religionis observantia, amoenitate loci,
maiorum memoriis inclita et nobili, delecta est sedes Eucharistici ex illa Natione Conventus. Qui
— ut magno cum oblectamento a Venerabili Fratre
Emmanuele Serrano Abad, Conchensi Archiepiscopo, percepimus — tum ad
spirituales, tum ad externas res quod attinet, accurate et diligenter
apparatur, ita ut laetissimi eventus exspectatio ibi sustineatur.
Nos, quorum
nihil tam interest quam SS. Eucharistiae cultus collustrari et provehi, iam nunc
id valde ominamur, ut stata sollemnia in gloriam augusti altaris Sacramenti
magnifice cedant. Quo autem clariores exsistant Iesu Christo sub speciebus
latenti publici deferendi triumphales honores, illic sacris celebrationibus et
coetibus vicaria praesentia ad esse cupimus. Quocirca libenter cedentes votis,
quae illius regionis Antistites Nobis aperuerunt, te, Dilecte Fili Noster,
Legatum Nostrum deligimus, renuntiamus, constituimus, qui Nostram ibi geras
personam.
Certa autem spe confidimus fore, ut praegrave commissum munus omni cum
nitore et decore, et communi cum emolumento persolvas atque gratissimam eius
perfunctionis serves numquam casuram memoriam. Monacensis et Frisingensis sacer
pastor, venerandae et nobilissimae Bavariae per occasionem profiteberis et in
radiante lumine pones cum integram catholicam fidem, qua apud omnes ea
claritudinem nominis assecuta est, tum maxime in Sacramentum mirabile obsequium
et pietatis observantiam, quibus per saeculorum decursum ea in exemplum
enituit. Decet sane pro temporis loco feliciter per te tanti exempli splendor
longe puros radios emittat, ubi, quemadmodum aequinoctialis circulus, magis
igneam det lucem ita oportere videtur, illo solis iustitiae perfundatur calore,
quo vernat perpetuo vere Ecclesia.
Tuum igitur erit illic SS. Eucharistiae
dignitatem multitudini fidelium, qui eo una simul
coalescent, illustrare. Ne timueris, quin etiam immo gaude, quod magnitudini et
amplitudini argumenti quasi oppressa maiestate tua succumbat oratio. «Quantum
potes, tantum aude: quia maior omni laude, nec laudare sufficit» (1).
Sacrae
liturgiae veluti sol, et Ecclesiae unitatis vinculum et causa, divina
Eucharistia est, memoriale signum Passionis, mortis et resurrectionis Domini,
Sacrificium unum Novi Foederis, quo realiter et mystice oblatio et immolatio
Crucis victimae perpetuatur in infinitas supernae maiestatis gloriae laudes et
gratiarum actiones, itemque sacramentum ceteris profecto praestantius, quin
etiam horum perfectio et finis, quia non tantum significat et dat gratiam, sed
ipsum gratiae Auctorem vere, realiter, substantialiter praeter rerum ordinem
continet, robur panis vivi et vitalis, alimonium substantiale illius caritatis,
qua Christi Corporis mystici membra inter se et cum Divino Capite cohaerent, «in aedificationem sui in caritate»
(2).
Quapropter eos, qui tantum mysterium fidei
colunt, venerantur, sumunt, nihil tantum decet, quam ut ipsi benevolentiam,
concordiam, pacem in se alant, atque insuper in humani generis consortione
dulces fraternitatis nexus solident ac praeterea in mundum universum, cuius
cives et particulae sumus, illam cognationem naturae et quasi concentum et
consensum propagent, quam Graeci συμπάθεια appellant. «O Sacramentum
pietatis, o signum unitatis, o vinculum caritatis! » (3).
Haec aliaque rei
consentanea Nostris verbis mysterium fidei celebraturus veridico ac diserto
sermone loquere, atque in gaudium et profectum multorum, aeque ac tuum, id
vehementer cupimus, ut, quae ore et exemplo vitae severis, opimam piorum
fructuum messem progignant; illuc eas, inde revertaris «in abundantia
benedictionis evangelii Christi» (4).
Quodsi ex sententia contigerit, scito id
Nobis admodum fore scitu iucundum, et rectae conscientiae tuae iusti futuram
esse causam solacii. Haec imo e pectore ominati, Apostolicam Benedictionem,
superni praesidii auspicem et caelestium donorum pignus, peramanter impertimus
ac per te eam volumus ad sollertissimum Conchensem Archiepiscopum, ad ceteros
Sacrorum Antistites, ad magistratus, ad universos
sacerdotes et fideles, qui Cuencae in Aequatore
Eucharisticum e tota natione Conventum peragent, pertinere.
Datum Romae, apud
Sanctum Petrum, die X mensis Aprilis anno MCMLXVII, Pontificatus Nostri quarto.
PAULUS PP. VI
*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 9, pp. 613-615
(1) Sequentia in festo SS. Corporis Christi.
(2) Eph. 4, 16.
(3) S. Augustinus, In Ioan. Ev., tract. XXVI, 13.
(4) Rom. 15, 29.
© Copyright 1967 - Libreria Editrice Vaticana
|