 |
PAULUS
PP. VI
NUNTIUS GRATULATORIUS
QUINQUE PLENAS*
AD E.MUM P. D. IOSEPHUM S. R. E. CARDINALEM FRINGS,
ARCHIEPISCOPUM COLONIENSEM, QUINQUE CONDENTEM LUSTRA EX QUO CONSECRATUS EST
EPISCOPUS.
Quinque plena mox erunt lustra, ex quo ipse, inter principes ascitus populi
Dei, consecratus es Episcopus. Nos autem pro egregia existimatione et impenso
benevolentiae studio, quibus te prosequimur, istam faustitatem eventus
praeterire nolumus, quin voluntatis Nostrae novum apertumque exhibeamus
testimonium et pignus, quod quidem fore tibi putamus iucundum.
Quapropter quasi sertum imponentes piis laetitiis, quibus una cum clero et
populo moderationi tuae commisso festo ritu grates Deo, omnium bonorum Auctori
et Largitori, persolves pro tot collatis isto temporis spatio beneficiis
caelestibus, tibi sincere et ex animo promimus vota.
His autem gratulationes Nostrae haud minus libenter internectuntur, propterea
quod inter tot ardua discrimina rerum, strenue, scite, diligenter pastorali
munere funetus es et nunc quoque specimina edis egregiae diligentiae atque
sollertiae.
Inter ceteras laudes, quibus diuturnum tuum Episcopi officium praeditum et
ornatum fuit, quasque imn Decessor Noster Ioannes XXIII v. m. datis litteris
recensuit, cum quinquagesimum ageres sacerdotii natalem, memorare praesertim
placet perampla sedulaque caritatis incepta, a te strenue promota, ad egentium
necessitates per terrarum orbem allevandas: ea dicimus opera, quae a verbis
«Misereor» et «Adveniat» nuncupata sunt, eademque in tua archidioecesi, valido
tuo impulsu ductuque, praeclara susceperunt incrementa; item magnificum ausum,
quo cathedrale Coloniense templum, miro artificio per saecula renidens, sed
recentis belli iniuriis vastatum ac magnam partem dirutum, restaurandum et in
pristinum decorem curasti restituendum.
At praeter gregem tibi commissum, qui te amantissimum veluti patrem omni cum
reverentia colit, universi quoque dilectae Germaniae Episcopi grato studiosoque
animo te prosequuntur, qui eorum coetui sapientia et providentia, omnium cum
admiratione, diu praeeras; neqne silentio praeterire volumus praecipuas quas
sustinuisti partes in Oecumenico Concilio Vaticano II moderando, utpote in
Patrum Cardinalium Praesidentium collegium ascitus.
Cuncta igitur felicia, salutaria, bono omine candida tibi cupimus, orantes
Christum sacerdotem aeternum, a quo sacerdotalis gratia et honor proficiscitur,
ut te digniorem usque suis donis faciat, et diu sospitet. Ultima igitur aetate
vitae, quam tibi exoptamus longo etiam aevo diuturnam, et divinorum solaciorum
dulcedine abunde repletam, sint tibi ea, quae maxime putamus felicitati tuae
veri nominis congruere, sint, inquimus, in exemplum fides firma in corde, verum
veritatis in ore, bona in mente voluntas, dilectio Dei in pectore, honestas in
actione, patientia in rebus asperis et in amabilibus, spes in Creatore, amor
vitae aeternae, perseverantia usque ad extremum vitae constans et stabilis, ac
denique remuneratio ab aeterno Iudice accipienda, plane aequa crescentibus
virtutibus et meritis, amplissima.
Haec imo e pectore ominati, ut auspicatus dies uberiorem afferat fructum, id
tibi facultatis facimus, ut, sacro pontificali ritu peracto, Nostro nomine
Nostraque auctoritate christifidelibus benedicas, Indulgentia plenaria
proposita, ad suetam Ecclesiae legem lucranda.
Nihil reliqui denique nobis est, nisi ut tibi, Dilecte Fili Noster,
sollertibus Antistitibus Auxiliaribus tuis et Christi ovibus, quarum emolumento
vigil prospicis, Apostolicam Benedictionem, caritatis Nostrae pignus et
auspicem, libentissime impertiamus.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXVI mensis Maii anno MCMLXVII, Pontificatus
Nostri quarto.
PAULUS PP. VI
*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 12, p. 772-773
© Copyright 1967 - Libreria Editrice Vaticana
|