The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS  PP. VI

EPISTULA

GLOROIOSA DICTA*

AD E.MUM P. D. IOSEPHUM TITULO S. PRISCAE S. R. E. PRESB. CARDINALEM
DA COSTA NUNES, QUEM LEGATUM A LATERE RENUNTIAT,
UT AGENDIS FATIMAE IN HONOREM BEATISSIMAE VIRGINIS DEIPARAE CELEBRITATIBUS PRAESIDEAT.

 

Dilecte Fili Noster, salutem et Apostolicam Benedictionem. — Gloriosa dicta sunt de te, Convallis Iriensis; nomenque Fatimae, tuis in finibus sitae, antea obscurum et paucis cognitum, illustri fama divulgatum, per universas orbis terrarum partes in hominum ore et sermone multum iam tempus versatur.

Nimirum id contigit benefacto et magnificentia Beatissimae Virginis Deiparae, ut exsultaret solitudo, et floreret quasi lilium; provide id evenit, ut in terra invia et inaquosa, limpida copiosaque vena, thesaurus optimus, fons aquae vivae, spargens fundensque longe lateque maternae largitates gratiae erumperet. Haec Lusitanae gentis decora, quae saepenumero cum animo Nostro cogitamus, amantius et attentius Nobis licuit recolere, cum a Dilecto Filio Nostro Cardinali Emmanuele GonÁalves Cerejeira, Lisbonensi Patriarcha, ceterisque Venerabilibus Fratribus Lusitaniae Antistitibus nuntium accepimus, quo edocebamur proximo mense Maio sollemnia Fatimae actum iri, cum quinquagesimus conderetur annus, ex quo illic singularis Deiparae Virginis cultus est ortus. 

Id autem Nostra adprobatione perquam dignum esse putamus, quin etiam a tam laetabili eventu, certe immortali prodendo memoriae, abesse non patimur. Quare, libenter exhibitis concedentes votis, te, Dilecte Fili Noster, Legatum Nostrum a latere renuntiamus, eligimus, constituimus, qui Fatimae proximo mense Maio agendis celebritatibus et coetibus Nostram gerens personam praesideas.

Quoniam autem pro explorato habemus te, praeter ceteras animi laudes, insigni et perspecta exornari in Dei hominumque Matrem religione, et hanc amplificandi egregium studium a te semper foveri, minime dubitamus, quin praegrave tibi commissum munus egregie, decore atque haud cum parvo pietatis fructu persoluturus sis: hoc vero in praecipuo tuo honore habebitur, ac suave tibi erit in posterum meminisse.

In cuius muneris perfunctione profecto oportebit, diserto, ut soles, ore et inflammata vi animi Mariam, Christi Genetricem, splendidissimam auroram, ex qua ortus est sol iustitiae, humani generis invictam fiduciae rationem et causam perpetuae laetitiae, rerum naturae et gratiae miraculum pulchritudinis inenarrabilis, Sanctorum coronam, Reginam mundi, orthodoxae fidei columnam, Matrem Ecclesiae, populo Dei semper salutarem et opiferam, amplis et iucundis extollas praeconiis.

Si in suscipiendo onere titubes, prorsus oblectandum tibi erit, quod tantae celsitati et magnitudini numerosum melos, gratiarum actiones, cantieum laudis imparia sint.

Ad exsultantium agendum vocum liquidum concentum, piam adstantis multitudinis frequentiam ita compellabis: Magnificate Sanctam Verbi Incarnati Genetricem et Dominam nostram mecum: Tu gloria Ierusalem, tu laetitia IsraŽl, tu honorificentia populi nostri (1). 

Nonne ipsa Deipara Virgo arcana futurarum rerum praesensione vaticinata est: Ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes? (2) Cuius prophetiae veritas eventibus perspicua claruit. Manifestum enim est ipsam ubique terrarum singulari omnino cultu celebrari eandemque aemula certatione coli templis, sacellis, festis, supplicationibus, votis, praeclaris liberalium artium operibus et modis musicis: et nunc quoque huiusmodi vaticinatio magnifico eventu comprobatur.

Interserta canoro saeculorum consensui, optamus et cupimus, ut purior et valentior in Fatimae agendo sollemni vox resonet dulcis laudis, praecelsae caelitum hominumque Reginae tribuendae.

Manebit utique tuum nomen, o Maria, manebit tua gloria, tuum decus, quamdiu vivent homines et angeli, quamdiu vivet et Christus, quamdiu Deus erit, cuncta per aeva et per infinitas aeternitates manebit. Praecinat autem ipsa et praemonstret chorum, ut cum ea et in ea Divinae Maiestati grata hymni praeconia fundantur: Sit in singulis Mariae anima; sit in singulis spiritus Mariae, ut exsultet in Deo (3).

Congruenter rei fiet, si materno obtemperatum fuerit mandato, ut sacra, paenitentia luantur peccata. Paene insuetum paenitentiae nomen huic saeculo, quod quidem insolens peccat et abhorret remedia peccatorum, At tamen haud parum opportuna erit, immo perquam necessaria ad pianda admissa ardens et vehemens adhortatio, ut e periculorum barathro idem eruatur neve procidat in eas, quae instant, pernicies et ruinas, Siquidem ad hoc precibus et lacrimis peragendum illud Evangelicum magnopere sollicitat: Nisi paenitentiam habueritis, omnes... peribitis (4).

Ad eum igitur qui in Christo paratus est thronus gratiae (5); cum fletu et fiducia celerrime confugiendum est, ut, deprecante Matre misericordiae, sontibus impetretur clementia, culpis venia, ac vertatur demum in pacis laetitiam quod iustum gignit terrorem.

Nec volumus id omittere, quod valde intererit ad spiritualem profectum et ad augendum robur catholicae fidei, ut nempe Ecclesia sancta, usa potestate a Christo data calcandi supra serpentes et scorpiones et supra omnem virtutem inimici (6),integra et victrix exsistat. Enimvero ea tot inter res operosas et magni laboris, in quibus nunc temporis versatur, si umquam alias ante, nunc o quantopere indiga est auxilii eius, quae virgineo pede trivit teretque semper caput serpentis antiqui, conciliatrix pacis, intemeratae victoriae sequestra, ministra triumphi!

Quapropter omnes tantis rerum adiunctis diligant, venerentur, colant Immaculatum Beatae Virginis Cor, cunctarum virtutum sacrarium, penetrare mysticarum altitudinum, numquam defuturam scaturiginem bonitatis, misericordiae et gratiae; indeque ad deproperandum certum eius triumphum referant, ad eiusdem imaginem configuratum, cor purum et firmum, quod gestitantes sciant pro Evangelii causa optima decertare, se impendere, servire atque adeo potiori imperiis famulatui studere: O Domine, quia ego servus tuus et filius ancillae tuae (7).

Haec aliaque his similia nomine Nostro loquere iis qui Fatimae, in honorem et praedicationem Beatae Virginis Mariae, conventum facient, nuntius et interpres votorum Nostrorum, quae cum multis precibus Deo admovemus id supplicantes, ut inde Nostrae exspectationi et spei pares subsequantur exitus, et in emolumentum et gaudium fidei opimi fructus maturescant.

Horum autem caelestium donorum auspicem tibi, Dilecte Fili Noster, Venerabilibus Fratribus Cardinali Lisbonensi Patriarchae, sollertissimo Ioanni Pereira Venncio, Episcopo Leiriensi, ceterisque, qui Fatimae celebritatibus intererunt, Antistitibus, itemque magistratibus, sacerdotibus, christifidelibus incolis et advenis, qui eo una convenient confertim et certatim ad exhibenda Deiparae Virgini filiorum pietatis obsequia, Apostolicam Benedictionem peramanter impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XV mensis Aprilis, anno MCMLXVII, Pontificatus Nostri quarto.

PAULUS PP. VI

 


*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 7, pp. 484-487

(1) Iudith 15, 10.

(2) Luc. 1, 48.

(3) S. Ambrosius, Expositio Evang. sec. Luc. II, 26: PL 15, 1042.

(4) Luc. 13, 3.

(5) Cfr. Hebr. 4, 16.

(6) Cfr. Luc. 10, 19.

(7) Ps. 115, 16.

 

© Copyright 1967 - Libreria Editrice Vaticana

 

top